SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Etiam si accusatus interrogetur contra ordinem iuris, non licet ei fraudem & dolum adhibere. Ratio est, quia hoc pertinet ad mendacium. Secunda conclusio. Tunc iudex procedit secundum ordinem iuris, quando prae cesserit infamia super crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerint: vel praecesserit semiplena probatio. COMMENTARIVS. CIrca materiam horum articulorum texendus est nobis tractatus de modo procedendi iudicum licito vel illicito ad interrogandum reum. Et similiter de modo defensionis ipsius rei. Et diuidetur iste tractatus in quinque partes. Prima pars erit de his quae fieri debent, vt iudex procedat secundum ordinem iuris. Pro cuius explicatione sit primum fundamentum . Via accusationis vel denuntiationis tunc iuste procedit iudex, quando praecessit semiplena probatio, vel indicia manifesta. Explicatur hoc fundamentum. Dicitur semiplena probatio testimonium vnius testis omni exceptione superioris. Item dicimus indicia in numero plurali: quia raro sufficit vnum indicium, nisi sit sufficientissimum & vrgentissimum. Diximus etiam expressa & manifesta: quia debent esse euidentia tam respectu criminis, quam respectu personae. Item debent esse nota iuridice, hoc est scripta in processu & notificata ipsi reo: ita vt constet illi, quod talia indicia sunt sufficienter probata contra ipsum: alias non tenebitur respondere, neque credere iudici dicenti, quod habet contra illum indicia manifesta. Hoc fundamentum sic explicatum est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis citatis. Vide Caietanum hic in artic. 2. Et Innocen. Quartum ca. 2. de confessis. ¶ Secundum fundamentum sit quod inquisitio generalis omnino potest fieri a iudice, nulla praecedente infamia, nulla probatione, nullis indicijs prae cedentibus. Pro cuius explicatione nota, quod inquisitio quaedam est omnino generalis, quando, scilicet, non querit iudex de aliquo delicto in particulari, vel de aliqua persona in particulari, sed tantum in communi. An sint delicta in aliqua communitate vel republica. Alia est particularis inquisitio omnino, seu specialis. Quando scilicet quaerit iudex an Petrus sit adulter? An occiderit Paulum? Alia est inquisitio mixta. Quando scilicet, iudex quaerit de persona in particulari & de delicto in communi . An Petrus sit criminosus? vel ex contra, de delicto in particulari & de persona in communi . Vt v. g. An istum hominem quis occiderit, sciatur? Dicimus ergo quod de primi generis inquisitione intelligitur hoc fundamentum, & habetur expresse in cap. relata. & cap. placuit. 1. q. 1. & in cap. 1. de officio ordinarij. Et vsus communis iudicum tam ecclesiasticorum quam secularium confirmat fundamentum positum. DVbitatur primo. An quando iudex procedit per viam inquisitionis omnino specialis vel mixtae, particularis tamen ex parte personae: sit necessarium, vt prae cesserit infamia, vel clamorosa insinuatio contra illum reum qui interrogatur. Pro parte negatiua arguitur primo. Ex D. Greg. in libro. 5. epist. Epistola 30. & habetur 5. quae stione. 1. cap. quidam maligni. Vbi precepit Grego. sub excommunicationis poena, vt qui libellum infamatorium fecerat, se proderet. Cum tamen re vera ille esset occultus. Ergo non requiritur infamia praecedens. Et confirmatur. Nam D. Tho. in art. 2. inquit, sufficere ad interrogandum & inquirendum semiplenam probationem, vel indicia vel infamiam. Ergo non est necessarium, vt praecedat infamia. Et confirmatur secundo. Nam Bartolus in. l. 2. ff. ad leg. Iuliam. de adult. & supra extrauag. ad reprimendum numerat septem casus, in quibus licitum est inquirere speciali inquisitione absque infamia vel clamorosa insinuatione, vel indicijs vel probatione. Quos casus refert Soto in relect. de ratione tegendi, membro. 2. q. 6. concl. 3. & Iurisperiti sequuntur Bart. in c. inquisitioni. & ca. qualiter & quando. el. 2. de accusationib. ¶ Arguitur secundo . Reus conuictus potest interrogari de socijs de quibus nulla est infamia, vt habet vsus omnium iudicum secularium ergo. ¶ Tertio. Reus infamis de vno delicto & conuictus, potest interrogari de alijs delictis, de quibus non est infamis, ergo &c. ¶ Quarto. Quando delictum est publicum . v. g. si appareat cadauer hominis occisi in foro, tunc iudex licite interrogat quemlibet occurrentem, an sciat quis occiderit illum hominem : & tunc forte occurrit ipse reus, ergo non requiritur infamia, vt interrogetur ipse reus. Et confirmatur . Nam in visitationibus generalibus iuste proceditur a visitatore ad inquirendum crimina in particulari, alias inutilis esset visitatio, ergo nulla praecedens infamia requiritur . PRO decisione sit prima conclusio. Ad interrogandum reum de quouis delicto per viam inquisitionis, qui neque est denunciatus, nec accusatus, necessario requiritur infamia vel clamorosa insinuatio. Pro cuius explicatione nota, quod infamia est rumor de crimine contra aliquem, ortus non a maledicis & malignis, sed a probis & honestis viris: qui sparsus est per maiorem partem vniuersitatis, aut viciniae aut collegij vbi aliquis commoratur . Haec diffinitio habetur in capit. citatis de accusationibus. Caeterum arbitrio prudentis relinquitur iudicandum , quando rumor ille sit dicendus sparsus. Item etiam clamorosa insinuatio a quibusdam censetur esse idem cum infamia: vt a Soto vbi sup. & ab Innoc. & Panor mit. in. c. qualiter. vbi sup. Alij vero dicunt infamiam differre a clamorosa insinuatione, quod infamia debeat esse scripta & probata coram iudice. Ita dicit Aretius in. c. inquisitionis. & in. c. qualiter. vbi sup. In quibus capitulis Innoc. 