ARTICVLVS III.Vtrùm iudex poßit aliquem cō demnare condemnare , etiam si non sit aliquis accusator.

Source
AD Tertium sic ꝓceditur proceditur .
Opusc. 19. ca. 5. fine.
Videtur, quod iudex possit aliquem iudicare, etiam si non sit aliquis accusator. Humana enim iustitia deriuatur à iustitia diuina. Sed Deus peccatores iudicat, etiam si nullus sit accusator. Ergo videtur, quòd homo possit in iudicio aliquem condemnare, etiam si non adsit accusator.
¶ 2 Præterea. Accusator requiritur in iudicio ad hoc, quod deferat crimen ad iudicem: sed quandoq; quandoque potest crimẽ crimen ad iudicem deuenire alio modo, quàm per accusationẽ accusationem , sicut per denuntiationem, vel per infamiam, vel etiam si ipse iudex videat. Ergo iudex potest aliquẽ aliquem condemnare absque accusatore.
¶ 3 Pręterea. Facta sanctorum in Scripturis narrantur quasi quędam exemplaria humanæ vitæ. Sed Daniel simul fuit accusator & iudex contra iniquos senes, vt patet Daniel. 13. ergo non est contra iustitiā iustitiam si aliquis aliquem cōdẽnet condemnet tanquā tanquam iudex, & ipsemet sit accusator.
SED contra est, quod 1. ad Corinth. 5.
Ambr. exponens sententiā sententiam Apostoli de fornicatore, dicit: quòd iudicis non est sine accusatore damnare: quia Dominus Iudam, cùm fuisset fur, quia non est accusatus, minimè abiecit.
RESPONDEO dicendum, quod iudex est interpres iustitiæ. Vnde sicut
Philosophus dicit in 5. Ethic. homines ad iudicem confugiunt, sicut ad quandam iustitiam animatam. Iustitia autem, sicut supra
Qu, 58. artic. 2.
dictum est, non est ad seipsum, sed ad alterum. Et ideo oportet, quòd iudex inter aliquos duos diiudicet. Quod quidem fit, cùm vnus est actor, & alius est reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem iudicio condemnare iudex, nisi habeat accusatorem, secũdum secundum illud Actorum 25. Non est consuetudo Romanis dānare damnare aliquem hominẽ hominem priusquā priusquam is qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumq́ue defendendi accipiat ad abluenda crimina, quæ ei obijciuntur.
AD primum ergo dicendum, quod Deus in suo iudicio vtitur conscientia peccantis quasi accusatore, secũ dum secundum illud Rom. 2. inter se inuicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Vel etiam euidentia facti, quantum ad ipsum: secundum illud Genes. 4. Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.
AD secundum dicendum, quòd publica infamia habet locum accusatoris. Vnde super illud Genes. 4. Vox sanguinis fratris tui, &c. dicit gloss. Euidentia perpetrati sceleris, accusatore non eget. In denuntiatione vero, sicut supra
Qu. 33. artic. 7.
dictum est, | non intenditur punitio peccantis, sed emendatio. Et ideo nihil agitur contra eum, cuius peccatum denũ tiatur denuntiatur , sed pro eo: & ideo non est ibi necessarius accusator. Pœna autem infertur propter rebellionẽ rebellionem ad Ecclesiam: quæ, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo autẽ autem , quòd ipse iudex videt, non potest procedere ad sententiam ferendā ferendam , nisi secundum ordinem publici iudicij, quod tenet locũ locum accusatoris.
AD tertium dicendum, quod Deus in suo iudicio procedit ex propria notitia veritatis: non autem homo, vt supra
Arti. præ cedenti.
dictum est. Et ideo homo non potest simul esse accusator, & testis, & iudex, sicut Deus. Daniel autem accusator fuit simul & iudex, quasi diuini iudicij executor, cuius instinctu mouebatur,
Art. 1. ad primum.
vt dictum est.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. In criminibus non potest iudex aliquem condemnare si non habeat accusatorẽ accusatorem . Ratio est, quia officium iudicis est iudicare inter duos, eo quòd iudex est quædam iustitia animata.
Secunda conclusio, notetur in solutione ad secundum. Publica infamia & rebellio ad Ecclesiam, habet locum accusatoris.
Tertia conclusio ibidem. In denuntiatione non est necessarius accusator.
Loading...