AD primum ergo dicendum, ꝙ multa secundum leges humanas impunita relinquuntur: quæ secundum diuinum iudicium sunt peccata. Sicut patet in simplici fornicatione: quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quæ paucorum est, & non potest inueniri in tanta multitudine populi, quantum lex humana habet necesse sustinere. Quod autem aliquis nō velit aliquod peccatum committere, vt mortem corporalem euadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectæ virtutis: quia omnium terribilium maximè terribile est mors, vt dicitur in 3. † { Lib. 3. ca. 6. tom. 5. } Ethicorũ . Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat aduersarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum: Non autem huic peccato lex ciuilis adhibet pœnam: & pro tanto licitum esse dicitur.