AD secundum dicendum, quod Deus habet supremam potestatem iudicandi , & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum ei est poenam remittere, praecipue cum peccato ex hoc poena maxime debeatur, quod est contra ipsum: non tamen remittit poenam, nisi secundum quod decet suam bonitatem, quae est omnium legum radix.