AD secundum dicendum, quod accusator, si colludat eum reo, qui noxius est, poenam incurrit: ex quo patet quod peccat. Vnde cum inducere aliquem ad peccandum, sit peccatum, vel qualitercunque peccati participem esse, cum Apostolus dicat dignos morte eos, qui peccantibus consentiunt: manifestum est quod etiam reus peccat, cum aduersario colludendo, non tamen secundum leges humanas imponitur sibi poena, propter rationem iam + { In solutione ad 1. } dictam .