# 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum iudex licite possit poe nam relaxare. AD Quartum sic procedi{ 3. q. 46. arti. 2. ad 3. Et di. 43. q. 2. art. 2. ad 5. et 4. dist. 46. q. 3. artic. 2. q. 2. & q. 2. art. 1. q. 3. art. 1. } tur. Videtur, quod iudex licite possit poenam relaxare. Dicitur enim Iac. 2. "Iudicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam." Sed nullus punitur propter hoc, quod non facit illud quod licite facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licite misericordiam facere, relaxando poenam. ¶ 2 Praeterea. Iudicium humanum debet imitari iudicium diuinum. Sed Deus poenitentibus relaxat poenam: quia non vult mortem peccatoris, vt dicitur Ezechie. 18. Ergo etiam homo iudex potest poenitenti licite laxare poenam. ¶ 3 Praeterea. Vnicuique licet facere quod alicui prodest & nulli nocet. Sed absoluere reum a poena prodest ei, & nulli nocet. Ergo iudex licite potest reum a poena absoluere. SED contra est, quod dicitur Deut. 13. de eo qui persuadet seruire dijs alienis, "non parcat ei oculus tuus, vt miserearis, & occultes eum , sed statim interficies eum." Et de homicida dicitur Deuter. 19. "Morietur, nec misereberis eius." RESPONDEO dicendum, quod sicut ex + { Artic. 2. & 3. } dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quod ipse habet iudicare inter accusatorem & reum: aliud autem est, quod ipse non fert iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum a poena absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum commissam cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis: quia quili bet iudex tenetur ius suum reddere vnicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicae, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet, quod malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenarie potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet potestatem absoluendi reum a poe na contra leges a superiore sibi impositas. Vnde super illud Ioann. 19. "Non haberes aduersum me potestatem vllam," dicit August. + { Tractat. 116. parum a med. tomo. 9. } Talem Deus dederat Pilato potestatem, vt esset sub Caesaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licite absoluere, si hoc publicae vtilitati viderit non esse nociuum. AD primum ergo dicendum, quod misericordia iudicis habet locum in his, quae arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt sit diminutiuus poenarum : sicut Philosophus dicit in 5. Ethicor. + { Li. 5. cap. 10. circa fin. to. 5. } In his autem quae sunt determinata secundum legem diuinam vel humanam , non est suum misericordiam facere. AD secundum dicendum, quod Deus habet supremam potestatem iudicandi , & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum ei est poenam remittere, praecipue cum peccato ex hoc poena maxime debeatur, quod est contra ipsum: non tamen remittit poenam, nisi secundum quod decet suam bonitatem, quae est omnium legum radix. AD tertium dicendum, quod iudex si inordinate poenam remitteret, nocumentum inferret & communitati, cui expedit, vt maleficia puniantur, ad hoc, quod peccata vitentur. Vnde Deut. 13. post poenam seductoris subditur: "Vt omnis Israel audiens timeat, & nequaquam vltra faciat quippiam huius rei simile." Nocet etiam personae cui est illata iniuria, quae recompensationem accipit per quandam restitutionem honoris in poena iniuriantis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Nullus iudex potest relaxare poenam iuris, contra ius quod habet accusator, vel actor vt sibi satisfiat. Secunda conclusio. Poena iuris, quae est infligenda propter bonum reipublicae: nullus iudex inferior potest relaxare. Tertia conclusio. Hanc poenam potest relaxare supremus Princeps, quando non sequitur ex tali remissione detrimentum reipublicae. COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem nota primo, quod sunt intelligendae regulariter loquendo. Nam potest contingere vt reus sit adeo necessarius reipublicae, vt locum habeat epicheia, & relaxetur poena iuris, satisfaciendo parti alia via: idque insinuat D. Tho. quaest. 68. art. 3. ad tertium. & Caietanus ibidem, & Soto in quaestio. . art. vlt. lib. 5. Secundo nota, quod nomine inferioris iudicis, intelligimus etiam Duces & Marchiones & caeteros Hispaniae, qui sunt iudices supremi Principis, & ideo non possunt dispensare in poena taxata per legem superioris: etiam si accusator condonet illam. Tertio nota, quod licet in Partita. 