3. definit nostram conclusionem , & etiam in. c. cum oporteat. ibidem . Et probatur ratione. Iudex non potest procedere contra aliquos sine accusatore vel supplente vicem accusatoris: sed secundum iura sola infamia supplet vicem accusatoris ad inquirendum, ergo, &c. Maior est demonstrata in quaest. 67. Item probatur. Magis nocet reipublicae, qui occulta delicta reuelat, quam prosit ille qui punit iam reuelata. Nam qui reuelat, destruit honorem ciuium & profert in publicum malum exemplum: per punitionem autem omnia haec incommoda non omnino reparantur, ergo vbi iam infamia non clamat contra aliquem, non est inquirendum contra illum: nisi forte iam sit accusatus vel denunciatus coram iudice. Haec conclusio est contra gloss. in. c. 2. de ac cusationibus, in. 6. Decretal. & contra Ioan. Andr. in. c. olim. de accusat. & contra Alciat. vbi supra. qui dicunt contra religiosos posse procedi a suis praelatis sine infamia. Videtur etiam esse contra Soto lib. 5. de iustit. quaest. 6. art. 2. & in relect. citata. q. 6. conclus. 3. vbi videtur asserere sufficere indicia sine infamia ad interrogandum ipsum reum. Et Caietanus videtur hic idipsum dicere. Nihilominus nostra conclusio absque aliqua exceptione vera est. Et ostenditur ex diffinitione Innocent. in. c. inquisitionis, iam citato, vbi inquit, quod etiam tres testes iurati & oculati non sufficiunt ad inquirendum contra aliquem: quia non praecesserat infamia, ergo multo minus sufficiet semiplena probatio vel indicia absque infamia ad procedendum per viam purae inquisitionis. Fortassis autem praedicti doctores intelligendi sunt quando aliquis inquiritur vt testis. Tunc enim aliquando tenebitur ipse testis respondere: quando non tenebitur ipse reus: vt dicemus quaest. sequenti. Secunda conclusio. Quando reus iuste interrogatur de aliquo crimine, non propterea statim interrogatur de complicibus, nisi quando ille alias tenebatur denunciare de illis propter bonum reipublicae, vel illi etiam laborant infamia. Ista conclusio definita est in cap. 1. de confessis. & cap. veniens. de testibus. & 15. quaest. 3. in. c. nemini. & in. l. fina. C. de accusationibus. & asseritur a Caiet. hic in opusculo. 17. quaestionum. respons. 5. & a Soto vbi supra. Et ratione probatur. Nam inquisitio non potest fieri contra aliquem, nisi qui laborat infamia: sed complices non laborant infamia, ergo non potest fieri inquisitio contra illos. ¶ Tertia conclusio. Reus interrogatus de vno crimine, & conuictus quantumlibet graui, non potest interrogari de alio de quo non est infamatus. Ista conclusio est D. Tho. quaest. seq. ar. 1. & Caiet. & Soto vbi sup. & Adria. quodlib. 11. q. 1. Et probatur ratione sumpta ex capitulis citatis, in quibus exigitur infamia ad inquirendum reum in particulari de aliquo crimine: sed in casu posito reus non est infamatus de alio crimine, ergo, &c. Confirmatur. Nam alias de quolibet crimine posset interrogari. v. g. latro posset interrogari, An sit haereticus. Secundo. Iudicia occulta non subiacent hominum iudicio sed Dei, ergo de illis non est aliquis inquirendus, si non sit infamatus. Ista conclusio habet duas exceptiones. Vna est, quando aliud delictum est coniunctum realiter & manifeste cum illo, de quo est conuictus aut infamatus. V. g. inuenitur cadauer hominis occisi & spoliati, poterit tunc reus qui conuictus est & infamatus de occisione, interrogari etiam an ipse spoliauerit illum. Haec conclusio sic explicata est contra Paludanum in. 4. dist. 19. quaest. 4. circa finem. & contra Syluest. verbo, inquisitio. 1. quaest. 3. par. 4. & quaest. 4. par. 2. ¶ Denique nota, quod ea quae diximus de inquisitione omnino speciali, verificantur etiam de inquisitione mixta, quando ex parte personae est particularis. Nam tunc eadem est ratio atque de inquisitione omnino particulari. Caeterum quando inquisitio fuerit mixta, ita vt ex parte persone fuerit generalis, tunc quia non interrogatur reus vt reus est, sed vt testis: pertinet ista disputatio ad quaest. sequentem septuagesimam . AD argumenta respondetur. Ad primum respondetur quantum attinet ad testimonium D. Greg. dicemus quaest. sequenti , quia pertinet ad inquisitionem generalem ex parte personae. Ad D. Tho. respondetur , quod numerauit disiunctiue omnia quae sufficere possunt ad interrogandum reum: non tamen voluit quod ad quamlibet viam procedendi , quodlibet illorum sufficeret, sed aliter & aliter secundum varium modum procedendi, vt distinximus in ipsis conclusionibus. Ad Bartolum vero & sequaces dicemus quaest. 