AD Quartum sic procedi{ 3. q. 46. arti. 2. ad 3. Et di. 43. q. 2. art. 2. ad 5. et 4. dist. 46. q. 3. artic. 2. q. 2. & q. 2. art. 1. q. 3. art. 1. } tur. Videtur, quod iudex licite possit poenam relaxare. Dicitur enim Iac. 2. "Iudicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam." Sed nullus punitur propter hoc, quod non facit illud quod licite facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licite misericordiam facere, relaxando poenam. ¶ 2 Praeterea. Iudicium humanum debet imitari iudicium diuinum. Sed Deus poenitentibus relaxat poenam: quia non vult mortem peccatoris, vt dicitur Ezechie. 18. Ergo etiam homo iudex potest poenitenti licite laxare poenam. ¶ 3 Praeterea. Vnicuique licet facere quod alicui prodest & nulli nocet. Sed absoluere reum a poena prodest ei, & nulli nocet. Ergo iudex licite potest reum a poena absoluere. SED contra est, quod dicitur Deut. 13. de eo qui persuadet seruire dijs alienis, "non parcat ei oculus tuus, vt miserearis, & occultes eum , sed statim interficies eum." Et de homicida dicitur Deuter. 19. "Morietur, nec misereberis eius." RESPONDEO dicendum, quod sicut ex + { Artic. 2. & 3. } dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quod ipse habet iudicare inter accusatorem & reum: aliud autem est, quod ipse non fert iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum a poena absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum commissam cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis: quia quili bet iudex tenetur ius suum reddere vnicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicae, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet, quod malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenarie potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet potestatem absoluendi reum a poe na contra leges a superiore sibi impositas. Vnde super illud Ioann. 19. "Non haberes aduersum me potestatem vllam," dicit August. + { Tractat. 116. parum a med. tomo. 9. } Talem Deus dederat Pilato potestatem, vt esset sub Caesaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licite absoluere, si hoc publicae vtilitati viderit non esse nociuum. AD primum ergo dicendum, quod misericordia iudicis habet locum in his, quae arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt sit diminutiuus poenarum : sicut Philosophus dicit in 5. Ethicor. + { Li. 5. cap. 10. circa fin. to. 5. } In his autem quae sunt determinata secundum legem diuinam vel humanam , non est suum misericordiam facere. AD secundum dicendum, quod Deus habet supremam potestatem iudicandi , & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum ei est poenam remittere, praecipue cum peccato ex hoc poena maxime debeatur, quod est contra ipsum: non tamen remittit poenam, nisi secundum quod decet suam bonitatem, quae est omnium legum radix. AD tertium dicendum, quod iudex si inordinate poenam remitteret, nocumentum inferret & communitati, cui expedit, vt maleficia puniantur, ad hoc, quod peccata vitentur. Vnde Deut. 13. post poenam seductoris subditur: "Vt omnis Israel audiens timeat, & nequaquam vltra faciat quippiam huius rei simile." Nocet etiam personae cui est illata iniuria, quae recompensationem accipit per quandam restitutionem honoris in poena iniuriantis.