AD primum ergo dicendum, quod multa secundum leges humanas impunita relinquuntur: quae secundum diuinum iudicium sunt peccata. Sicut patet in simplici fornicatione: quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quae paucorum est, & non potest inueniri in tanta multitudine populi, quantum lex humana habet necesse sustinere. Quod autem aliquis non velit aliquod peccatum committere, vt mortem corporalem euadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectae virtutis: quia omnium terribilium maxime terribile est mors, vt dicitur in 3. + { Lib. 3. ca. 6. tom. 5. } Ethicorum . Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat aduersarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum: Non autem huic peccato lex ciuilis adhibet poenam: & pro tanto licitum esse dicitur.