70. Nam casus illi quos excipiunt potius pertinent ad interrogandum testem quam reum: vel etiam quando est euidentia patrati sceleris. Tunc enim etiam nos fatemur, quod reus potest puniri absque interrogatione. Nam illa euidentia supplet vices non solum accusatoris, sed etiam totius processus. Nos autem modo disputamus quando necesse est interrogare ipsum reum, vt post confessionem suam puniatur. ¶ Ad secundum argumentum patet ex secunda conclusione. Sed quia interdum reus interrogatur de complicibus vt testis: dicemus latius quaest. sequenti . ¶ Ad tertium patet ex tertia conclusione . ¶ Ad quartum vero & confirmationem dicemus quaest. sequenti , quia illae interrogationes fiunt testibus. DVbium secundum huic annexum est, an cum iudex dubitat procedat ne iuste vel iniuste ad inquirendum , possit interrogare reum, & an ipse reus in eodem dubio teneatur respondere? Probatur pars affirmatiua. Princeps iuste praecipit seruare suas leges, etiam si sit dubium, An sint iustae vel iniustae, ergo & iudex iuste praecipit, vt sibi obediatur interroganti, etiam si sit dubium, An iuste interroget vel non? ¶ Secundo. Testis in tali casu aliquando tenetur respondere , vt ostendetur quaest. sequen. ergo, &c. ¶ Tertio. Miles tenetur quando dubium est, an bellum sit iustum vel iniustum , obedire Principi & bellare, ergo etiam quilibet homo reipublicae, siue testis sit seu reus tenebitur in dubio respondere iudici interroganti. Ad hoc dubium respondetur & sit prima conclusio. In casu posito non licet iudici interrogare: neque reus tenetur respondere. Probatur ista secunda pars. In dubijs melior est conditio possidentis, sed reus possidet honorem, vitam, &c. ergo in dubio non cedere iuri suo. Probatur vero prima pars. Omnis homo praesumitur bonus antequam probetur malus: sed antequam iudex ostendat reo se iuridice interrogare, adhuc praesumitur reus bonus omnino, ergo iudex non potest illum interrogare tanquam suspectum de crimine. Item probatur. Nam si reus, vt diximus non tenetur respondere , ergo neque iudex potest illum interrogare cogendo eum. Probatur consequentia. Nam alias daretur bellum iustum ex vtraque parte. Ista ratio non omnino conuincit, quia supposita ignorantia aliqua, bene potest esse bellum iustum ex vtraque parte. Vnde sit secunda conclusio. Quando iudex dubitat, An possit interrogare vel non: &, an teneatur interrogare vel non, tunc si ex altera parte imminet periculum iniustitiae contra reum, & ex altera periculum contra rempublicam: debet deponere dubium , & inclinare in fauorem reipublicae. Probatur, quia iudex est custos boni publici ex officio, ergo in dubio debet potius fauere reipublicae quam reo. Et confirmatur. Quia in dubijs tutior pars est eligenda , sed in illo casu tutior pars est cauere periculum reipublicae, ergo poterit reum interrogare. ¶ Tertia conclusio. In eodem casu reus non tenebitur respondere . Ratio est, quia in dubijs melior est conditio possidentis. Item si qua ratione teneretur reus respondere, esset propter periculum quod instat reipublicae, sed huic periculo ipse reus aliter potest prouidere, scilicet, cessando a malo quod est in eius voluntate positum, ergo non tenebitur respondere. AD argumenta in contrarium respondetur . Ad primum respondetur nego consequentiam . Et ratio discriminis est: quia dum reus interrogatur a iudice, agitur de ipsius delicto, & consequenter de capite de honore vel de re familiari, que bona ille iuste possidet, donec iuridice spolietur. Et ideo licitum est illi tacere & defendere suam possessionem in dubio. Item est alia ratio. Quia pertinet ad bonum reipublicae vt leges principum seruentur , etiam si dubium sit de illarum iustitia. Caeterum non pertinet ad bonum reipublicae, quod praecepto particulari iudicis obediatur a reo, quando dubium est, an interroget iuridice. ¶ Ad secundum nego consequentiam. Nam testis in aliquo casu non potest aliter prouidere bono reipublicae, nisi respondendo. Reus autem poterit prouidere aliter, scilicet, cessando a malo. Caeterum si bonum commune non periclitatur, vel testis potest aliter prouidere, scilicet per correctionem fraternam: tunc in casu dubij non tenebitur respondere. Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia miles est tantum instrumentalis causa, sicut minister executiuus iustitiae, qui dicitur, el verdugo. At vero testis & reus non est causa instrumentalis sed principalis in genere moris ad faciendum processum. Vnde ad illos pertinet operari secundum propriam formam moralem, scilicet, per iudicium de ipsa causa, An sit licita vel illicita. Hec sententia est contra Palud. vbi sup. IN secunda parte tractatus agemus de reo dum legitime interrogatur. Dubium primum est, An teneatur respondere quando ex ipsius confessione est occidendus. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Omnia peccata quae sunt contra iustitiam possunt fieri venialia ex paruitate materiae: sed reus non respondendo, parum nocet reipublicae aut iudici, ergo non tenetur respondere , saltem sub peccato mortali. Secundo. Fateri veritatem cum periculo vitae est actus heroicus, ergo non quilibet debet ad hoc obligari, ergo leges humanae non debent neque possunt obligare ad dicendum veritatem cum periculo vite. Tertio sequeretur ex opposita sententia, quod reus qui negauit veritatem coram iudice interrogante iuridice, non esset absoluendus in foro conscientiae, nisi iterum compareret coram iudice, & diceret veritatem . Probatur sequela. Quia ille permanet in peccato mortali quandiu non respondet, cum sit tempus respondendi . PRO decisione quaestionis sit prima conclusio . In casu posito tenetur reus respondere veritatem . Haec est communis sententia . Et ratio est. Quia respublica habet potestatem ad punienda crimina secundum leges: sed est necessarium ad talem punitionem, vt possit obligare reum iuridice interrogatum ad respondendum veritatem, ergo &c. alias potestas illa vana esset & inefficax. ¶ Secunda conclusio . Non respondere iudici, vel falsum dicere etiam iuridice interroganti potest esse peccatum veniale ex leuitate materie: dummodo non interueniat iuramentum . Haec conclusio est contra Caiet. hic, & in verbo, confessio, conditione . 