ARTICVLVS II.Vtrùm accusato liceat calumniosè se defendere.

Source
AD Secũdum Secundum sic procedi
Infra arti. 3. corp.
tur. Videtur, quod accusato liceat calũniosè calumniosè se defendere. Quia secũdum secundum iura ciuilia in causa sanguinis licitum est cuilibet aduersarium suum corrũpere corrumpere . Sed hoc maximè est calumniosè se defendere. Ergo non peccat accusatus in causa sanguinis, si calumniosè se defendat.
¶ 2 Præterea. Accusator cum accusato colludens, pœnam recipit à legibus constitutam, vt habetur
. 2. quæst. 3. Non autem imponitur pœ na accusato per hoc, quod cum accusatore colludit. Ergo videtur quod liceat accusato calumniosè se defendere.
¶ 3 Præterea. Prouer. 14. dicitur: Sapiens timet & declinat à malo: stultus autem transilit & confidit. Sed illud quod fit per sapientiā sapientiam , non est peccatũ peccatum . Ergo si aliquis qualitercunque se liberet à malo, non peccat.
SED contra est, quod etiam in causa criminali iuramentum de calũnia calumnia est præstandũ præstandum , vt habetur
extra, de iuramento calũniæ calumniæ , inhærentes. Quod non esset, si calũnio calumnio sè se defendere liceret. Ergo non est licitũ licitum accusato calumniosè se defendere.
RESPONDEO dicendum, quòd aliud est veritatem tacere, aliud est falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet; non enim aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solũ solum , quam ab eo potest, & debet requirere iudex secundum ordinem iuris: puta cum præcessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerunt, vel etiā etiam cùm præcessit probatio semiplena. Falsitatem tamẽ tamen proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autẽ autem quod licitum est, potest aliquis procedere, vel per vias licitas & fini intento accōmodas accommodas , quod pertinet ad prudentiam: vel per aliquas vias illicitas & proposito fini incongruas, quod pertinet ad astutiam, quæ exercetur per fraudem & dolum, vt ex suprà
q. 55. art. 4. & 5.
dictis patet. Quorum primum est laudabile, secundum verò, vitiosum. Sic ergo reo qui accusatur, licet se defendere veritatem occultando, quam confiteri non tenetur per aliquos conueniẽ tes conuenientes modos: puta quòd non respondeat, ad quæ respondere non tenetur: hoc autem non est calumniosè se defendere, sed magis prudenter cuadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel veritatem tacere, quam confiteri tenetur. Neque etiam aliquam fraudem vel dolum adhibere, quia fraus & dolus vim mendacij habent. Et hoc est calumniosè se defendere.
AD primum ergo dicendum, quod multa secundum leges humanas impunita relinquuntur: quæ secundum diuinum iudicium sunt peccata. Sicut patet in simplici fornicatione: quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quæ paucorum est, & non potest inueniri in tanta multitudine populi, quantum lex humana habet necesse sustinere. Quod autem aliquis non velit aliquod peccatum committere, vt mortem corporalem euadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectæ virtutis: quia omnium terribilium maximè terribile est mors, vt dicitur in 3.
Lib. 3. ca. 6. tom. 5.
Ethicorũ Ethicorum . Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat aduersarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum: Non autem huic peccato lex ciuilis adhibet pœnam: & pro tanto licitum esse dicitur.
AD secundum dicendum, quòd accusator, si colludat eum reo, qui noxius est, pœnam incurrit: ex quo patet quòd peccat. Vnde cùm inducere aliquem ad peccandum, sit peccatum, vel qualitercunque peccati participem esse, cum Apostolus dicat dignos morte eos, qui peccantibus consentiunt: manifestum est quòd etiam reus peccat, cum aduersario colludendo, non tamẽ tamen secũdum secundum leges humanas imponitur sibi pœna, ꝓpter propter rationẽ rationem iam
In soltione solutione ad 1.
dictā dictam .
AD tertium dicendum, quòd sapiens non abscondit se calumniosè, sed prudenter.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Etiam si accusatus interrogetur contra ordinem iuris, non licet ei fraudem & dolum adhibere. Ratio est, quia hoc pertinet ad mendacium.
Secunda conclusio. Tunc iudex procedit secundum ordinem iuris, quando præ cesserit infamia super crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerint: vel præcesserit semiplena probatio.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca materiam horum articulorum texendus est nobis tractatus de modo procedendi iudicum licito vel illicito ad interrogandum reum. Et similiter de modo defensionis ipsius rei. Et diuidetur iste tractatus in quinque partes. Prima pars erit de his quæ fieri debent, vt iudex procedat secũ dum secundum ordinem iuris. Pro cuius explicatione sit primum fundamẽtum fundamentum . Via accusationis vel denuntiationis tunc iustè procedit iudex, quando præcessit semiplena probatio, vel indicia manifesta. Explicatur hoc fundamentum. Dicitur semiplena probatio testimonium vnius testis omni exceptione superioris. Item dicimus indicia in numero plurali: quia rarò sufficit vnum indicium, nisi sit sufficientissimum & vrgentissimum. Diximus etiam expressa & manifesta: quia debent esse euidentia tam respectu criminis, quam respectu personæ. Item debent esse nota iuridicè, hoc est scripta in processu & notificata ipsi reo: ita vt constet illi, quod talia indicia sunt sufficienter probata contra ipsum: alias non tenebitur respondere, neque credere iudici dicenti, quod habet cōtra contra illum indicia manifesta. Hoc fundamentum sic explicatum est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis citatis. Vide Caietanum hic in artic. 2. Et Innocen. Quartum ca. 2. de confessis.Secundũ Secundum fundamentum sit quod inquisitio generalis omnino potest fieri à iudice, nulla præcedente infamia, nulla probatione, nullis indicijs præ cedentibus. Pro cuius explicatione nota, quod inquisitio quædam est omnino generalis, quando, scilicet, non quęrit iudex de aliquo delicto in particulari, vel de aliqua persona in particulari, sed tantum in communi. An sint delicta in aliqua communitate vel republica. Alia est particularis inquisitio omnino, seu specialis. Quando scilicet quærit iudex an Petrus sit adulter? An occiderit Paulum? Alia est inquisitio mixta. Quando scilicet, iudex quærit de persona in particulari & de delicto in cōmuni communi . An Petrus sit criminosus? vel è ex contra, de delicto in particulari & de persona in cōmuni communi . Vt v. g. An istum hominem quis occiderit, sciatur? Dicimus ergo quòd de primi generis inquisitione intelligitur hoc fundamentum, & habetur expressè in cap. relata. & cap. placuit. 1. q. 1. & in cap. 1. de officio ordinarij. Et vsus cōmunis communis iudicum tam ecclesiasticorum quàm secularium confirmat fundamentũ fundamentum positum.
