SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Nullus iudex potest relaxare poenam iuris, contra ius quod habet accusator, vel actor vt sibi satisfiat. Secunda conclusio. Poena iuris, quae est infligenda propter bonum reipublicae: nullus iudex inferior potest relaxare. Tertia conclusio. Hanc poenam potest relaxare supremus Princeps, quando non sequitur ex tali remissione detrimentum reipublicae. COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem nota primo, quod sunt intelligendae regulariter loquendo. Nam potest contingere vt reus sit adeo necessarius reipublicae, vt locum habeat epicheia, & relaxetur poena iuris, satisfaciendo parti alia via: idque insinuat D. Tho. quaest. 68. art. 3. ad tertium. & Caietanus ibidem, & Soto in quaestio. . art. vlt. lib. 5. Secundo nota, quod nomine inferioris iudicis, intelligimus etiam Duces & Marchiones & caeteros Hispaniae, qui sunt iudices supremi Principis, & ideo non possunt dispensare in poena taxata per legem superioris: etiam si accusator condonet illam. Tertio nota, quod licet in Partita. 7. tit. 1. l. 22. dicatur, quod remittente accusatore non puniat iudex reum corporali poena taxata per legem: tamen haec lex vt iacet non est in vsu, nam si crimen est atrox, iudices punire debent & puniunt secundum poenam legis, etiam si actor condonet: si autem crimen non sit atrox, puniatur reus mitiore poena, etiam arbitraria: & hoc est in vsu & valde iustum: & in huiusmodi poenis habent locum preces proborum virorum, vt iudex minuat poenam quae in eius arbitrio ponitur: hoc enim conforme est legi quid ergo. §. poena. ff. de his qui notantur infamia. & cap. at si clerici. de iudicijs. Quarto nota, quod supremus Princeps non debet frequenter & facile relaxare poe nas, & multo minus debet facile concedere, vt poena corporalis pretio redimatur: hoc enim esset dare occasionem peccandi prauis hominibus: & esset nota auaritiae in Principe, quod est maxime indecens. Denique iniquissimum esset, pretium recipere pro delictis, quando possunt alia via impediri in futurum, vt v. g. quando nulla cura est vt non sint concubinarij, & tamen summa diligentia est in exigendis poenis pecuniarijs. Et de hoc vitio reprehendebantur olim sacerdotes Oseae cap. 4. Sacerdotes peccata populi mei comedent, & ad iniquitatem subleuabunt animas eorum . Vide de hac re Caiet. in verbo, iudicis peccata. DVbitatur deinde, An iudex qui contradicente accusatore relaxat poenam iuris, teneatur restituere fisco suam portionem , & etiam ipsi accusatori? Pro parte negatiua arguitur primo. Poenam talionis nemo tenetur subire, nisi condemnatus per sententiam : sed quod iudex restituat suas portiones fisco & accusatori videtur esse poena talionis: ergo in conscientia non tenetur ante condemnationem . Et confirmatur . Nam iudex in illo casu non tenetur subire poenam corporalem, quam tenebatur subire reus: ergo neque pecuniariam . Secundo. Reus ipse qui interrogatus iuridice negat veritatem & deludit sententiam, non tenetur restituere poenam lege taxatam fisco, vel accusatori, vt ostendetur . q. 69. ergo neque ipse iudex tenebitur in illo casu. Probatur consequentia: quia vterque peccat contra iustitiam. ¶ Tertio. Testis qui legitime interrogatus negat veritatem, quam si con fiteretur esset in causa, vt reus solueret pecuniam fisco vel accusatori: non tenetur ipse ad talem restitutionem, si reus non condemnetur, vt dicemus in quaest. 70. ergo neque iudex. Ad hoc dubium Syluester in verbo, iudex primo. §. 16. quaestio. 11. particula. 5. ait, quod secundum D. Thom. tenetur iudex in tali casu restituere communitati vel accusatori, si illo contradicente relaxata est poe na. Tamen apud D. Thom. nunquam inueniuntur haec verba. Soto vbi supra ait, quod tenetur iudex restituere accusatori si illo contradicente relaxata est poena. Prima conclusio. Iudex tenetur restituere parti laesae totum suum ius quod per relaxationem poenae amittit. Ratio est: quia iudex tenetur ex iustitia commutatiua ratione officij, suum ius vnicuique tribuere, ergo tenetur ad restitutionem. Secunda conclusio. Si iudex post latam sententiam non exequatur illam, tenetur restituere fisco & accusatori suas portiones taxatas per legem. Ratio est: quia fiscus & accusator, eo ipso quod fertur sententia contra reum , acquirunt ius in actu ad tales portiones: ergo iudex qui per iniquitatem impedit illam vtilitatem tenebitur restituere. Tertia conclusio. Iudex & omnes alij ministri iustitiae, si ex eo quod non recte faciunt suum officium, sequitur aliquod nocumentum fisco vel accusatori: tenetur ad restitutionem. Ratio huius est: quia isti officiales tenentur ex iustitia commutatiua dicere ius omnibus petentibus illud: quod si non fecerint tenebuntur ad restitutionem omnium damnorum quae sequuntur , ex eo quod non faciunt suum officium . Quarta conclusio . Fiscalis Regius tenetur accusare tales iudices & ministros. Ratio est: quia etiam ipse tenetur ex iustitia commutatiua facere suum officium in ordine ad bonum reipublicae. Quinta conclusio. Quando iudex ex aliqua ignorantia inuincibili relaxat poenam, quam reuera non debebat relaxare: non tenebitur postea ad restitutionem, etiam si cognoscat se errasse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptae, neque ratione iniustae acceptionis: quia excusatur ignorantia a peccato, ergo nullo modo tenetur. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , quod proprie loquendo, non dicitur poena talionis quando quis ex iustitia commutatiua tenetur aliquid reddere, etiam si habeat quandam similitudinem cum poena talionis. Ad confirmationem respondetur, nego consequentiam: quia poena corporalis non est incommodum alterius, sicut poena pecuniaria. Item poena corporalis est pure poe na: at vero solutio pecuniae pertinet ad iustitiam commutatiuam quam violauit iudex: vnde tenebitur in foro conscientiae ante condemnationem restituere. Et denique, poena corporalis est pure passio ab alio infligenda: poena autem pecuniaria in casu posito debet esse actio iustitiae commutatiuae , ergo. Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quod neque reus neque testis tenetur per se loquendo ex iustitia commutatiua, dicere veritatem in iudicio: sed tantum ex iustitia legali, & ideo violatio iustitiae legalis non obligabit ad restitutionem.