4. qui tenet vniuersaliter, quod omne mendacium in iudicio tam exteriori quam in foro conscientiae est peccatum mortale, etiam circa illa ad quae reus non tenetur respondere : sed si respondet debet dicere veritatem sub poena peccati mortalis. Ratio Caiet. est, quia sicut mendacium sub iuramento semper est peccatum mortale propter honorem diuini nominis, sicque materia grauis est: ita mendacium si consideretur vt est in iudicio, grauis materia est, semperque iudex tenet locum Dei: maxime in sacramento confessionis . Syluest. etiam in verbo, mendacium . §. 3. tenet fere eandem sententiam . Sed limitat illam de mendacio circa ea ad quae quis tenetur respondere . Et citat Duran. in hanc sententiam . Sed certe Durand. in 4. d. 38. q. 2. nihil amplius dicit quod hic D. Tho. ar. 1. ad 3. scilicet, mendacium in iudicio, quantum est ex parte obiecti est peccatum mortale. Sic enim est intelligendus D. Tho. Sed nostra conclusio est communis aliorum sententia. De qua re vide Soto relect. de ratione tegendi. q. 7. Et probatur conclusio . Mendacium in iudicio, immediate est contra iustitiam vel contra religionem : sed in vitijs contra iustitiam aut religionem potest inueniri leuis materia, vt patet si aliquis furatur etiam a loco sacro rem parui momenti, aut si quis consecrando praetermittat particulam , enim, ergo non eo ipso quod est mendacium in iudicio, erit peccatum mortale. Neque est eadem ratio de mendacio sub iuramento : quia iuramentum habet specialem rationem , scilicet, quod affertur Deus ipse vt testis & autor mendacij, quod est grauissimum delictum contra honorem diuinum . Haec autem ratio non inuenitur vniuersaliter in alijs peccatis contra religionem : sed tota deformitas alicuius mendacij etiam in confessione refunditur in ipsum confitentem , neque ipsum sacramentum grauiter violatur. Quia ille qui in re leui mentitur, ministrat alias sufficientem materiam sacramento, dicendo alia peccata. Notandum est tamen, quod grauitas aut leuitas materiae in iudicijs ex duplici capite potest pensari. Primo quidem & per se ex parte iuris quod habet iudex ad interrogandum . Si enim iudex tenetur illo iure sub poena peccati mortalis ad interrogandum aliquid, quicquid illud sit, tenebitur etiam reus sub poe na peccati mortalis respondere veritatem . Si autem iudex licite quidem interrogat, sed non tenebatur interrogare: quia non multum pertinebat ad causam talis interrogatio: tunc reus non tenebitur respondere veritatem sub poena peccati mortalis. Hinc sequitur vnum corollarium , quod religiosus tenetur respondere visitatori sub poena peccati mortalis interroganti de obseruantia caeremoniarum : quia ipse visitator tenetur sub poena peccati mortalis inquirere de huiusmodi caeremonijs, etiam si quilibet religiosus, in particulari non peccet venialiter frangendo silentium . Ex alia parte potest considerari grauitas aut leuitas materiae mendacij in iudicio, tanquam ex circunstantia , scilicet, ex iniuria quam patitur ipse accusator aut testis, qui iuridice vel accusabat vel testificabatur. Tertia conclusio . Qui iuridice interrogatus non respondet veritatem , non est absoluendus sacramentaliter quandiu manet in iudicio: nisi prius confiteatur veritatem iudici. Ratio est, quia ille permanet in peccato quandiu interrogatur & non respondet, sed quandiu non fertur sententia absolutionis interrogatur virtualiter, & est tempus respondendi, ergo est in peccato mortali quandiu non respondet . Notandum est tamen, quod si postquam reus negauit veritatem coram iudice, postea tamen si ex eo quod con fiteatur illam , incurrat in nouam poenam conuictus de noua culpa periurij, non tenebitur iterum confiteri veritatem. Ratio est, quia in illo casu ille se prodit tanquam reum de noua culpa, quod nemo tenetur facere. Si autem non incurrit nouam poenam quam antea incurreret, tenebitur confiteri veritatem quam negauit. Et hoc ipsum dicemus de teste qui noluit testificari veritatem, cum teneretur, scilicet, quod tenetur illam testificari quandiu pendet sententia, nisi ex eo sequatur illi noua poena. Item est notandum , quod id quod dicimus in tertia conclusione , multo magis verificandum est, quando iam reus est condemnatus alias conuictus per testes: tunc enim nisi confiteatur veritatem, condemnat ipse suo silentio iudicem, vel testes tanquam iniquos. ¶ Quarta conclusio . Postquam semel reus per sententiam est absolutus, ex eo quod ipse negauit veritatem quam tenebatur confiteri: non tenetur vltra comparere coram iudice, & dicere veritatem . Ratio est, quia ille tantum violauit iustitiam legalem , ergo non tenetur ad restitutionem prodendo seipsum. Notandum est tamen circa istam conclusionem , quod si pars contraria laesa est ex delicto de quo accusabatur reus: & ex eius negatione maius