DVbitatur primò. An quando iudex procedit per viam inquisitionis omnino specialis vel mixtæ, particularis tamen ex parte personæ: sit necessarium, vt præ cesserit infamia, vel clamorosa insinuatio contra illum reũ reum qui interrogatur. Pro parte negatiua arguitur primo. Ex D. Greg. in libro. 5. epist. Epistola 30. & habetur 5. quæ stione. 1. cap. quidam maligni. Vbi pręcepit Grego. sub excōmunicationis excommunicationis pœna, vt qui libellum infamatoriũ infamatorium fecerat, se proderet. Cum tamen re vera ille esset occultus. Ergo non requiritur infamia præcedens. Et confirmatur. Nam D. Tho. in art. 2. inquit, sufficere ad interrogandum & inquirendũ inquirendum semiplenam probationem, vel indicia vel infamiam. Ergo non est necessarium, vt præcedat infamia. Et confirmatur secundo. Nam Bartolus in. l. 2. ff. ad leg. Iuliam. de adult. & supra extrauag. ad reprimendũ reprimendum numerat septem casus, in quibus licitum est inquirere speciali inquisitione absque infamia vel clamorosa insinuatione, vel indicijs vel probatione. Quos casus refert Soto in relect. de ratione tegendi, membro. 2. q. 6. concl. 3. & Iurisperiti sequuntur Bart. in c. inquisitioni. & ca. qualiter & quando. el. 2. de accusationib. ¶ Arguitur secũdo secundo . Reus cōuictus conuictus potest interrogari de socijs de quibus nulla est infamia, vt habet vsus omniũ omnium iudicũ iudicum secularium ergo. ¶ Tertiò. Reus infamis de vno delicto | & conuictus, potest interrogari de alijs delictis, de quibus non est infamis, ergo &c.
¶ Quartò. Quādo Quando delictũ delictum est publicũ publicum . v. g. si appareat cadauer hominis occisi in foro, tunc iudex licitè interrogat quẽlibet quemlibet occurrentem, an sciat quis occiderit illũ illum hominẽ hominem : & tunc forte occurrit ipse reus, ergo non requiritur infamia, vt interrogetur ipse reus. Et cōfirmatur confirmatur . Nam in visitationibus generalibus iustè ꝓceditur proceditur à visitatore ad inquirẽdũ inquirendum crimina in particulari, aliàs inutilis esset visitatio, ergo nulla præcedẽs præcedens infamia requirit̃ requiritur .
PRO decisione sit prima conclusio. Ad interrogandũ interrogandum reũ reum de quouis delicto per viā viam inquisitionis, qui neque est denunciatus, nec accusatus, necessariò requiritur infamia vel clamorosa insinuatio. Pro cuius explicatione nota, quòd infamia est rumor de crimine cōtra contra aliquem, ortus non à maledicis & malignis, sed à probis & honestis viris: qui sparsus est per maiorem partẽ partem vniuersitatis, aut viciniæ aut collegij vbi aliquis cōmoratur commoratur . Hæc diffinitio habetur in capit. citatis de accusationibus. Cæterũ Cæterum arbitrio prudentis relinquitur iudicandũ iudicandum , quando rumor ille sit dicendus sparsus. Item etiam clamorosa insinuatio à quibusdam censetur esse idem cum infamia: vt à Soto vbi sup. & ab Innoc. & Panor mit. in. c. qualiter. vbi sup. Alij verò dicũt dicunt infamiā infamiam differre à clamorosa insinuatione, quod infamia debeat esse scripta & probata coram iudice. Ita dicit Aretius in. c. inquisitionis. & in. c. qualiter. vbi sup. In quibus capitulis Innoc. 3. definit nostrā nostram cōclusionẽ conclusionem , & etiā etiam in. c. cum oporteat. ibidẽ ibidem . Et probatur ratione. Iudex non potest procedere contra aliquos sine accusatore vel supplente vicẽ vicem accusatoris: sed secundùm iura sola infamia supplet vicẽ vicem accusatoris ad inquirendum, ergo, &c. Maior est demonstrata in quæst. 67. Itẽ Item probatur. Magis nocet reipublicæ, qui occulta delicta reuelat, quā quam prosit ille qui punit iam reuelata. Nam qui reuelat, destruit honorem ciuiũ ciuium & profert in publicum malum exemplum: per punitionem autem omnia hæc incōmoda incommoda non omnino reparantur, ergo vbi iam infamia non clamat contra aliquem, non est inquirendũ inquirendum contra illum: nisi forte iam sit accusatus vel denunciatus coram iudice. Hæc cōclusio conclusio est contra gloss. in. c. 2. de ac cusationibus, in. 6. Decretal. & contra Ioan. Andr. in. c. olim. de accusat. & contra Alciat. vbi supra. qui dicunt contra religiosos posse procedi à suis prælatis sine infamia. Videtur etiam esse contra Soto lib. 5. de iustit. quæst. 6. art. 2. & in relect. citata. q. 6. conclus. 3. vbi videtur asserere sufficere indicia sine infamia ad interrogandum ipsum reum. Et Caietanus videtur hic idipsum dicere. Nihilominus nostra conclusio absque aliqua exceptione vera est. Et ostenditur ex diffinitione Innocent. in. c. inquisitionis, iam citato, vbi inquit, quòd etiam tres testes iurati & oculati non sufficiunt ad inquirendum contra aliquem: quia non præcesserat infamia, ergo multo minus sufficiet semiplena probatio vel indicia absque infamia ad procedẽdum procedendum per viam puræ inquisitionis. Fortassis autẽ autem prædicti doctores intelligendi sunt quando aliquis inquiritur vt testis. Tunc enim aliquando tenebitur ipse testis respondere: quando non tenebitur ipse reus: vt dicemus quæst. sequenti.
Secunda conclusio. Quando reus iustè interrogatur de aliquo crimine, non propterea statim interrogatur de complicibus, nisi quando ille aliàs tenebatur denunciare de illis propter bonum reipublicæ, vel illi etiā etiam laborant infamia. Ista conclusio definita est in cap. 1. de confessis. & cap. veniens. de testibus. & 15. quæst. 3. in. c. nemini. & in. l. fina. C. de accusationibus. & asseritur à Caiet. hic in opusculo. 17. quæstionum. respons. 5. & à Soto vbi supra. Et ratione probatur. Nam inquisitio non potest fieri contra aliquem, nisi qui laborat infamia: sed complices non laborant infamia, ergo non potest fieri inquisitio contra illos. ¶ Tertia conclusio. Reus interrogatus de vno crimine, & cōuictus conuictus quā tumlibet quantumlibet graui, non potest interrogari de alio de quo non est infamatus. Ista conclusio est D. Tho. quæst. seq. ar. 1. & Caiet. & Soto vbi sup. & Adria. quodlib. 11. q. 1. Et probatur ratione sumpta ex capitulis citatis, in quibus exigitur infamia ad inquirendum reum in particulari de aliquo crimine: sed in casu posito reus non est infamatus de alio crimine, ergo, &c. Confirmatur. Nam aliàs de quolibet crimine posset interrogari. v. g. latro posset interrogari, An sit hæreticus.
