CIrca materiam horum articulorum texendus est nobis tractatus de modo procedendi iudicum licito vel illicito ad interrogandum reum. Et similiter de modo defensionis ipsius rei. Et diuidetur iste tractatus in quinque partes. Prima pars erit de his quae fieri debent, vt iudex procedat secundum ordinem iuris. Pro cuius explicatione sit primum fundamentum . Via accusationis vel denuntiationis tunc iuste procedit iudex, quando praecessit semiplena probatio, vel indicia manifesta. Explicatur hoc fundamentum. Dicitur semiplena probatio testimonium vnius testis omni exceptione superioris. Item dicimus indicia in numero plurali: quia raro sufficit vnum indicium, nisi sit sufficientissimum & vrgentissimum. Diximus etiam expressa & manifesta: quia debent esse euidentia tam respectu criminis, quam respectu personae. Item debent esse nota iuridice, hoc est scripta in processu & notificata ipsi reo: ita vt constet illi, quod talia indicia sunt sufficienter probata contra ipsum: alias non tenebitur respondere, neque credere iudici dicenti, quod habet contra illum indicia manifesta. Hoc fundamentum sic explicatum est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis citatis. Vide Caietanum hic in artic. 2. Et Innocen. Quartum ca. 2. de confessis. ΒΆ Secundum fundamentum sit quod inquisitio generalis omnino potest fieri a iudice, nulla praecedente infamia, nulla probatione, nullis indicijs prae cedentibus. Pro cuius explicatione nota, quod inquisitio quaedam est omnino generalis, quando, scilicet, non querit iudex de aliquo delicto in particulari, vel de aliqua persona in particulari, sed tantum in communi. An sint delicta in aliqua communitate vel republica. Alia est particularis inquisitio omnino, seu specialis. Quando scilicet quaerit iudex an Petrus sit adulter? An occiderit Paulum? Alia est inquisitio mixta. Quando scilicet, iudex quaerit de persona in particulari & de delicto in communi . An Petrus sit criminosus? vel ex contra, de delicto in particulari & de persona in communi . Vt v. g. An istum hominem quis occiderit, sciatur? Dicimus ergo quod de primi generis inquisitione intelligitur hoc fundamentum, & habetur expresse in cap. relata. & cap. placuit. 1. q. 1. & in cap. 1. de officio ordinarij. Et vsus communis iudicum tam ecclesiasticorum quam secularium confirmat fundamentum positum.