incommodum incurrit: tunc tenebitur reus ad restitutionem totius damni respectu partis contrariae, scilicet, ad restitutionem expresarum quas fecit in prosecutione litis. Ratio est, quia respectu partis contrariae peccat reus contra iustitiam commutatiuam . Ad primum in contrarium respondetur , nego minorem. Nam est grauis materia, quando iudex tenetur interrogare reum, & ita peccat mortaliter reus negando veritatem. ¶ Ad secundum respondetur , quod quando actus heroicus cadit sub concilio , non quilibet tenetur ad illum exercendum : at quando opus heroicum cadit sub praecepto, vt v. g. martyrium tempore necessitatis, quilibet tenetur illud pati. Caeterum illa obligatio dicendi veritatem in illo casu, non oritur ex lege humana, sed ex lege naturali & diuina: quia talis confessio necessaria est ad bonum commune. ¶ Ad tertium patet ex tertia & quarta conclusione. DVbium secundum est, An reus qui iuridice interrogatus negauit veritatem , vnde factum est, quod iudex eum absolueret: teneatur ad restitutionem illius poenae pecuniariae quae reddenda erat fisco. Vt v. g. an haere ticus in illo casu teneatur bona sua tradere fisco? Pro parte affirmatiua arguitur primo ex. c. fin. de iniurijs & damno dato. vbi dicitur, si tua culpa damnum datum est aut iniuria irrogata, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu dicto ex culpa rei datum est damnum ipsi fisco, ergo tenetur ad satisfactionem. Secundo. Si quis per mendacium aut fraudem impediat, ne aliquis faciat eleemosynam pauperi, tenetur ad restitutionem faciendam pauperi, ergo etiam in casu posito, reus qui per mendacium impediuit lucrum quod obueniret fisco: tenebitur ad restitutionem faciendam fisco. Tertio. Si ex negatione iniqua rei sequitur aliquod nocumentum iudici, vel accusatori, vel testi in bonis quae antea habebat, vt v. g. si incurrunt infamiam vel amittunt bona temporalia quae habebant, tenetur reus ad restitutionem illius nocumenti, ergo eadem ratio est quando amittunt lucrum quod erant acquisituri, si reus diceret veritatem. Quarto. Haeres institutus per testamentum minus solenne, si requiratur in iudicio iuridice vt dicat veritatem & neget illam, tenebitur ad restituenda bona testatoris haeredi succedenti ab intestato, ergo etiam reus qui negat veritatem in casu posito, tenebitur restituere fisco. Patet consequentia. Quia vterque videtur peccare immediate contra iustitiam legalem: eo quod non dicit veritatem in iudicio, & ex consequenti contra iustitiam commutatiuam: quia ex eius negatione sequitur alteri damnum. Quinto. Testis qui in casu posito iuuaret reum, teneretur ad restitutionem faciendam fisco: ergo multo magis ipse reus qui est causa principalis. Vltimo. Leges poe nales obligant in conscientia ad soluendam poenam pecuniariam post condemnationem , ergo qui per iniquitatem impedit condemnationem, tenebitur ad restitutionem illius poene ipsi fisco faciendam . De hoc dubio extat sententia M. Soto lib. 1. de iustit. & iure. q. 6. ar. 6. ante quintam conclusionem , vbi expresse tenet partem affirmatiuam. PRO decisione quaestionis est prima conclusio . Pars negatiua est multo probabilior. Probatur primo. Lex poenalis respicit per se primo, & immediate punitionem criminis, consequenter vero & per accidens comm odum accusatoris & fisci, quod sequitur ex condemnatione criminis, ergo vbi crimen non condemnatur , non tenebitur reus ad restitutionem illius poenae. Confirmatur. Reus qui per legem poenalem solum obligatur ad sustinendam poenam quae infligitur in vltionem criminis de quo conuincitur & condemnatur , nulla ratione tenetur ante condemnationem soluere poenam illam pecuniariam, antequam condemnetur , ergo non tenetur. Secundo. Reus negando veritatem in casu posito, solum peccat contra iustitiam legalem: ergo ad nullam restitutionem tenetur. Probatur antecedens. Quia si non esset lex poenalis illa pecuniaria, solum peccaret contra iustitiam legalem, ergo & modo etiam posita lege. Probatur consequentia. Quia lex poenalis non obligat nouo vinculo virtutis ipsum reum ad dicendam veritatem . Tertio. Ex opposita sententia sequitur, quod ipsemet reus sit executor suae poenae, quod certe durissimum est: vt nullo postulante reddat omnia bona suo fisco. Item sequeretur quod beneficiatus negans veritatem in iudicio interrogatus iuridice, propter quod spoliandus esset beneficio: teneretur postea renuntiare beneficio. AD argumenta in contrarium respondetur . Ad primum respondetur, quod non tenetur reus respondere veritatem vt fiscus non amittat lucrum , sed ex debito iustitiae legalis. Vnde non oritur obligatio ad restitutionem: quia non sua culpa damnum datum est nisi per accidens. ¶ Ad secundum negatur consequentia . Differentia enim est: quia ille qui impedit eleemosynam pauperi fieri per mendacium, peccat contra iustitiam commutatiuam : & ideo tenetur ad resitutionem damni, quod sequitur ex actione iniuriosa. ¶ Ad tertium fortassis posset negari antecedens, eo quod illa nocumenta per accidens sequuntur ad negationem rei. Sed melius respondetur , concedo antecedens: eo quod reuera vnusquisque tenetur ex iustitia commutatiua, vitare actionem ad quam non habet ius, si ex illa sequatur aliquod nocumentum proximo. Vt v. g. si ex verbo iocoso video sequi homicidium: teneor non dicere illud