Secundò. Iudicia occulta non subiacent hominum iudicio sed Dei, ergo de illis non est aliquis inquirendus, si non sit infamatus. Ista conclusio habet duas exceptiones. Vna est, quando aliud delictum est coniunctum realiter & manifestè cum illo, de quo est conuictus aut infamatus. V. g. inuenitur cadauer hominis occisi & spoliati, poterit tunc reus qui conuictus est & infamatus de occisione, interrogari etiam an ipse spoliauerit illum. Hæc conclusio sic explicata est contra Paludanum in. 4. dist. 19. quæst. 4. circa finem. & contra Syluest. verbo, inquisitio. 1. quæst. 3. par. 4. & quæst. 4. par. 2. ¶ Denique nota, quod ea quæ diximus de inquisitione omnino speciali, verificantur etiam de inquisitione mixta, quando ex parte personæ est particularis. Nam tunc eadem est ratio atque de inquisitione omnino particulari. Cæterũ Cæterum quā do quando inquisitio fuerit mixta, ita vt ex parte personę fuerit generalis, tunc quia non interrogatur reus vt reus est, sed vt testis: pertinet ista disputatio ad quæst. sequentẽ sequentem septuagesimā septuagesimam .
AD argumenta respondetur. Ad primũ primum respōdetur respondetur quantũ quantum attinet ad testimonium D. Greg. dicemus quæst. sequẽti sequenti , quia pertinet ad inquisitionẽ inquisitionem generalem ex parte personæ. Ad D. Tho. respōdetur respondetur , quod numerauit disiunctiuè omnia quæ sufficere possunt ad interrogandũ interrogandum reum: non tamen voluit quod ad quamlibet viā viam procedẽdi procedendi , quodlibet illorũ illorum sufficeret, sed aliter & aliter secundùm variũ varium modum procedendi, vt distinximus in ipsis conclusionibus. Ad Bartolũ Bartolum vero & sequaces dicemus quæst. 70. Nam casus illi quos excipiunt potius pertinent ad interrogandũ interrogandum testem quā quam reum: vel etiā etiam quando est euidẽ tia euidentia patrati sceleris. Tunc enim etiā etiam nos fatemur, quod reus potest puniri absque interrogatione. Nam illa euidentia supplet vices non solũ solum accusatoris, sed etiā etiam totius processus. Nos autem modo disputamus quādo quando necesse est interrogare ipsum reum, vt post confessionem suā suam puniatur. ¶ Ad secundũ secundum argumentũm argumentum patet ex secunda conclusione. Sed quia interdũ interdum reus interrogatur de complicibus vt testis: dicemus latius quæst. sequẽti sequenti . ¶ Ad tertium patet ex tertia cōclusione conclusione . ¶ Ad quartũ quartum vero & confirmationem dicemus quæst. sequẽti sequenti , quia illæ interrogationes fiũt fiunt testibus.
DVbium secundum huic aunexũ annexum est, an cum iudex dubitat procedat ne iuste vel iniuste ad inquirendũ inquirendum , possit interrogare reum, & an ipse reus in eodem dubio teneatur respondere? Probatur pars affirmatiua. Princeps iustè præcipit seruare suas leges, etiam si sit dubium, An sint iustæ vel iniustæ, ergo & iudex iustè præcipit, vt sibi obediatur interroganti, etiam si sit dubium, An iustè interroget vel non? ¶ Secundò. Testis in tali casu aliquando tenetur respōdere respondere , vt ostẽdetur ostendetur quæst. sequen. ergo, &c. ¶ Tertiò. Miles tenetur quando dubiũ dubium est, an bellum sit iustum vel iniustũ iniustum , obedire Principi & bellare, ergo etiā etiam quilibet homo reipublicæ, siue testis sit seu reus tenebitur in dubio respondere iudici interroganti.
Ad hoc dubium respōdetur respondetur & sit prima conclusio. In casu posito non licet iudici interrogare: neque reus tenetur respondere. Probatur ista secunda pars. In dubijs melior est conditio possidentis, sed reus possidet honorem, vitam, &c. ergo in dubio non cedere iuri suo. Probatur vero prima pars. Omnis homo præsumitur bonus antequā antequam probetur malus: sed antequā antequam iudex ostendat reo se iuridicè interrogare, adhuc præsumitur reus bonus omnino, ergo iudex non potest illũ illum interrogare tanquā tanquam suspectum de crimine. Item probatur. Nam si reus, vt diximus non tenetur respōdere respondere , ergo neque iudex potest illum interrogare cogendo eum. Probatur consequentia. Nam alias daretur bellũ bellum iustum ex vtraque parte. Ista ratio non omnino conuincit, quia supposita ignorātia ignorantia aliqua, bene potest esse bellum iustum ex vtraque parte.
Vnde sit secunda conclusio. Quando iudex dubitat, An possit interrogare vel non: &, an teneatur interrogare vel non, tunc si ex altera parte imminet periculum iniustitiæ contra reum, & ex altera periculũ periculum contra rempublicam: debet deponere dubiũ dubium , & inclinare in fauorẽ fauorem reipublicæ. Probatur, quia iudex est custos boni publici ex officio, ergo in dubio debet potius fauere reipublicæ quam reo. Et confirmatur. Quia in dubijs tutior pars est eligẽda eligenda , sed in illo casu tutior pars est cauere periculum reipublicæ, ergo poterit reũ reum interrogare. ¶ Tertia conclusio. In eodem casu reus non tenebitur respōdere respondere . | Ratio est, quia in dubijs melior est conditio possidentis. Itẽ Item si qua ratione teneretur reus respondere, esset propter periculum quod instat reipublicæ, sed huic periculo ipse reus aliter potest prouidere, scilicet, cessando à malo quod est in eius voluntate positum, ergo non tenebitur respondere.
AD argumenta in cōtrariũ contrarium respōdetur respondetur . Ad primũ primum respōdetur respondetur nego cōsequentiā consequentiam . Et ratio discriminis est: quia dum reus interrogatur à iudice, agitur de ipsius delicto, & cōsequẽter consequenter de capite de honore vel de re familiari, quę bona ille iuste possidet, donec iuridicè spolietur. Et ideo licitũ licitum est illi tacere & defendere suā suam possessionem in dubio. Itẽ Item est alia ratio. Quia pertinet ad bonũ bonum reipublicæ vt leges principũ principum seruẽtur seruentur , etiā etiam si dubiũ dubium sit de illarũ illarum iustitia. Cæterũ Cæterum non pertinet ad bonũ bonum reipublicæ, quod præcepto particulari iudicis obediatur à reo, quādo quando dubium est, an interroget iuridicè. ¶ Ad secundum nego consequentiam. Nam testis in aliquo casu non potest aliter prouidere bono reipublicæ, nisi respondendo. Reus autem poterit prouidere aliter, scilicet, cessando à malo. Cæterum si bonum commune non periclitatur, vel testis potest aliter prouidere, scilicet per correctionem fraternam: tunc in casu dubij non tenebitur respondere.
Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia miles est tantum instrumẽtalis instrumentalis causa, sicut minister executiuus iustitiæ, qui dicitur, el verdugo. At vero testis & reus non est causa instrumentalis sed principalis in genere moris ad faciendũ faciendum processum. Vnde ad illos pertinet operari secundùm propriam formam moralem, scilicet, per iudiciũ iudicium de ipsa causa, An sit licita vel illicita. Hęc sententia est contra Palud. vbi sup.
IN secunda parte tractatus agemus de reo dum legitimè interrogatur. Dubium primum est, An teneatur respondere quando ex ipsius confessione est occidendus. ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Omnia peccata quæ sunt contra iustitiam possunt fieri venialia ex paruitate materiæ: sed reus non respondendo, parum nocet reipublicæ aut iudici, ergo non tenetur respōdere respondere , saltem sub peccato mortali. Secundò. Fateri veritatem cum periculo vitæ est actus heroicus, ergo non quilibet debet ad hoc obligari, ergo leges humanæ non debent neque possunt obligare ad dicendũ dicendum veritatem cum periculo vitę. Tertiò sequeretur ex opposita sententia, quod reus qui negauit veritatem coram iudice interrogante iuridicè, non esset absoluendus in foro conscientiæ, nisi iterũ iterum cōpareret compareret corā coram iudice, & diceret veritatẽ veritatem . Probatur sequela. Quia ille permanet in peccato mortali quā diu quandiu non respondet, cum sit tempus respōdendi respondendi .
PRO decisione quæstionis sit prima cō clusio conclusio . In casu posito tenetur reus respōdere respondere veritatẽ veritatem . Hæc est cōmunis communis sentẽtia sententia . Et ratio est. Quia respublica habet potestatem ad punienda crimina secundùm leges: sed est necessarium ad talem punitionem, vt possit obligare reũ reum iuridicè interrogatum ad respōdendũ respondendum veritatem, ergo &c. aliàs potestas illa vana esset & inefficax. ¶ Secunda cōclusio conclusio . Non respōdere respondere iudici, vel falsum dicere etiā etiam iuridicè interrogāti interroganti potest esse peccatũ peccatum veniale ex leuitate materie: dummodo non interueniat iuramentũ iuramentum . Hæc cōclusio conclusio est contra Caiet. hic, & in verbo, confessio, cōditione conditione . 4. qui tenet vniuersaliter, quod omne mẽ daciũ mendacium in iudicio tam exteriori quam in foro cōscientiæ conscientiæ est peccatũ peccatum mortale, etiā etiam circa illa ad quæ reus non tenetur respōdere respondere : sed si respōdet respondet debet dicere veritatẽ veritatem sub pœna peccati mortalis. Ratio Caiet. est, quia sicut mẽ daciũ mendacium sub iuramento semper est peccatum mortale propter honorem diuini nominis, sicque materia grauis est: ita mẽdaciũ mendacium si cōsideretur consideretur vt est in iudicio, grauis materia est, semperq́; semperque iudex tenet locũ locum Dei: maxime in sacramẽto sacramento cōfessionis confessionis . Syluest. etiā etiam in verbo, mẽdaciũ mendacium . §. 3. tenet fere eandẽ eandem sententiā sententiam . Sed limitat illā illam de mẽdacio mendacio circa ea ad quæ quis tenetur respōdere respondere . Et citat Duran. in hāc hanc sententiā sententiam . Sed certè Durand. in 4. d. 38. q. 2. nihil amplius dicit quòd hic D. Tho. ar. 1. ad 3. scilicet, mendaciũ mendacium in iudicio, quantũ quantum est ex parte obiecti est peccatũ peccatum mortale. Sic enim est intelligendus D. Tho. Sed nostra conclusio est cōmunis communis aliorũ aliorum sententia. De qua re vide Soto relect. de ratione tegendi. q. 7. Et probatur cōclusio conclusio . Mendacium in iudicio, immediatè est contra iustitiā iustitiam vel contra religionẽ religionem : sed in vitijs contra iustitiam aut religionem potest inueniri leuis materia, vt patet si | aliquis furatur etiā etiam à loco sacro rẽ rem parui momenti, aut si quis consecrando prætermittat particulā particulam , enim, ergo non eo ipso quod est mẽdaciũ mendacium in iudicio, erit peccatũ peccatum mortale. Neq; Neque est eadẽ eadem ratio de mendacio sub iuramẽto iuramento : quia iuramentũ iuramentum habet specialẽ specialem rationẽ rationem , scilicet, quod affertur Deus ipse vt testis & autor mendacij, quod est grauissimũ grauissimum delictũ delictum cōtra contra honorẽ honorem diuinũ diuinum . Hæc autẽ autem ratio non inuenitur vniuersaliter in alijs peccatis cōtra contra religionẽ religionem : sed tota deformitas alicuius mendacij etiā etiam in cō fessione confessione refunditur in ipsum cōfitentẽ confitentem , neq; neque ipsum sacramentũ sacramentum grauiter violatur. Quia ille qui in re leui mentitur, ministrat aliàs sufficientẽ sufficientem materiā materiam sacramento, dicẽdo dicendo alia peccata. Notandũ Notandum est tamen, quod grauitas aut leuitas materiæ in iudicijs ex duplici capite potest pensari. Primò quidẽ quidem & per se ex parte iuris quod habet iudex ad interrogādum interrogandum . Si enim iudex tenetur illo iure sub pœna peccati mortalis ad interrogandum aliquid, quicquid illud sit, tenebitur etiā etiam reus sub pœ na peccati mortalis respōdere respondere veritatẽ veritatem . Si autem iudex licitè quidẽ quidem interrogat, sed non tenebatur interrogare: quia non multũ multum pertinebat ad causam talis interrogatio: tũc tunc reus non tenebitur respōdere respondere veritatẽ veritatem sub pœna peccati mortalis. Hinc sequitur vnũ vnum corollariũ corollarium , quod religiosus tenetur respōdere respondere visitatori sub pœna peccati mortalis interrogāti interroganti de obseruantia cæremoniarũ cæremoniarum : quia ipse visitator tenetur sub pœna peccati mortalis inquirere de huiusmodi cæremonijs, etiā etiam si quilibet religiosus, in particulari non peccet venialiter frā gendo frangendo silentiũ silentium . Ex alia parte potest cōsiderari considerari grauitas aut leuitas materiæ mẽdacij mendacij in iudicio, tanquā tanquam ex circũstantia circunstantia , scilicet, ex iniuria quam patitur ipse accusator aut testis, qui iuridicè vel accusabat vel testificabatur.
