¶ 3 Præterea. Prouer. 14. dicitur: "Sapiens timet & declinat à malo: stultus autem transilit & confidit." Sed illud quod fit per sapientiā , nō est peccatũ . Ergo si aliquis qualitercunque se liberet à malo, nō peccat.