verbum , alioquin ero homicida. Ita in casu argumenti , reus praeuidens vel prae uidere debens, quod ex sua negatione iniqua sequitur nocumentum iudici, vel accusatori in bonis ad quae habebant ius: tenetur ex iustitia commutatiua euitare negationem iniquam . Igitur ad argumentum in forma negatur consequentia . Differentia est: quia reus non tenetur ex iustitia commutatiua dare sua bona fisco antequam condemnetur: at vero tenetur ex iustitia commutatiua , non auferre quae fiscus habet. Ad quartum negatur consequentia . Quia haeres institutus testamento minus solenni, negando in iudicio iuridice interrogatus: peccat contra iustitiam commutatiuam contrariae partis, eo quod haeres ab intestato habet ius immediate ad bona testatoris, petenda in iudicio ab eo, qui successit per testamentum minus solenne. Ad quintum respondetur primo, nego antecedens. Non enim tenetur testis ex iustitia commutatiua dicere crimen ipsius rei, sed solum ex legali. Caeterum si ex falso testimonio illius, damnificetur altera pars in iure quod postulat, vel iudex accipiat nocumentum in bonis quae possidet, vel etiam accusator: tenebitur tunc testis ad restitutionem: quia iam peccat contra iustitiam commutatiuam , sicut ipse reus: non autem tenebitur ad restituendam poe nam ad quam condemnaretur ipse reus si diceret veritatem. Secundo respondetur, nego consequentiam : quia reus respectu poenae punitiuae, passiue se habet: testis vero in officio suo habet se actiue testificando: quapropter suo mendacio impedit ne fiscus lucrum acquirat. Sed tamen prima solutio multo melior est: alias sequeretur quod si reus testem rogauit, vt eum iuuaret testimonio suo: teneretur ad eandem restitutionem. Ad sextum respondetur negando consequentiam. Quia impedimentum quod prae stat reus non est contra iustitiam commutatiuam , sed tantum contra iustitiam legalem , vt supra ostensum est. Hactenus de secunda parte. In tertia parte dicendum est, quomodo reus se geret quando interrogatur contra ordinem iuris. Pro cuius explicatione supponenda sunt fundamenta certissima. Primum fundamentum est, quod reus in tali casu non tenetur respondere. Secundum est, si respondeat licitum est illi vti ratione amphibologica in vno sensu: licet iudex accipiat eam in altero sensu: neque hoc est fallere iudicem , sed tantum permittere, vt iudex fallatur: quia non tenetur reus explicare amphibologiam. Tertium fundamentum est, cum iudex interrogat contra ordinem iuris, siue reum siue testem, an sciat aliquid: licitum est respondere , nescio, & iurare quod nescit: etiam si secreto cognouerit. Ratio huius fundamenti est: quia iam apud omnes receptum est, vt illud dicamus nos nescire quod secreto nouimus. Et habet hoc dictum fundamentum in Euangelio Marci 17. "De die illo nemo scit neque filius hominis:" quod intelligitur vt reuelet. Soto vbi supra dicit, quod ratio huius locutionis est, quia scientia ordinatur ad dicendum, vnde infert, quod potest respondere non memini, quia memoria ordinatur etiam ad dicendum: sed non potest dicere non vidi, quia visio non ordinatur ad dicendum , sed potest dicere non audiui, quia auditio ordinatur ad dicendum . Sed quantum ponderis habeat ista ratio, non est facile intelligere. DVbitatur ergo his suppositis, An cum reus interrogatur contra ordinem iuris, An fecerit aliquod delictum , quod reuera fecit: licitum sit illi respondere , non feci. Pro parte negatiua arguitur primo. Si reus respondeat ego feci, ego occidi, dicit verum , ergo si dicit ego non feci, dicit falsum. Patet consequentia : quia sunt contradictoriae . Secundo. Si respondet non ita est diceret falsum: ergo si dicit non feci dicit falsum. Patet consequentia : quia sunt aequiualentes. Tertio. Si extra iudicium diceret ille, ego non occidi, falsum diceret, ergo etiam in iudicio. Patet consequentia, quia non mutat illa propositio suam significationem per hoc quod dicatur in iudicio. Quarto. Si licitum esset respon dere illo modo, sequeretur vanam esse admonitionem doctorum admonentium , non esse licitum mentiri , cum sic interrogatur reus. Sequela probatur: quia ille non potest mentiri. Nam si aliquo modo posset, maxime dicendo , Non feci, non occidi, ergo si isto modo non mentitur, vanum est admonere illi ne mentiatur. De hoc dubio solet citari Scotus quod non solum in iudicio, sed etiam extra iudicium licitum est adulterae si interrogetur a marito, an commiserit adulterium, respondere non commisi . Sed tamen haec sententia non inuenietur in Scoto, ille namque in. 4. d. 15. q. 4. membro. 3. dicit, quod saltem in iudicio licitum esset quantum videtur, respondere illo modo: sed tandem concludit, quod qui ita respondet debet poe nitere in communi & in confuso, si forte fuerit culpa illa mortalis & grauis. Soto in relectione citata, membro. 2. quaest. 7. inquit, quod si reus praestito iuramento in communi de dicenda veritate ad omnia quae fuerit interrogatus, postea interrogetur de aliquo particulari contra ordinem iuris: quod tunc poterit sine periculo respondere, Non feci, licet venialiter peccat mentiendo. Ratio est, quia iuramentum praestitum in communi, erat intelligendum de illis quae iuridice esset interrogandus . Secundo dicit, quod si reus interrogetur praestito iuramento in particulari de dicenda veritate, an occiderit vel non occiderit: non potest respondere, non occidi, erit enim periurus. Eandem sententiam tenet lib. 5. de iustit. quaest. 