Tertia cōclusio conclusio . Qui iuridicè interrogatus non respondet veritatẽ veritatem , non est absoluẽdus absoluendus sacramẽtaliter sacramentaliter quādiu quandiu manet in iudicio: nisi prius cōfiteatur confiteatur veritatem iudici. Ratio est, quia ille permanet in peccato quādiu quandiu interrogatur & non respondet, sed quandiu non fertur sentẽtia sententia absolutionis interrogatur virtualiter, & est tempus respondendi, ergo est in peccato mortali quādiu quandiu non respōdet respondet . Notandũ Notandum est tamen, quod si postquā postquam reus negauit veritatẽ veritatem corā coram iudice, postea tamen si ex eo quod con fiteatur illā illam , incurrat in nouā nouam pœnā pœnam cōuictus conuictus de noua culpa periurij, non tenebitur iterum cōfiteri confiteri veritatem. Ratio est, quia in illo casu ille se prodit tanquam reum de noua culpa, quod nemo tenetur facere. Si autẽ autem non incurrit nouā nouam pœnam quā quam antea incurreret, tenebitur cōfiteri confiteri veritatem quā quam negauit. Et hoc ipsum dicemus de teste qui noluit testificari veritatem, cum teneretur, scilicet, quod tenetur illā illam testificari quandiu pendet sententia, nisi ex eo sequatur illi noua pœna. Itẽ Item est notandũ notandum , quod id quod dicimus in tertia cōclusione conclusione , multò magis verificandũ verificandum est, quando iam reus est condemnatus aliàs conuictus per testes: tunc enim nisi cōfiteatur confiteatur veritatem, cō demnat condemnat ipse suo silentio iudicem, vel testes tanquā tanquam iniquos. ¶ Quarta cōclusio conclusio . Postquā Postquam semel reus per sententiā sententiam est absolutus, ex eo quod ipse negauit veritatẽ veritatem quam tenebatur confiteri: non tenetur vltra cōparere comparere coram iudice, & dicere veritatẽ veritatem . Ratio est, quia ille tantũ tantum violauit iustitiā iustitiam legalẽ legalem , ergo non tenetur ad restitutionẽ restitutionem prodendo seipsum. Notandum est tamen circa istā istam conclusionẽ conclusionem , quod si pars cō traria contraria læsa est ex delicto de quo accusabatur reus: & ex eius negatione maius incōmodũ incommodum incurrit: tunc tenebitur reus ad restitutionẽ restitutionem totius dāni damni respectu partis contrariæ, scilicet, ad restitutionẽ restitutionem expẽsarũ expresarum quas fecit in ꝓsecutione prosecutione litis. Ratio est, quia respectu partis cō trariæ contrariæ peccat reus cōtra contra iustitiā iustitiam cōmutatiuā commutatiuam .
Ad primũ primum in contrariũ contrarium respōdetur respondetur , nego minorem. Nam est grauis materia, quando iudex tenetur interrogare reum, & ita peccat mortaliter reus negando veritatem. ¶ Ad secundũ secundum respōdetur respondetur , quod quādo quando actus heroicus cadit sub cōcilio concilio , non quilibet tenetur ad illũ illum exercendũ exercendum : at quando opus heroicũ heroicum cadit sub præcepto, vt v. g. martyriũ martyrium tempore necessitatis, quilibet tenetur illud pati. Cæterũ Cæterum illa obligatio dicendi veritatem in illo casu, non oritur ex lege humana, sed ex lege naturali & diuina: quia talis confessio necessaria est ad bonum commune. ¶ Ad tertium patet ex tertia & quarta conclusione.
DVbium secundum est, An reus qui iuridicè interrogatus negauit veritatẽ veritatem , vnde factũ factum est, quod iudex eum absolueret: teneatur ad restitutionẽ restitutionem illius pœnæ pecuniariæ quæ reddenda erat fisco. Vt v. g. an hære| ticus in illo casu teneatur bona sua tradere fisco? Pro parte affirmatiua arguitur primo ex. c. fin. de iniurijs & damno dato. vbi dicitur, si tua culpa damnum datum est aut iniuria irrogata, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu dicto ex culpa rei datum est damnum ipsi fisco, ergo tenetur ad satisfactionem. Secundò. Si quis per mendacium aut fraudem impediat, ne aliquis faciat eleemosynam pauperi, tenetur ad restitutionẽ restitutionem faciendam pauperi, ergo etiam in casu posito, reus qui per mendacium impediuit lucrum quod obueniret fisco: tenebitur ad restitutionem faciendam fisco. Tertiò. Si ex negatione iniqua rei sequitur aliquod nocumentũ nocumentum iudici, vel accusatori, vel testi in bonis quæ antea habebat, vt v. g. si incurrunt infamiā infamiam vel amittunt bona temporalia quæ habebant, tenetur reus ad restitutionem illius nocumenti, ergo eadem ratio est quando amittunt lucrum quod erant acquisituri, si reus diceret veritatem. Quartò. Hæres institutus per testamentum minus solenne, si requiratur in iudicio iuridicè vt dicat veritatem & neget illam, tenebitur ad restituenda bona testatoris hæredi succedenti ab intestato, ergo etiam reus qui negat veritatem in casu posito, tenebitur restituere fisco. Patet consequentia. Quia vterque videtur peccare immediatè contra iustitiam legalem: eo quòd non dicit veritatem in iudicio, & ex consequenti contra iustitiam commutatiuam: quia ex eius negatione sequitur alteri damnum. Quintò. Testis qui in casu posito iuuaret reum, teneretur ad restitutionem faciendam fisco: ergo multo magis ipse reus qui est causa principalis. Vltimò. Leges pœ nales obligant in conscientia ad soluendam pœnā pœnam pecuniariā pecuniariam post cōdemnationẽ condemnationem , ergo qui per iniquitatem impedit condemnationem, tenebitur ad restitutionem illius pœnę ipsi fisco faciendā faciendam . De hoc dubio extat sentẽ tia sententia M. Soto lib. 1. de iustit. & iure. q. 6. ar. 6. ante quintam cōclusionem conclusionem , vbi expressè tenet partem affirmatiuam.
