AD Quartum sic procedi{ 3. q. 46. arti. 2. ad 3. Et di. 43. q. 2. art. 2. ad 5. et 4. dist. 46. q. 3. artic. 2. q. 2. & q. 2. art. 1. q. 3. art. 1. } tur. Videtur, quòd iudex licitè possit pœnam relaxare. Dicitur enim Iac. 2. "Iudicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam." Sed nullus punitur propter hoc, ꝙ nō facit illud quod licitè facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licitè misericordiam facere, relaxando pœnam.