AD primum ergo dicendum, ꝙ misericordia iudicis habet locum in his, quæ arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt sit diminutiuus pœnarũ : sicut Philosophus dicit in 5. Ethicor. † { Li. 5. cap. 10. circa fin. to. 5. } In his autem quæ sunt determinata secundùm legem diuinam vel humanā , non est suum misericordiā facere.