CIrca materiam horum articulorum texendus est nobis tractatus de modo procedendi iudicum licito vel illicito ad interrogandum reum. Et similiter de modo defensionis ipsius rei. Et diuidetur iste tractatus in quinque partes. Prima pars erit de his quæ fieri debent, vt iudex procedat secũ dum ordinem iuris. Pro cuius explicatione sit primum fundamẽtum . Via accusationis vel denuntiationis tunc iustè procedit iudex, quando præcessit semiplena probatio, vel indicia manifesta. Explicatur hoc fundamentum. Dicitur semiplena probatio testimonium vnius testis omni exceptione superioris. Item dicimus indicia in numero plurali: quia rarò sufficit vnum indicium, nisi sit sufficientissimum & vrgentissimum. Diximus etiam expressa & manifesta: quia debent esse euidentia tam respectu criminis, quam respectu personæ. Item debent esse nota iuridicè, hoc est scripta in processu & notificata ipsi reo: ita vt constet illi, ꝙ talia indicia sunt sufficienter probata contra ipsum: alias non tenebitur respondere, neque credere iudici dicenti, ꝙ habet cōtra illum indicia manifesta. Hoc fundamentum sic explicatum est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis citatis. Vide Caietanum hic in artic. 2. Et Innocen. Quartum ca. 2. de confessis. ¶ Secundũ fundamentum sit ꝙ inquisitio generalis omnino potest fieri à iudice, nulla præcedente infamia, nulla probatione, nullis indicijs præ cedentibus. Pro cuius explicatione nota, ꝙ inquisitio quædam est omnino generalis, quando, scilicet, non quęrit iudex de aliquo delicto in particulari, vel de aliqua persona in particulari, sed tantum in communi. An sint delicta in aliqua communitate vel republica. Alia est particularis inquisitio omnino, seu specialis. Quando scilicet quærit iudex an Petrus sit adulter? An occiderit Paulum? Alia est inquisitio mixta. Quando scilicet, iudex quærit de persona in particulari & de delicto in cōmuni . An Petrus sit criminosus? vel è contra, de delicto in particulari & de persona in cōmuni . Vt v. g. An istum hominem quis occiderit, sciatur? Dicimus ergo quòd de primi generis inquisitione intelligitur hoc fundamentum, & habetur expressè in cap. relata. & cap. placuit. 1. q. 1. & in cap. 1. de officio ordinarij. Et vsus cōmunis iudicum tam ecclesiasticorum quàm secularium confirmat fundamentũ positum.