6. art. 2. & dicit, oppositam sententiam nullo modo esse sustentabilem. PRO decisione sit prima conclusio. Probabilissima sententia est, quod reus interrogatus contra ordinem iuris, potest respondere sine mendacio & sine periurio, Non feci, non occidi. Hanc sententiam tenet expresse Adrianus in. 4. in quaest. de sigillo confessionis, & putat esse communem sententiam, & fortassis illo tempore ita erat. Videtur etiam esse sententia Caietani in opusculo. 17. responsionum, respons. 5. vbi expresse dicit, quod interrogatus contra ordinem iuris an habeat complices, potest respondere , Non habeo, ergo similiter potest respondere , non feci. Hanc etiam sententiam docuit in hac schola Salmantina Pena. Hanc etiam tenent multi nostris temporibus, pro cuius probatione multa possent dici. Sed tamen arguitur primo. Si reus in casu posito diceret in hunc modum, Ego subditus tuae interrogationi iuridice, non occidi hominem diceret verum: sed eundem sensum facit si tunc dicat, ego non occidi, ergo diceret verum. Consequentia est manifesta, & probatur maior: quia illa propositio est negatiua de subiecto non supponente. Minor vero probatur. Quando in aliqua propositione possunt intelligi & suppleri aliquae particulae ex circunstantia loci & temporis & personarum , idem est, quod ponantur expresse illae particulae in propositione, vel quod non ponantur quantum attinet ad veritatem vel falsitatem pro positionis: sed in casu posito omnes illae particulae intelliguntur ex circunstantia personarum , ergo vera est illa propositio, Ego non feci. Maior explicatur, & probatur. Si aliquis venditor publice frumenti, vendiderit iam totum frumentum quod erat venditurus, reseruato sibi necessario, & veniat ad illum emptor frumenti interrogans illum, An habeat frumentum, verissime respondet, non habeo frumentum, etiam sub iuramento: quia sane ex circunstantia personarum intelligitur ad vendendum. Sic ergo in nostro proposito, Venit iudex in figura personae publicae, interrogaturus ex parte reipublicae secundum legem aliquem vt reum, vel vt testem de aliquo crimine: poterit ergo respondere reus, si non iuridice interrogatur: non feci, non commisi crimen: quia intelligitur ex circunstantia personae, Non commisi crimen de quo tu interrogas vt persona publica secundum leges, vel aliter potest verificari propositio, ex circunstantia personae respondentis, scilicet, ego subditus tuae interrogationi iuridice, Non occidi hominem. Praeterea probatur illa maior, scilicet, quod ex circunstantijs suppleantur aliquae dictiones in locutione. Nam Christus Dominus Matth. 9. dixit, "Non est mortua puella sed dormit:" & tamen reuera puella illa erat defuncta per separationem animae a corpore. Quod ergo dicit Dominus, "Non est mortua," intelligitur scilicet respectu meae potestatis atque voluntatis respectu cuius perinde se habet atque si non esset mortua & dormiret, quae omnia supplentur in illa locutione ex circunstantia personae Christi, qui vocatus erat ad suscitandam puellam. Preterea probatur conclusio principalis. Iuramentum prestitum de dicenda veritate ad omnia interrogata, intelligendum est ad omnia interrogata iuridice: ergo etiam iuramentum prestitum de dicenda veritate circa aliquod negotium particulare intelligendum est quantum ad iuridicam interrogationem. Item probatur conclusio. Quando iudex sciens aliquem esse innocentem condemnat illum quia probatur nocens secundum allegata & probata, vere fert sententiam, dicendo, Condemno istum homicidam vt occidatur, quia certe intelligitur ex circunstantijs , Condemno istum homicidam secundum allegata & probata: ergo pari modo in casu nostro verificatur nostra conclusio . Item est aliud exemplum optimum. Quando aliquis iam est confessus in foro conscientiae homicidium quod fecit, & postea in alia confessione interrogatur a confessore, An commiserit homicidium, vere respondet, ego non commisi homicidium, quia intelligitur ex circunstantijs , quod pertineat ad tuum forum modo. Caeterum si idem confessor interrogaret illum extra sacramentum , An occiderit aliquem hominem, certe mentiretur si diceret non occidi, quia tunc ex circunstantijs, non possunt intelligi illae particulae. Ex dictis sequitur, quod si aliquis occidit hominem defendendo se cum moderamine, & interrogetur iuridice a iudice, An occiderit illum hominem, potest respondere etiam cum iuramento, non occidi hominem istum : quia ex circunstantia etiam negotij de quo agitur, intelligitur de occisione criminosa: nam iudex non interrogat neque interrogare potest, nisi de crimine. Sed quid si adhuc iudex instet interrogare, An reus fecerit delictum secretum, quid possit dicere siue iuridice siue non iuridice interrogatus? Respondetur & sit secunda conclusio . Nihilominus respondere poterit ipse reus, Non feci. Ratio est. Quia semper intelliguntur dictae particulae ex circunstantijs. Confirmatur ista doctrina ex D. Thom. 2. 2. quaest. 