ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm iudex licitè poßit pœ nam relaxare. AD Quartum sic procedi{ 3. q. 46. arti. 2. ad 3. Et di. 43. q. 2. art. 2. ad 5. et 4. dist. 46. q. 3. artic. 2. q. 2. & q. 2. art. 1. q. 3. art. 1. } tur. Videtur, quòd iudex licitè possit pœnam relaxare. Dicitur enim Iac. 2. "Iudicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam." Sed nullus punitur propter hoc, ꝙ nō facit illud quod licitè facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licitè misericordiam facere, relaxando pœnam. ¶ 2 Præterea. Iudicium humanũ debet imitari iudicium diuinum. Sed Deus pœnitentibus relaxat pœnam: quia non vult mortẽ peccatoris, vt dicitur Ezechie. 18. Ergo etiam homo iudex potest pœnitenti licitè laxare pœnam. ¶ 3 Præterea. Vnicuiq; licet facere quod alicui prodest & nulli nocet. Sed absoluere reũ à pœna prodest ei, & nulli nocet. Ergo iudex licitè potest reum à pœna absoluere. SED contra est, quod dicitur Deut. 13. de eo qui persuadet seruire dijs alienis, "non parcat ei oculus tuus, vt miserearis, & occultes eũ , sed statim interficies eum." Et de homicida dicitur Deuter. 19. "Morietur, nec misereberis eius." RESPONDEO dicendum, ꝙ sicut ex † { Artic. 2. & 3. } dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quòd ipse habet iudicare inter accusatorem & reum: aliud autem est, quòd ipse non fert iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum à pœna absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum cō missam: cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis: quia quili bet iudex tenetur ius suum reddere vnicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicæ, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet, quòd malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenariè potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet potestatem absoluendi reum à pœ na contra leges à superiore sibi impositas. Vnde super illud Ioann. 19. "Non haberes aduersum me potestatem vllam," dicit August. † { Tractat. 116. parũ à med. tomo. 9. } Talẽ Deus dederat Pilato potestatem, vt esset sub Cæsaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licitè absoluere, si hoc publicæ vtilitati viderit non esse nociuum. AD primum ergo dicendum, ꝙ misericordia iudicis habet locum in his, quæ arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt sit diminutiuus pœnarũ : sicut Philosophus dicit in 5. Ethicor. † { Li. 5. cap. 10. circa fin. to. 5. } In his autem quæ sunt determinata secundùm legem diuinam vel humanā , non est suum misericordiā facere. AD secundum dicendum, quòd Deus habet supremam potestatem iudicādi , & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum ei est pœnam remittere, præcipuè cùm peccato ex hoc pœna maximè debeatur, quod est contra ipsum: non tamen remittit pœnam, nisi secundùm quod decet suam bonitatem, quæ est omnium legum radix. AD tertium dicendum, quòd iudex si inordinatè pœnam remitteret, nocumentum inferret & communitati, cui expedit, vt maleficia puniantur, ad hoc, quòd peccata vitentur. Vnde Deut. 13. post pœnam seductoris subditur: "Vt omnis Israel audiens timeat, & nequaquam vltra faciat quippiam huius rei simile." Nocet etiam personæ cui est illata iniuria, quæ recompensationem accipit per quandam restitutionem honoris in pœna iniuriantis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Nullus iudex potest relaxare pœnam iuris, contra ius quod habet accusator, vel actor vt sibi satisfiat. Secunda conclusio. Pœna iuris, quæ est infligenda propter bonum reipublicæ: nullus iudex inferior potest relaxare. Tertia conclusio. Hanc pœnam potest relaxare supremus Princeps, quando non sequitur ex tali remissione detrimentum reipublicæ. COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem nota primò, quòd sunt intelligendæ regulariter loquendo. Nam potest contingere vt reus sit adeo necessarius reipublicæ, vt locum habeat epicheia, & relaxetur pœna iuris, satisfaciendo parti alia via: idque insinuat D. Tho. quæst. 68. art. 3. ad tertium. & Caietanus ibidem, & Soto in quæstio. . art. vlt. lib. 5. Secundò nota, quòd nomine inferioris iudicis, intelligimus etiam Duces & Marchiones & cæteros Hispaniæ, qui sunt iudices supremi Principis, & ideo non possunt dispensare in pœna taxata per legem superioris: etiam si accusator condonet illam. Tertiò nota, quòd licet in Partita. 