ARTICVLVS IIII.Vtrùm iudex licitè poßit pœ nam relaxare.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd iudex licitè possit pœnam relaxare. Dicitur enim Iac. 2. Iudicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam. Sed nullus punitur propter hoc, quod non facit illud quod licitè facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licitè misericordiam facere, relaxando pœnam.
¶ 2 Præterea. Iudicium humanũ humanum debet imitari iudicium diuinum. Sed Deus pœnitentibus relaxat pœnam: quia non vult mortẽ mortem peccatoris, vt dicitur Ezechie. 18. Ergo etiam homo iudex potest pœnitenti licitè laxare pœnam.
¶ 3 Præterea. Vnicuiq; Vnicuique licet facere quod alicui prodest & nulli nocet. Sed absoluere reũ reum à pœna prodest ei, & nulli nocet. Ergo iudex licitè potest reum à pœna absoluere.
SED contra est, quod dicitur Deut. 13. de eo qui persuadet seruire dijs alienis, non parcat ei oculus tuus, vt miserearis, & occultes eum , sed statim interficies eum. Et de homicida dicitur Deuter. 19. Morietur, nec misereberis eius.
RESPONDEO dicendum, quod sicut ex
Artic. 2. & 3.
dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quòd ipse habet iudicare inter accusatorem & reum: aliud autem est, quòd ipse non fert iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum à pœna absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum cō missam: commissam cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis: quia quili| bet iudex tenetur ius suum reddere vnicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicæ, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet, quòd malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenariè potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet potestatem absoluendi reum à pœ na contra leges à superiore sibi impositas. Vnde super illud Ioann. 19. Non haberes aduersum me potestatem vllam, dicit August.
Talẽ Talem Deus dederat Pilato potestatem, vt esset sub Cæsaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licitè absoluere, si hoc publicæ vtilitati viderit non esse nociuum.
AD primum ergo dicendum, quod misericordia iudicis habet locum in his, quæ arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt sit diminutiuus pœnarũ pœnarum : sicut Philosophus dicit in 5. Ethicor.
In his autem quæ sunt determinata secundùm legem diuinam vel humanā humanam , non est suum misericordiā misericordiam facere.
AD secundum dicendum, quòd Deus habet supremam potestatem iudicādi iudicandi , & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum ei est pœnam remittere, præcipuè cùm peccato ex hoc pœna maximè debeatur, quod est contra ipsum: non tamen remittit pœnam, nisi secundùm quod decet suam bonitatem, quæ est omnium legum radix.
AD tertium dicendum, quòd iudex si inordinatè pœnam remitteret, nocumentum inferret & communitati, cui expedit, vt maleficia puniantur, ad hoc, quòd peccata vitentur. Vnde Deut. 13. post pœnam seductoris subditur: Vt omnis Israel audiens timeat, & nequaquam vltra faciat quippiam huius rei simile. Nocet etiam personæ cui est illata iniuria, quæ recompensationem accipit per quandam restitutionem honoris in pœna iniuriantis.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Nullus iudex potest relaxare pœnam iuris, contra ius quod habet accusator, vel actor vt sibi satisfiat.
Secunda conclusio. Pœna iuris, quæ est infligenda propter bonum reipublicæ: nullus iudex inferior potest relaxare.
Tertia conclusio. Hanc pœnam potest relaxare supremus Princeps, quando non sequitur ex tali remissione detrimentum reipublicæ.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam & secundam conclusionem nota primò, quòd sunt intelligendæ regulariter loquendo. Nam potest contingere vt reus sit adeo necessarius reipublicæ, vt locum habeat epicheia, & relaxetur pœna iuris, satisfaciendo parti alia via: idque insinuat D. Tho. quæst. 68. art. 3. ad tertium. & Caietanus ibidem, & Soto in quæstio. . art. vlt. lib. 5.
Secundò nota, quòd nomine inferioris iudicis, intelligimus etiam Duces & Marchiones & cæteros Hispaniæ, qui sunt iudices supremi Principis, & ideo non possunt dispensare in pœna taxata per legem superioris: etiam si accusator condonet illam.
Tertiò nota, quòd licet in Partita. 7. tit. 1. l. 22. dicatur, quòd remittente accusatore non | puniat iudex reum corporali pœna taxata per legem: tamen hæc lex vt iacet non est in vsu, nam si crimen est atrox, iudices punire debent & puniunt secundùm pœnam legis, etiam si actor condonet: si autem crimen non sit atrox, puniatur reus mitiore pœna, etiam arbitraria: & hoc est in vsu & valde iustum: & in huiusmodi pœnis habent locum preces proborum virorum, vt iudex minuat pœnam quæ in eius arbitrio ponitur: hoc enim conforme est legi quid ergo. §. pœna. ff. de his qui notantur infamia. & cap. at si clerici. de iudicijs.
