Tertia conclusio. Si opiniones circa ius
fuerint æquè probabiles, & nullus sit in possessione, poterit tunc condemnatus appellare superiorem iudicem. Primo, quia poterit allegare se pati iniuriam, nam in tali casu sententia iusta erat vt diuideretur substantia de qua litigabatur, vt nos probauimus
supra quæstione 63. artic. 3. Item poterit allegare absque iniuria iudicis, quod iudex tulit sententiam sibi contrariam, secundum
quandam opinionem iuris quam reputat
falsam, & quòd intendit vt hoc examinetur
à superiori tribunali. Notandum est etiam,
quòd populares litigantes, bona fide appellant quando sequuntur sententiam sui aduocati: quia illi non tenentur scire subtilitates
iuris. ¶ Denique notandum est, religiosis
omnibus inter dictam esse appellationem à
suis prælatis iure communi, vt patet in
cap.
ad nostram. & in capit. reprehensibilis. & capit. cum speciali. de appellationibus. Sed tamen singuli religiosi seruabunt suas consti|
tutiones. Ratio autem quare iure communi denegata sit appellatio religiosis, sumitur ex bono communi religionis, quod
consistit in quadam simplicitate obedientiæ & tranquillitate: eo vel maximè, quòd
religiosi in sua professione renunciant iuri
appellandi, sicut renuntiant possessionibus:
relinquitur tamen illis locus querelæ.