7. tit. 1. l. 22. dicatur, quod remittente accusatore non puniat iudex reum corporali poena taxata per legem: tamen haec lex vt iacet non est in vsu, nam si crimen est atrox, iudices punire debent & puniunt secundum poenam legis, etiam si actor condonet: si autem crimen non sit atrox, puniatur reus mitiore poena, etiam arbitraria: & hoc est in vsu & valde iustum: & in huiusmodi poenis habent locum preces proborum virorum, vt iudex minuat poenam quae in eius arbitrio ponitur: hoc enim conforme est legi quid ergo. §. poena. ff. de his qui notantur infamia. & cap. at si clerici. de iudicijs. Quarto nota, quod supremus Princeps non debet frequenter & facile relaxare poe nas, & multo minus debet facile concedere, vt poena corporalis pretio redimatur: hoc enim esset dare occasionem peccandi prauis hominibus: & esset nota auaritiae in Principe, quod est maxime indecens. Denique iniquissimum esset, pretium recipere pro delictis, quando possunt alia via impediri in futurum, vt v. g. quando nulla cura est vt non sint concubinarij, & tamen summa diligentia est in exigendis poenis pecuniarijs. Et de hoc vitio reprehendebantur olim sacerdotes Oseae cap. 4. Sacerdotes peccata populi mei comedent, & ad iniquitatem subleuabunt animas eorum . Vide de hac re Caiet. in verbo, iudicis peccata. DVbitatur deinde, An iudex qui contradicente accusatore relaxat poenam iuris, teneatur restituere fisco suam portionem , & etiam ipsi accusatori? Pro parte negatiua arguitur primo. Poenam talionis nemo tenetur subire, nisi condemnatus per sententiam : sed quod iudex restituat suas portiones fisco & accusatori videtur esse poena talionis: ergo in conscientia non tenetur ante condemnationem . Et confirmatur . Nam iudex in illo casu non tenetur subire poenam corporalem, quam tenebatur subire reus: ergo neque pecuniariam . Secundo. Reus ipse qui interrogatus iuridice negat veritatem & deludit sententiam, non tenetur restituere poenam lege taxatam fisco, vel accusatori, vt ostendetur . q. 69. ergo neque ipse iudex tenebitur in illo casu. Probatur consequentia: quia vterque peccat contra iustitiam. ¶ Tertio. Testis qui legitime interrogatus negat veritatem, quam si con fiteretur esset in causa, vt reus solueret pecuniam fisco vel accusatori: non tenetur ipse ad talem restitutionem, si reus non condemnetur, vt dicemus in quaest. 70. ergo neque iudex. Ad hoc dubium Syluester in verbo, iudex primo. §. 16. quaestio. 11. particula. 5. ait, quod secundum D. Thom. tenetur iudex in tali casu restituere communitati vel accusatori, si illo contradicente relaxata est poe na. Tamen apud D. Thom. nunquam inueniuntur haec verba. Soto vbi supra ait, quod tenetur iudex restituere accusatori si illo contradicente relaxata est poena. Prima conclusio. Iudex tenetur restituere parti laesae totum suum ius quod per relaxationem poenae amittit. Ratio est: quia iudex tenetur ex iustitia commutatiua ratione officij, suum ius vnicuique tribuere, ergo tenetur ad restitutionem. Secunda conclusio. Si iudex post latam sententiam non exequatur illam, tenetur restituere fisco & accusatori suas portiones taxatas per legem. Ratio est: quia fiscus & accusator, eo ipso quod fertur sententia contra reum , acquirunt ius in actu ad tales portiones: ergo iudex qui per iniquitatem impedit illam vtilitatem tenebitur restituere. Tertia conclusio. Iudex & omnes alij ministri iustitiae, si ex eo quod non recte faciunt suum officium, sequitur aliquod nocumentum fisco vel accusatori: tenetur ad restitutionem. Ratio huius est: quia isti officiales tenentur ex iustitia commutatiua dicere ius omnibus petentibus illud: quod si non fecerint tenebuntur ad restitutionem omnium damnorum quae sequuntur , ex eo quod non faciunt suum officium . Quarta conclusio . Fiscalis Regius tenetur accusare tales iudices & ministros. Ratio est: quia etiam ipse tenetur ex iustitia commutatiua facere suum officium in ordine ad bonum reipublicae. Quinta conclusio. Quando iudex ex aliqua ignorantia inuincibili relaxat poenam, quam reuera non debebat relaxare: non tenebitur postea ad restitutionem, etiam si cognoscat se errasse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptae, neque ratione iniustae acceptionis: quia excusatur ignorantia a peccato, ergo nullo modo tenetur. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , quod proprie loquendo, non dicitur poena talionis quando quis ex iustitia commutatiua tenetur aliquid reddere, etiam si habeat quandam similitudinem cum poena talionis. Ad confirmationem respondetur, nego consequentiam: quia poena corporalis non est incommodum alterius, sicut poena pecuniaria. Item poena corporalis est pure poe na: at vero solutio pecuniae pertinet ad iustitiam commutatiuam quam violauit iudex: vnde tenebitur in foro conscientiae ante condemnationem restituere. Et denique, poena corporalis est pure passio ab alio infligenda: poena autem pecuniaria in casu posito debet esse actio iustitiae commutatiuae , ergo. Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quod neque reus neque testis tenetur per se loquendo ex iustitia commutatiua, dicere veritatem in iudicio: sed tantum ex iustitia legali, & ideo violatio iustitiae legalis non obligabit ad restitutionem.