Quartò nota, quòd supremus Princeps non debet frequenter & facile relaxare pœ nas, & multo minus debet facile concedere, vt pœna corporalis pretio redimatur: hoc enim esset dare occasionem peccandi prauis hominibus: & esset nota auaritiæ in Principe, quod est maxime indecens. Denique iniquissimum esset, pretium recipere pro delictis, quando possunt alia via impediri in futurum, vt v. g. quando nulla cura est vt non sint concubinarij, & tamen summa diligentia est in exigendis pœnis pecuniarijs. Et de hoc vitio reprehendebantur olim sacerdotes Oseæ cap. 4. Sacerdotes peccata populi mei comedent, & ad iniquitatem subleuabunt animas eorũ eorum . Vide de hac re Caiet. in verbo, iudicis peccata.
DVbitatur deinde, An iudex qui contradicente accusatore relaxat pœnam iuris, teneatur restituere fisco suam portionẽ portionem , & etiam ipsi accusatori? Pro parte negatiua arguitur primò. Pœnam talionis nemo tenetur subire, nisi condemnatus per sententiā sententiam : sed quod iudex restituat suas portiones fisco & accusatori videtur esse pœna talionis: ergo in cōsciẽtia conscientia non tenetur ante cōdemnationẽ condemnationem . Et cōfirmatur confirmatur . Nam iudex in illo casu non tenetur subire pœnā pœnam corporalem, quā quam tenebatur subire reus: ergo neque pecuniariā pecuniariam .
Secundò. Reus ipse qui interrogatus iuridicè negat veritatem & deludit sententiam, non tenetur restituere pœnam lege taxatā taxatam fisco, vel accusatori, vt ostẽdetur ostendetur . q. 69. ergo neque ipse iudex tenebitur in illo casu. Probatur consequentia: quia vterque peccat cō tra contra iustitiam. ¶ Tertiò. Testis qui legitimè interrogatus negat veritatem, quam si con fiteretur esset in causa, vt reus solueret pecuniam fisco vel accusatori: non tenetur ipse ad talem restitutionem, si reus non condemnetur, vt dicemus in quæst. 70. ergo neque iudex.
Ad hoc dubium Syluester in verbo, iudex primo. §. 16. quæstio. 11. particula. 5. ait, quod secundùm D. Thom. tenetur iudex in tali casu restituere communitati vel accusatori, si illo contradicente relaxata est pœ na. Tamen apud D. Thom. nunquam inueniuntur hæc verba. Soto vbi supra ait, quòd tenetur iudex restituere accusatori si illo cō tradicente contradicente relaxata est pœna.
Prima conclusio. Iudex tenetur restituere parti læsæ totum suum ius quod per relaxationem pœnæ amittit. Ratio est: quia iudex tenetur ex iustitia commutatiua ratione officij, suum ius vnicuique tribuere, ergo tenetur ad restitutionem.
Secunda conclusio. Si iudex post latam sententiā sententiam non exequatur illam, tenetur restituere fisco & accusatori suas portiones taxatas per legem. Ratio est: quia fiscus & accusator, eo ipso quod fertur sententia contra reũ reum , acquirunt ius in actu ad tales portiones: ergo iudex qui per iniquitatem impedit illam vtilitatem tenebitur restituere.
Tertia conclusio. Iudex & omnes alij ministri iustitiæ, si ex eo quòd non rectè faciũt faciunt suum officium, sequitur aliquod nocumentum fisco vel accusatori: tenetur ad restitutionem. Ratio huius est: quia isti officiales tenentur ex iustitia cōmutatiua commutatiua dicere ius omnibus petentibus illud: quod si non fecerint tenebũtur tenebuntur ad restitutionẽ restitutionem omniũ omnium damnorũ damnorum quæ sequũtur sequuntur , ex eo quod non faciũt faciunt suũ suum officiũ officium .
Quarta cōclusio conclusio . Fiscalis Regius tenetur accusare tales iudices & ministros. Ratio est: quia etiam ipse tenetur ex iustitia commutatiua facere suum officium in ordine ad bonum reipublicæ.
Quinta conclusio. Quando iudex ex aliqua ignorantia inuincibili relaxat pœnam, quam reuera non debebat relaxare: non tenebitur postea ad restitutionem, etiam si cognoscat se errasse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ, neq; neque ratione iniustæ acceptionis: quia excusatur ignorantia à peccato, ergo nullo modo tenetur.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respōdetur respondetur , quòd propriè loquendo, non dicitur pœna talionis quando quis ex iustitia commutatiua tenetur aliquid reddere, etiam si habeat quandam similitudinem cum pœna talionis.
Ad confirmationem respondetur, nego consequentiam: quia pœna corporalis non est incommodum alterius, sicut pœna pecuniaria. Item pœna corporalis est purè pœ na: at vero solutio pecuniæ pertinet ad iustitiam commutatiuam quam violauit iudex: vnde tenebitur in foro conscientiæ ante condemnationem restituere. Et denique, pœna corporalis est purè passio ab alio infligenda: pœna autem pecuniaria in casu posito debet esse actio iustitiæ cōmutatiuæ commutatiuæ , ergo.
Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quòd neque reus neque testis tenetur per se loquendo ex iustitia commutatiua, dicere veritatem in iudicio: sed tantum ex iustitia legali, & ideo violatio iustitiæ legalis non obligabit ad restitutionem.
Loading...