RESPONDEO dicendum, ꝙ sicut ex † { Artic. 2. & 3. } dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quòd ipse habet iudicare inter accusatorem & reum: aliud autem est, quòd ipse non fert iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum à pœna absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum cō missam: cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis: quia quili bet iudex tenetur ius suum reddere vnicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicæ, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet, quòd malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenariè potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet potestatem absoluendi reum à pœ na contra leges à superiore sibi impositas. Vnde super illud Ioann. 19. "Non haberes aduersum me potestatem vllam," dicit August. † { Tractat. 116. parũ à med. tomo. 9. } Talẽ Deus dederat Pilato potestatem, vt esset sub Cæsaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licitè absoluere, si hoc publicæ vtilitati viderit non esse nociuum.