89. art. 7. ad quartum. vbi ait, quod quando non est eadem intentio iurantis & eius cui fit iuramentum, si fuerit dolus ex parte iurantis, iuramentum debet seruari secundum intentionem eius cui praestatur, si autem non sit dolus ex parte iurantis: tunc iuramentum debet seruari secundum intentionem ipsius iurantis. Et nota obiter, quod ista doctrina Diui Thomae intelligitur, quando verba iurantis sunt amphibologica, ita vt possint accipi secundum intentionem vtriusque partis, vel ex vi verborum, vel ex circunstantijs . Nunc ergo sic arguitur ex doctrina D. Tho mae. In casu proposito non est dolus ex parte iurantis, sed potius ex parte iudicis qui contra ordinem iuris, sub specie potestatis publicae vult exigere crimen, & condemnare contra intentionem legis, ergo qui iurat non tenetur verificare iuramentum secundum inten tionem iudicis, sed sufficit verificare secundum propriam intentionem, supposito quod verba ipsa possunt accipi in illo sensu ex circunstantijs. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , distinguo antecedens . Nam si illa propositio, Ego occidi, accipiatur in eodem sensu ex parte subiecti, sicut accipitur negatiua, scilicet, cum eadem restrictione, ego subditus tuae interrogationi, falsa est. Nam est affirmatiua de subiecto non supponente: si autem accipiatur talis propositio in alio sensu, ita vt subiectum illud stet sine restrictione, vera est propositio affirmatiua: sed non est contradictoria negatiuae: quia non seruatur eadem restrictio. Ad secundum negatur antecedens, quamquam Soto, tanquam verissimum supponat illud vbi supra. Ratio est, quia dicere, non ita est, habet hunc sensum ex circunstantijs personarum, scilicet, Non ita est quod ego subditus tuae interrogationi occidi. Ad tertium respondetur nego consequentiam . Ratio est, quia extra iudicium non sunt illae circunstantiae quae sunt in iudicio ad verificandum illam propositionem negatiuam . Ad quartum respondetur, quod prudenter D. Tho. & doctores admonent, vt reus non mentiatur in iudicio: quia est magna occasio mentiendi ex timore poenae: sed simul admonet, vt vtatur amphibologica locutione, quae possit verificari secundum suam mentem. Nos ergo in fauorem innocentium , ostendimus modum verissimum, quomodo possit reus negare quod interrogatur contra ordinem iuris. Caeterum quomodo possit mentiri si velit facile est explicare, scilicet, si habeat intentionem accipiendi subiectum absolute sine restrictione: tunc enim falsa est propositio, Ego non occidi. Iam vero ex definitis dubio praecedenti, erit facilis & breuis solutio ad secundum dubium. DVbium secundum est, an reus qui interrogatur contra ordinem iuris, & negat se fecisse crimen: teneatur ad restitutionem famae accusatoris, qui ex negatione rei infamatur? Pro parte affirmatiua est argumentum. Non est licitum reddere malum pro malo, ergo etiam si accusator faciat mihi iniuriam, non erit mihi licitum obijcere illi peccatum criminatoris. Et confirmatur. Secundum opinionem illorum qui dicunt, quod reus mentitur si respondeat, ego non feci. Est argumentum. Ille per mendacium aufert famam proximi, ergo tenetur restituere. Ad hoc dubium, Scotus in 4. dist. 15. quaest. 4. artic. 3. Inquit, quod tenetur reus restituere famam accusatori, non tamen reuocando quod dixerat, sed dicendo sic. Non habeatis accusatorem pro calumniatore, putabat enim se posse probare & deceptus est. Hanc sententiam sequitur Ioannes de Basolis in eadem dist. quaest. 2. & Gabriel quaest. 16. & Diuus Antoninus in 2. part. titul. 2. capit. 2. §. tertio. Sed Caiet. in 2. 2. quaest. 62. artic. 2. inquit, quod si infamia accusatoris sequuta est ex eo, quod reus negauit mendaciter crimen sibi impositio: tenetur ad restitutionem: si autem sequuta est ex eo, quod reus, dixit neque nego, neque concedo probet ille: non tenetur ad restitutionem: sed Syluester in verb. restitutio. 3. §. tertio. tenet absolute partem negatiuam, quam sententiam sequitur Soto libr. 4. de Iustitia. quaest. 2. artic. 3. & Ricardus in 4. dist. 15. arti. 5. quae stione. 3. quanquam communiter probetur contraria sententia a Magistro Soto, & Caietano, & haec sententia est fere communis & probatur secundum nostrum modum dicendi in dubio praecedenti. Quia ille reus non mentitur negando, ergo defendit se cum moderamine inculpatae tutelae. Secundo probatur etiam secundum opinionem illorum qui tenent quod mentitur , vt Soto: quia illud mendacium non est contra iustitiam in ordine ad accusatorem, respectu cuius non tenetur reus concedere, sed potest se defendere. Et confirmatur, si quis non posset effugere manus inuasoris, nisi dicendo vnum mendacium, non erit homicida, etiam si mediante mendacio occiderit hominem: quia ille habebat ius ad defensionem suam, mendacium autem ex sua natura non est contra iustitiam, nisi quando homo tenetur ex iustitia dicere veritatem. Cuius oppositum supponimus in casu. Vltimo, modus ille respondendi Scoti & Caietani, potius est confiteri crimen proprium, quam euadere accusationem iniquam. ¶ Ad argumentum in oppositum respondetur , quod reus non reddit ma lum pro malo, sed iuste se defendit: per accidens autem sequitur infamia iniusti accusatoris, sicut sequitur mors iniqui inuasoris, ex defensione mea. Et hactenus de tertia parte. ¶ In quarta vero parte, disputanda erat quaestio. An iudex qui per iniuriam extorsit confessionem a reo, possit procedere ad illius punitionem. Sed quia similis quaestio tractabitur de teste in quaestione sequenti, simul definietur ista.