AD Secũdum sic procedi{ Infra arti. 3. corp. } tur. Videtur, ꝙ accusato liceat calũniosè se defendere. Quia secũdum iura ciuilia in causa sanguinis licitum est cuilibet aduersarium suum corrũpere . Sed hoc maximè est calumniosè se defendere. Ergo non peccat accusatus in causa sanguinis, si calumniosè se defendat. ¶ 2 Præterea. Accusator cũ accusato colludens, pœnam recipit à legibus constitutam, vt habetur † { 2. q. 3. ca. si quẽ panituerit. }. 2. quæst. 3. Non autem imponitur pœ na accusato per hoc, ꝙ cum accusatore colludit. Ergo videtur ꝙ liceat accusato calumniosè se defendere. ¶ 3 Præterea. Prouer. 14. dicitur: "Sapiens timet & declinat à malo: stultus autem transilit & confidit." Sed illud quod fit per sapientiā , nō est peccatũ . Ergo si aliquis qualitercunque se liberet à malo, nō peccat. SED contra est, quod etiam in causa criminali iuramentum de calũnia est præstandũ , vt habetur † { In decretali lib. 2. titul. 7. c. 1. } extra, de iuramento calũniæ , inhærentes. Quod non esset, si calũnio sè se defendere liceret. Ergo nō est licitũ accusato calumniosè se defendere. RESPONDEO dicendum, quòd aliud est veritatem tacere, aliud est falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet; non enim aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solũ , quam ab eo potest, & debet requirere iudex secundum ordinem iuris: puta cum præcessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerunt, vel etiā cùm præcessit probatio semiplena. Falsitatem tamẽ proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autẽ quod licitum est, potest aliquis procedere, vel per vias licitas & fini intento accōmodas , quod pertinet ad prudentiam: vel per aliquas vias illicitas & proposito fini incongruas, quod pertinet ad astutiam, quæ exercetur per fraudem & dolum, vt ex suprà † { q. 55. art. 4. & 5. } dictis patet. Quorum primum est laudabile, secundum verò, vitiosum. Sic ergo reo qui accusatur, licet se defendere veritatem occultando, quam confiteri non tenetur per aliquos conueniẽ tes modos: puta quòd non respondeat, ad quæ respondere non tenetur: hoc autem non est calumniosè se defendere, sed magis prudenter cuadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel veritatem tacere, quam confiteri tenetur. Neque etiam aliquam fraudem vel dolum adhibere, quia fraus & dolus vim mendacij habent. Et hoc est calumniosè se defendere. AD primum ergo dicendum, ꝙ multa secundum leges humanas impunita relinquuntur: quæ secundum diuinum iudicium sunt peccata. Sicut patet in simplici fornicatione: quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quæ paucorum est, & non potest inueniri in tanta multitudine populi, quantum lex humana habet necesse sustinere. Quod autem aliquis nō velit aliquod peccatum committere, vt mortem corporalem euadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectæ virtutis: quia omnium terribilium maximè terribile est mors, vt dicitur in 3. † { Lib. 3. ca. 6. tom. 5. } Ethicorũ . Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat aduersarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum: Non autem huic peccato lex ciuilis adhibet pœnam: & pro tanto licitum esse dicitur. AD secundum dicendum, quòd accusator, si colludat eum reo, qui noxius est, pœnam incurrit: ex quo patet quòd peccat. Vnde cùm inducere aliquem ad peccandum, sit peccatum, vel qualitercunque peccati participem esse, cum Apostolus dicat dignos morte eos, qui peccantibus consentiunt: manifestum est quòd etiam reus peccat, cum aduersario colludendo, nō tamẽ secũdum leges humanas imponitur sibi pœna, ꝓpter rationẽ iā † { In soltione ad 1. } dictā . AD tertium dicendum, quòd sapiens non abscondit se calumniosè, sed prudenter.