PRO decisione quæstionis est prima cō clusio conclusio . Pars negatiua est multo probabilior. Probatur primò. Lex pœnalis respicit per se primò, & immediatè punitionẽ punitionem criminis, cōsequenter consequenter vero & per accidens cōmo dũ comm odum accusatoris & fisci, quod sequitur ex condemnatione criminis, ergo vbi crimen non cōdemnatur condemnatur , non tenebitur reus ad restitutionẽ restitutionem illius pœnæ. Confirmatur. Reus qui per legem pœnalem solũ solum obligatur ad sustinendam pœnā pœnam quæ infligitur in vltionem criminis de quo cōuincitur conuincitur & cōdemnatur condemnatur , nulla ratione tenetur ante condemnationẽ condemnationem soluere pœnā pœnam illā illam pecuniariam, anteaquā antequam cōdemnetur condemnetur , ergo non tenetur. Secundò. Reus negando veritatem in casu posito, solũ solum peccat contra iustitiā iustitiam legalem: ergo ad nullā nullam restitutionem tenetur. Probatur antecedens. Quia si non esset lex pœnalis illa pecuniaria, solum peccaret cōtra contra iustitiā iustitiam legalem, ergo & modo etiā etiam posita lege. Probatur consequentia. Quia lex pœnalis non obligat nouo vinculo virtutis ipsum reum ad dicendā dicendam veritatẽ veritatem . Tertiò. Ex opposita sententia sequitur, quòd ipsemet reus sit executor suæ pœnæ, quod certe durissimũ durissimum est: vt nullo postulante reddat omnia bona suo fisco. Item sequeretur quod beneficiatus negans veritatẽ veritatem in iudicio interrogatus iuridice, propter quod spoliandus esset beneficio: teneretur postea renuntiare beneficio.
AD argumenta in contrarium respōdetur respondetur . Ad primum respondetur, quod non tenetur reus respondere veritatẽ veritatem vt fiscus non amittat lucrũ lucrum , sed ex debito iustitiæ legalis. Vnde non oritur obligatio ad restitutionem: quia non sua culpa damnum datum est nisi per accidens. ¶ Ad secundum negatur cōsequentia consequentia . Differẽtia Differentia enim est: quia ille qui impedit eleemosynam pauperi fieri per mendacium, peccat cōtra contra iustitiā iustitiam cōmutatiuam commutatiuam : & ideo tenetur ad restitutionẽ resitutionem damni, quod sequitur ex actione iniuriosa. ¶ Ad tertium fortassis posset negari antecedens, eo quod illa nocumenta per accidẽs accidens sequũtur sequuntur ad negationem rei. Sed melius respōdetur respondetur , cōcedo concedo antecedens: eo quod reuera vnusquisq; vnusquisque tenetur ex iustitia commutatiua, vitare actionem ad quā quam non habet ius, si ex illa sequatur aliquod nocumentum proximo. Vt v. g. si ex verbo iocoso video sequi homicidium: teneor non dicere illud verbũ verbum , alioquin ero homicida. Ita in casu argumẽti argumenti , reus præuidens vel præ uidere debens, quod ex sua negatione iniqua sequitur nocumentũ nocumentum iudici, vel accusatori in | bonis ad quæ habebāt habebant ius: tenetur ex iustitia cōmutatiua commutatiua euitare negationem iniquā iniquam . Igitur ad argumentum in forma negatur cōsequentia consequentia . Differentia est: quia reus non tenetur ex iustitia cōmutatiua commutatiua dare sua bona fisco antequā antequam condemnetur: at vero tenetur ex iustitia cōmutatiua commutatiua , non auferre quæ fiscus habet.
Ad quartum negatur cōsequentia consequentia . Quia hæres institutus testamento minus solenni, negando in iudicio iuridice interrogatus: peccat contra iustitiā iustitiam commutatiuam cōtrariæ contrariæ partis, eo quod hæres ab intestato habet ius immediatè ad bona testatoris, petenda in iudicio ab eo, qui successit per testamentum minus solenne.
Ad quintum respōdetur respondetur primo, nego antecedens. Non enim tenetur testis ex iustitia cōmutatiua commutatiua dicere crimen ipsius rei, sed solum ex legali. Cæterũ Cæterum si ex falso testimonio illius, damnificetur altera pars in iure quod postulat, vel iudex accipiat nocumẽtum nocumentum in bonis quæ possidet, vel etiā etiam accusator: tenebitur tunc testis ad restitutionem: quia iam peccat contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam , sicut ipse reus: non autẽ autem tenebitur ad restituendā restituendam pœ nam ad quam condemnaretur ipse reus si diceret veritatem. Secundò respondetur, nego cōsequentiam consequentiam : quia reus respectu pœnæ punitiuæ, passiuè se habet: testis vero in officio suo habet se actiuè testificando: quapropter suo mendacio impedit ne fiscus lucrũ lucrum acquirat. Sed tamẽ tamen prima solutio multo melior est: alias sequeretur quod si reus testem rogauit, vt eum iuuaret testimonio suo: teneretur ad eandem restitutionem.
Ad sextum respondetur negando consequentiam. Quia impedimentum quod præ stat reus non est contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam , sed tantum contra iustitiā iustitiam legalẽ legalem , vt supra ostensum est. Hactenus de secũda secunda parte.
In tertia parte dicendum est, quomodo reus se geret quando interrogatur cōtra contra ordinẽ ordinem iuris. Pro cuius explicatione supponẽda supponenda sunt fundamenta certissima. Primum fundamentum est, quod reus in tali casu non tenetur respondere. Secundum est, si respondeat licitũ licitum est illi vti ratione amphibologica in vno sensu: licet iudex accipiat eam in altero sensu: neq; neque hoc est fallere iudicẽ iudicem , sed tantũ tantum permittere, vt iudex fallatur: quia non tenetur reus explicare amphibologiam. Tertium fundamentum est, cum iudex interrogat cōtra contra ordinem iuris, siue reum siue testem, an sciat aliquid: licitum est respōdere respondere , nescio, & iurare quod nescit: etiam si secreto cognouerit. Ratio huius fundamenti est: quia iam apud omnes receptum est, vt illud dicamus nos nescire quod secreto nouimus. Et habet hoc dictũ dictum fundamentũ fundamentum in Euāgelio Euangelio Marci 17. De die illo nemo scit neq; neque filius hominis: quod intelligitur vt reuelet. Soto vbi supra dicit, quod ratio huius locutionis est, quia scientia ordinatur ad dicendum, vnde infert, quod potest respondere non memini, quia memoria ordinatur etiam ad dicendum: sed non potest dicere non vidi, quia visio non ordinatur ad dicẽdũ dicendum , sed potest dicere non audiui, quia auditio ordinatur ad dicendũ dicendum . Sed quantũ quantum pōderis ponderis habeat ista ratio, non est facile intelligere.
