AD Quartum sic procedi{ 3. q. 46. arti. 2. ad 3. Et di. 43. q. 2. art. 2. ad 5. et 4. dist. 46. q. 3. artic. 2. q. 2. & q. 2. art. 1. q. 3. art. 1. } tur. Videtur, quòd iudex licitè possit pœnam relaxare. Dicitur enim Iac. 2. "Iudicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam." Sed nullus punitur propter hoc, ꝙ nō facit illud quod licitè facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licitè misericordiam facere, relaxando pœnam. ¶ 2 Præterea. Iudicium humanũ debet imitari iudicium diuinum. Sed Deus pœnitentibus relaxat pœnam: quia non vult mortẽ peccatoris, vt dicitur Ezechie. 18. Ergo etiam homo iudex potest pœnitenti licitè laxare pœnam. ¶ 3 Præterea. Vnicuiq; licet facere quod alicui prodest & nulli nocet. Sed absoluere reũ à pœna prodest ei, & nulli nocet. Ergo iudex licitè potest reum à pœna absoluere. SED contra est, quod dicitur Deut. 13. de eo qui persuadet seruire dijs alienis, "non parcat ei oculus tuus, vt miserearis, & occultes eũ , sed statim interficies eum." Et de homicida dicitur Deuter. 19. "Morietur, nec misereberis eius." RESPONDEO dicendum, ꝙ sicut ex † { Artic. 2. & 3. } dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quòd ipse habet iudicare inter accusatorem & reum: aliud autem est, quòd ipse non fert iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum à pœna absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum cō missam: cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis: quia quili bet iudex tenetur ius suum reddere vnicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicæ, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet, quòd malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenariè potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet potestatem absoluendi reum à pœ na contra leges à superiore sibi impositas. Vnde super illud Ioann. 19. "Non haberes aduersum me potestatem vllam," dicit August. † { Tractat. 116. parũ à med. tomo. 9. } Talẽ Deus dederat Pilato potestatem, vt esset sub Cæsaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licitè absoluere, si hoc publicæ vtilitati viderit non esse nociuum. AD primum ergo dicendum, ꝙ misericordia iudicis habet locum in his, quæ arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt sit diminutiuus pœnarũ : sicut Philosophus dicit in 5. Ethicor. † { Li. 5. cap. 10. circa fin. to. 5. } In his autem quæ sunt determinata secundùm legem diuinam vel humanā , non est suum misericordiā facere. AD secundum dicendum, quòd Deus habet supremam potestatem iudicādi , & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum ei est pœnam remittere, præcipuè cùm peccato ex hoc pœna maximè debeatur, quod est contra ipsum: non tamen remittit pœnam, nisi secundùm quod decet suam bonitatem, quæ est omnium legum radix. AD tertium dicendum, quòd iudex si inordinatè pœnam remitteret, nocumentum inferret & communitati, cui expedit, vt maleficia puniantur, ad hoc, quòd peccata vitentur. Vnde Deut. 13. post pœnam seductoris subditur: "Vt omnis Israel audiens timeat, & nequaquam vltra faciat quippiam huius rei simile." Nocet etiam personæ cui est illata iniuria, quæ recompensationem accipit per quandam restitutionem honoris in pœna iniuriantis.