AD Secundum sic procedi{ Infra arti. 3. corp. } tur. Videtur, quod accusato liceat calumniose se defendere. Quia secundum iura ciuilia in causa sanguinis licitum est cuilibet aduersarium suum corrumpere . Sed hoc maxime est calumniose se defendere. Ergo non peccat accusatus in causa sanguinis, si calumniose se defendat. ¶ 2 Praeterea. Accusator cum accusato colludens, poenam recipit a legibus constitutam, vt habetur + { 2. q. 3. ca. si quem panituerit. }. 2. quaest. 3. Non autem imponitur poe na accusato per hoc, quod cum accusatore colludit. Ergo videtur quod liceat accusato calumniose se defendere. ¶ 3 Praeterea. Prouer. 14. dicitur: "Sapiens timet & declinat a malo: stultus autem transilit & confidit." Sed illud quod fit per sapientiam , non est peccatum . Ergo si aliquis qualitercunque se liberet a malo, non peccat. SED contra est, quod etiam in causa criminali iuramentum de calumnia est praestandum , vt habetur + { In decretali lib. 2. titul. 7. c. 1. } extra, de iuramento calumniae , inhaerentes. Quod non esset, si calumnio se se defendere liceret. Ergo non est licitum accusato calumniose se defendere. RESPONDEO dicendum, quod aliud est veritatem tacere, aliud est falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet; non enim aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solum , quam ab eo potest, & debet requirere iudex secundum ordinem iuris: puta cum praecessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerunt, vel etiam cum praecessit probatio semiplena. Falsitatem tamen proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autem quod licitum est, potest aliquis procedere, vel per vias licitas & fini intento accommodas , quod pertinet ad prudentiam: vel per aliquas vias illicitas & proposito fini incongruas, quod pertinet ad astutiam, quae exercetur per fraudem & dolum, vt ex supra + { q. 55. art. 4. & 5. } dictis patet. Quorum primum est laudabile, secundum vero, vitiosum. Sic ergo reo qui accusatur, licet se defendere veritatem occultando, quam confiteri non tenetur per aliquos conuenientes modos: puta quod non respondeat, ad quae respondere non tenetur: hoc autem non est calumniose se defendere, sed magis prudenter cuadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel veritatem tacere, quam confiteri tenetur. Neque etiam aliquam fraudem vel dolum adhibere, quia fraus & dolus vim mendacij habent. Et hoc est calumniose se defendere. AD primum ergo dicendum, quod multa secundum leges humanas impunita relinquuntur: quae secundum diuinum iudicium sunt peccata. Sicut patet in simplici fornicatione: quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quae paucorum est, & non potest inueniri in tanta multitudine populi, quantum lex humana habet necesse sustinere. Quod autem aliquis non velit aliquod peccatum committere, vt mortem corporalem euadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectae virtutis: quia omnium terribilium maxime terribile est mors, vt dicitur in 3. + { Lib. 3. ca. 6. tom. 5. } Ethicorum . Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat aduersarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum: Non autem huic peccato lex ciuilis adhibet poenam: & pro tanto licitum esse dicitur. AD secundum dicendum, quod accusator, si colludat eum reo, qui noxius est, poenam incurrit: ex quo patet quod peccat. Vnde cum inducere aliquem ad peccandum, sit peccatum, vel qualitercunque peccati participem esse, cum Apostolus dicat dignos morte eos, qui peccantibus consentiunt: manifestum est quod etiam reus peccat, cum aduersario colludendo, non tamen secundum leges humanas imponitur sibi poena, propter rationem iam + { In solutione ad 1. } dictam . AD tertium dicendum, quod sapiens non abscondit se calumniose, sed prudenter.