DVbitatur ergo his suppositis, An cum reus interrogatur contra ordinẽ ordinem iuris, An fecerit aliquod delictũ delictum , quod reuera fecit: licitũ licitum sit illi respōdere respondere , non feci. Pro parte negatiua arguitur primò. Si reus respōdeat respondeat ego feci, ego occidi, dicit verũ verum , ergo si dicit ego non feci, dicit falsum. Patet cōsequẽtia consequentia : quia sunt cōtradictoriæ contradictoriæ . Secundò. Si respondet non ita est diceret falsum: ergo si dicit non feci dicit falsum. Patet cōsequẽtia consequentia : quia sunt æquiualentes. Tertiò. Si extra iudiciũ iudicium diceret ille, ego non occidi, falsum diceret, ergo etiā etiam in iudicio. Patet consequentia, quia non mutat illa propositio suā suam significationẽ significationem per hoc quod dicatur in iudicio. Quartò. Si licitum esset respon dere illo modo, sequeretur vanā vanam esse admonitionẽ admonitionem doctorũ doctorum admonentiũ admonentium , non esse licitum mẽtiri mentiri , cum sic interrogatur reus. Sequela probatur: quia ille non potest mentiri. Nam si aliquo modo posset, maxime dicẽ do dicendo , Non feci, non occidi, ergo si isto modo non mentitur, vanum est admonere illi ne mentiatur. De hoc dubio solet citari Scotus quod non solũ solum in iudicio, sed etiā etiam extra iudiciũ iudicium licitũ licitum est adulteræ si interrogetur à marito, an cōmiserit commiserit adulterium, respōdere respondere non cōmisi commisi . Sed tamẽ tamen hæc sentẽtia sententia non inuenietur in Scoto, ille nanque namque in. 4. d. 15. q. 4. membro. 3. dicit, quod saltem in iudicio licitũ licitum esset quantum videtur, respondere illo modo: sed tandem concludit, quòd qui ita respondet debet pœ | nitere in communi & in confuso, si forte fuerit culpa illa mortalis & grauis. Soto in relectione citata, membro. 2. quæst. 7. inquit, quod si reus præstito iuramento in communi de dicenda veritate ad omnia quæ fuerit interrogatus, postea interrogetur de aliquo particulari contra ordinem iuris: quod tunc poterit sine periculo respondere, Non feci, licet venialiter peccat mentiendo. Ratio est, quia iuramentum præstitum in communi, erat intelligendum de illis quæ iuridice esset interrogādus interrogandus . Secundò dicit, quòd si reus interrogetur præstito iuramento in particulari de dicenda veritate, an occiderit vel non occiderit: non potest respondere, non occidi, erit enim periurus. Eandem sententiam tenet lib. 5. de iustit. quæst. 6. art. 2. & dicit, oppositam sententiam nullo modo esse sustentabilem.
PRO decisione sit prima conclusio. Probabilissima sententia est, quòd reus interrogatus contra ordinem iuris, potest respondere sine mendacio & sine periurio, Non feci, non occidi. Hanc sententiam tenet expressè Adrianus in. 4. in quæst. de sigillo confessionis, & putat esse communem sententiam, & fortassis illo tempore ita erat. Videtur etiam esse sententia Caietani in opusculo. 17. responsionum, respons. 5. vbi expressè dicit, quòd interrogatus contra ordinem iuris an habeat complices, potest respō dere respondere , Non habeo, ergo similiter potest respōdere respondere , non feci. Hanc etiā etiam sententiā sententiam docuit in hac schola Salmantina Peña. Hanc etiam tenent multi nostris temporibus, pro cuius probatione multa possent dici. Sed tamẽ tamen arguitur primò. Si reus in casu posito diceret in hũc hunc modum, Ego subditus tuæ interrogationi iuridice, non occidi hominem diceret verum: sed eundem sensum facit si tũc tunc dicat, ego non occidi, ergo diceret verum. Cōsequentia Consequentia est manifesta, & probatur maior: quia illa propositio est negatiua de subiecto non supponente. Minor verò probatur. Quando in aliqua propositione possunt intelligi & suppleri aliquæ particulæ ex circũ stantia circunstantia loci & temporis & personarũ personarum , idem est, quòd ponantur expressè illæ particulæ in propositione, vel quod non ponātur ponantur quā tum quantum attinet ad veritatem vel falsitatem pro positionis: sed in casu posito omnes illæ particulæ intelliguntur ex circunstantia personarũ personarum , ergo vera est illa propositio, Ego non feci. Maior explicatur, & probatur. Si aliquis venditor publicè frumenti, vendiderit iam totum frumentum quod erat venditurus, reseruato sibi necessario, & veniat ad illũ illum emptor frumenti interrogans illum, An habeat frumentum, verissime respondet, non habeo frumentum, etiam sub iuramento: quia sane ex circunstantia personarum intelligitur ad vendendum. Sic ergo in nostro proposito, Venit iudex in figura personæ publicæ, interrogaturus ex parte reipublicæ secundùm legem aliquem vt reum, vel vt testem de aliquo crimine: poterit ergo respondere reus, si non iuridicè interrogatur: non feci, non commisi crimen: quia intelligitur ex circunstantia personæ, Non cōmisi commisi crimen de quo tu interrogas vt persona publica secundùm leges, vel aliter potest verificari propositio, ex circunstantia personæ respondentis, scilicet, ego subditus tuæ interrogationi iuridice, Non occidi hominem. Præterea probatur illa maior, scilicet, quod ex circunstantijs suppleantur aliquæ dictiones in locutione. Nam Christus Dominus Matth. 9. dixit, Non est mortua puella sed dormit: & tamen reuera puella illa erat defuncta per separationem animæ à corpore. Quod ergo dicit Dominus, Non est mortua, intelligitur scilicet respectu meæ potestatis atque voluntatis respectu cuius perinde se habet atque si non esset mortua & dormiret, quæ omnia supplentur in illa locutione ex circunstantia personæ Christi, qui vocatus erat ad suscitandam puellam. Pręterea probatur conclusio principalis. Iuramentum pręstitum de dicenda veritate ad omnia interrogata, intelligendũ intelligendum est ad omnia interrogata iuridice: ergo etiā etiam iuramentum pręstitum de dicenda veritate circa aliquod negotium particulare intelligendum est quantum ad iuridicam interrogationem. Item probatur conclusio. Quando iudex sciens aliquem esse innocentem condemnat illum quia probatur nocens secũdùm secundùm allegata & probata, vere fert sententiam, dicendo, Condemno istum homicidā homicidam vt occidatur, quia certè intelligitur ex circũ stantijs circunstantijs , Cōdemno Condemno istũ istum homicidā homicidam secũdùm secundùm | allegata & probata: ergo pari modo in casu nostro verificatur nostra cōclusio conclusio . Item est aliud exemplum optimum. Quando aliquis iam est confessus in foro conscientiæ homicidium quod fecit, & postea in alia cō fessione confessione interrogatur à confessore, An commiserit homicidium, verè respondet, ego non commisi homicidium, quia intelligitur ex circũstantijs circunstantijs , quod pertineat ad tuum forum modo. Cæterum si idem confessor interrogaret illum extra sacramẽtum sacramentum , An occiderit aliquem hominem, certè mentiretur si diceret non occidi, quia tunc ex circunstantijs, non possunt intelligi illæ particulæ. Ex dictis sequitur, quòd si aliquis occidit hominem defendendo se cum moderamine, & interrogetur iuridicè à iudice, An occiderit illum hominem, potest respōdere respondere etiam cum iuramento, non occidi hominem istũ istum : quia ex circunstantia etiam negotij de quo agitur, intelligitur de occisione criminosa: nam iudex non interrogat neque interrogare potest, nisi de crimine. Sed quid si adhuc iudex instet interrogare, An reus fecerit delictum secretum, quid possit dicere siue iuridice siue non iuridicè interrogatus?