7. tit. 1. l. 22. dicatur, quòd remittente accusatore nō puniat iudex reum corporali pœna taxata per legem: tamen hæc lex vt iacet non est in vsu, nam si crimen est atrox, iudices punire debent & puniunt secundùm pœnam legis, etiam si actor condonet: si autem crimen non sit atrox, puniatur reus mitiore pœna, etiam arbitraria: & hoc est in vsu & valde iustum: & in huiusmodi pœnis habent locum preces proborum virorum, vt iudex minuat pœnam quæ in eius arbitrio ponitur: hoc enim conforme est legi quid ergo. §. pœna. ff. de his qui notantur infamia. & cap. at si clerici. de iudicijs. Quartò nota, quòd supremus Princeps non debet frequenter & facile relaxare pœ nas, & multo minus debet facile concedere, vt pœna corporalis pretio redimatur: hoc enim esset dare occasionem peccandi prauis hominibus: & esset nota auaritiæ in Principe, quod est maxime indecens. Denique iniquissimum esset, pretium recipere pro delictis, quando possunt alia via impediri in futurum, vt v. g. quando nulla cura est vt non sint concubinarij, & tamen summa diligentia est in exigendis pœnis pecuniarijs. Et de hoc vitio reprehendebantur olim sacerdotes Oseæ cap. 4. Sacerdotes peccata populi mei comedent, & ad iniquitatem subleuabunt animas eorũ . Vide de hac re Caiet. in verbo, iudicis peccata. DVbitatur deinde, An iudex qui contradicente accusatore relaxat pœnam iuris, teneatur restituere fisco suam portionẽ , & etiam ipsi accusatori? Pro parte negatiua arguitur primò. Pœnam talionis nemo tenetur subire, nisi condemnatus per sententiā : sed quod iudex restituat suas portiones fisco & accusatori videtur esse pœna talionis: ergo in cōsciẽtia nō tenetur ante cōdemnationẽ . Et cōfirmatur . Nā iudex in illo casu nō tenetur subire pœnā corporalem, quā tenebatur subire reus: ergo neque pecuniariā . Secundò. Reus ipse qui interrogatus iuridicè negat veritatem & deludit sententiam, non tenetur restituere pœnam lege taxatā fisco, vel accusatori, vt ostẽdetur . q. 69. ergo neque ipse iudex tenebitur in illo casu. Probatur consequentia: quia vterque peccat cō tra iustitiam. ¶ Tertiò. Testis qui legitimè interrogatus negat veritatem, quam si con fiteretur esset in causa, vt reus solueret pecuniam fisco vel accusatori: non tenetur ipse ad talem restitutionem, si reus non condemnetur, vt dicemus in quæst. 70. ergo neque iudex. Ad hoc dubium Syluester in verbo, iudex primo. §. 16. quæstio. 11. particula. 5. ait, quod secundùm D. Thom. tenetur iudex in tali casu restituere communitati vel accusatori, si illo contradicente relaxata est pœ na. Tamen apud D. Thom. nunquam inueniuntur hæc verba. Soto vbi supra ait, quòd tenetur iudex restituere accusatori si illo cō tradicente relaxata est pœna. Prima conclusio. Iudex tenetur restituere parti læsæ totum suum ius quod per relaxationem pœnæ amittit. Ratio est: quia iudex tenetur ex iustitia commutatiua ratione officij, suum ius vnicuique tribuere, ergo tenetur ad restitutionem. Secunda conclusio. Si iudex post latam sententiā non exequatur illam, tenetur restituere fisco & accusatori suas portiones taxatas per legem. Ratio est: quia fiscus & accusator, eo ipso quod fertur sententia contra reũ , acquirunt ius in actu ad tales portiones: ergo iudex qui per iniquitatem impedit illam vtilitatem tenebitur restituere. Tertia conclusio. Iudex & omnes alij ministri iustitiæ, si ex eo quòd non rectè faciũt suum officium, sequitur aliquod nocumentum fisco vel accusatori: tenetur ad restitutionem. Ratio huius est: quia isti officiales tenentur ex iustitia cōmutatiua dicere ius omnibus petentibus illud: quod si non fecerint tenebũtur ad restitutionẽ omniũ damnorũ quæ sequũtur , ex eo ꝙ nō faciũt suũ officiũ . Quarta cōclusio . Fiscalis Regius tenetur accusare tales iudices & ministros. Ratio est: quia etiam ipse tenetur ex iustitia commutatiua facere suum officium in ordine ad bonum reipublicæ. Quinta conclusio. Quando iudex ex aliqua ignorantia inuincibili relaxat pœnam, quam reuera non debebat relaxare: non tenebitur postea ad restitutionem, etiam si cognoscat se errasse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ, neq; ratione iniustæ acceptionis: quia excusatur ignorantia à peccato, ergo nullo modo tenetur. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respōdetur , quòd propriè loquendo, non dicitur pœna talionis quando quis ex iustitia commutatiua tenetur aliquid reddere, etiam si habeat quandam similitudinem cum pœna talionis. Ad confirmationem respondetur, nego consequentiam: quia pœna corporalis non est incommodum alterius, sicut pœna pecuniaria. Item pœna corporalis est purè pœ na: at vero solutio pecuniæ pertinet ad iustitiam commutatiuam quam violauit iudex: vnde tenebitur in foro conscientiæ ante condemnationem restituere. Et denique, pœna corporalis est purè passio ab alio infligenda: pœna autem pecuniaria in casu posito debet esse actio iustitiæ cōmutatiuæ , ergo. Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quòd neque reus neque testis tenetur per se loquendo ex iustitia commutatiua, dicere veritatem in iudicio: sed tantum ex iustitia legali, & ideo violatio iustitiæ legalis non obligabit ad restitutionem.