Respondetur & sit secunda cōclusio conclusio . Nihilominus respondere poterit ipse reus, Non feci. Ratio est. Quia semper intelliguntur dictæ particulæ ex circunstantijs. Confirmatur ista doctrina ex D. Thom. 2. 2. quæst. 89. art. 7. ad quartum. vbi ait, quòd quando non est eadem intentio iurantis & eius cui fit iuramentum, si fuerit dolus ex parte iurantis, iuramentum debet seruari secundùm intentionem eius cui præstatur, si autem non sit dolus ex parte iurantis: tunc iuramentum debet seruari secundùm intentionem ipsius iurantis. Et nota obiter, quòd ista doctrina Diui Thomæ intelligitur, quando verba iurantis sunt amphibologica, ita vt possint accipi secundùm intentionem vtriusque partis, vel ex vi verborum, vel ex circunstātijs circunstantijs . Nunc ergo sic arguitur ex doctrina D. Tho mæ. In casu proposito non est dolus ex parte iurantis, sed potius ex parte iudicis qui cō tra contra ordinem iuris, sub specie potestatis publicæ vult exigere crimen, & condemnare cō tra contra intentionem legis, ergo qui iurat non tenetur verificare iuramentum secundùm inten tionem iudicis, sed sufficit verificare secundùm propriā propriam intentionem, supposito quòd verba ipsa possunt accipi in illo sensu ex circunstantijs.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respōdetur respondetur , distinguo antecedẽs antecedens . Nam si illa propositio, Ego occidi, accipiatur in eodem sensu ex parte subiecti, sicut accipitur negatiua, scilicet, cum eadem restrictione, ego subditus tuæ interrogationi, falsa est. Nam est affirmatiua de subiecto non supponente: si autẽ autem accipiatur talis propositio in alio sensu, ita vt subiectũ subiectum illud stet sine restrictione, vera est ꝓpositio propositio affirmatiua: sed non est contradictoria negatiuæ: quia non seruatur eadem restrictio.
Ad secundũ secundum negatur antecedens, quamquam Soto, tanquam verissimum supponat illud vbi supra. Ratio est, quia dicere, non ita est, habet hunc sensum ex circunstantijs personarum, scilicet, Non ita est quod ego subditus tuæ interrogationi occidi.
Ad tertium respondetur nego cōsequentiam consequentiam . Ratio est, quia extra iudicium non sunt illæ circunstantiæ quæ sunt in iudicio ad verificandum illam propositionem negatiuā negatiuam .
Ad quartum respondetur, quòd prudenter D. Tho. & doctores admonent, vt reus non mentiatur in iudicio: quia est magna occasio mentiendi ex timore pœnæ: sed simul admonet, vt vtatur amphibologica locutione, quæ possit verificari secundùm suā suam mentem. Nos ergo in fauorem innocentiũ innocentium , ostendimus modum verissimum, quomodo possit reus negare quod interrogatur cō tra contra ordinem iuris. Cæterum quomodo possit mentiri si velit facile est explicare, scilicet, si habeat intentionem accipiendi subiectum absolute sine restrictione: tunc enim falsa est propositio, Ego non occidi. Iam vero ex definitis dubio præcedenti, erit facilis & breuis solutio ad secundum dubium.
DVbium secundum est, an reus qui interrogatur cōtra contra ordinem iuris, & negat se fecisse crimen: teneatur ad restitutionem famæ accusatoris, qui ex negatione rei infamatur? Pro parte affirmatiua est argumentum. Non est licitum reddere malum pro malo, ergo etiā etiam si accusator faciat mihi iniuriam, non erit mihi licitum obijcere illi | peccatum criminatoris. Et confirmatur. Secundum opinionem illorum qui dicunt, quod reus mentitur si respondeat, ego non feci. Est argumentum. Ille per mendacium aufert famam proximi, ergo tenetur restituere. Ad hoc dubium, Scotus in 4. dist. 15. quæst. 4. artic. 3. Inquit, quòd tenetur reus restituere famam accusatori, non tamen reuocando quod dixerat, sed dicendo sic. Non habeatis accusatorem pro calumniatore, putabat enim se posse probare & deceptus est. Hanc sententiam sequitur Ioannes de Basolis in eadem dist. quæst. 2. & Gabriel quæst. 16. & Diuus Antoninus in 2. part. titul. 2. capit. 2. §. tertio. Sed Caiet. in 2. 2. quæst. 62. artic. 2. inquit, quòd si infamia accusatoris sequuta est ex eo, quòd reus negauit mendaciter crimen sibi impositio: tenetur ad restitutionem: si autem sequuta est ex eo, quod reus, dixit neque nego, neque concedo probet ille: non tenetur ad restitutionem: sed Syluester in verb. restitutio. 3. §. tertio. tenet absolute partem negatiuam, quam sententiam sequitur Soto libr. 4. de Iustitia. quæst. 2. artic. 3. & Ricardus in 4. dist. 15. arti. 5. quæ stione. 3. quanquam communiter probetur contraria sententia à Magistro Soto, & Caietano, & hæc sententia est ferè communis & probatur secundum nostrum modũ modum dicendi in dubio præcedenti. Quia ille reus non mentitur negando, ergo defendit se cum moderamine inculpatæ tutelæ. Secũdo Secundo probatur etiam secundum opinionem illorum qui tenent quod mẽtitur mentitur , vt Soto: quia illud mendacium non est contra iustitiam in ordine ad accusatorem, respectu cuius non tenetur reus concedere, sed potest se defendere. Et confirmatur, si quis non posset effugere manus inuasoris, nisi dicendo vnum mendacium, non erit homicida, etiam si mediā te mediante mendacio occiderit hominem: quia ille habebat ius ad defensionem suam, mendacium autem ex sua natura non est contra iustitiam, nisi quando homo tenetur ex iustitia dicere veritatem. Cuius oppositum supponimus in casu. Vltimò, modus ille respondendi Scoti & Caietani, potius est confiteri crimen proprium, quam euadere accusationem iniquam. ¶ Ad argumentum in oppositum respōdetur respondetur , quòd reus non reddit ma lum pro malo, sed iustè se defendit: per accidens autem sequitur infamia iniusti accusatoris, sicut sequitur mors iniqui inuasoris, ex defensione mea. Et hactenus de tertia parte. ¶ In quarta vero parte, disputāda disputanda erat quæstio. An iudex qui per iniuriam extorsit confessionem à reo, possit procedere ad illius punitionem. Sed quia similis quæstio tractabitur de teste in quæstione sequenti, simul definietur ista.
Loading...