AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod reo non liceat iudicium declinare per appellationem . Dicit enim Apostolus Rom. 13. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit." Sed reus appellando , recusat subijci potestati superiori, scilicet iudici. Ergo peccat. ¶ 2 Praeterea. Maius est vinculum ordinariae potestatis, quam propriae electionis. Sed sicut legitur + { 2. q. 6. capit. a iudicibus. } 2. quae stione 6. A iudicibus quos communis consensus elegerit, non liceat prouocare. Ergo multo minus licet appellare a iudicibus ordinarijs. ¶ 3 Praeterea. Illud quod semel est licitum, semper est licitum. Sed non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super eodem. Ergo videtur quod appellatio non sit secundum se licita. SED contra est, quod Paulus Caesarem appellauit, vt habetur Act. 25. RESPONDEO dicendum, quod duplici de causa contingit aliquem appellare. Vno quidem modo, confidentia iustae causae: quia vi delicet iniuste a iudice grauatur. Et sic licitum est appellare. Hoc enim est prudenter euadere. Vnde + { 2. q. 3. cap. omnis oppressus. } 2. quaest. 6. dicitur: Omnis oppressus, libere sacerdotum, si voluerit, appellet iudicium, & a nullo prohibeatur. Alio modo aliquis appellat causa afferendae morae, ne contra eum iusta sententia proferatur. Et hoc est calumniose se defendere: quod est illicitum, sicut + { Artic. prae cedenti. } dictum est. Facit enim iniuriam & iudici, cuius officium impedit: & aduersario suo, cuius iustitiam quantum potest perturbat. Et ideo sicut dicitur 2. quaest. 6. omni modo puniendus est, cuius appellatio iniusta pronuntiatur. AD primum ergo dicendum, quod potestati inferiori intantum aliquis subijci debet, inquantum ordinem superioris seruat, a quo si exorbitauerit, ei subijci non oportet: puta si aliud iusserit Proconsul , & aliud Imperator, vt patet per + { Vid. Augu. erm. 6. de verb. domini. to. 10. } Gloss. Roma. 13. Cum autem iudex aliquem iniuste grauat, quantum ad hoc relinquit ordinem superioris potestatis, secundum quam necessitas sibi iuste iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei, qui contra iustitiam grauatur, ad directionem superioris potestatis recurrere, appellando vel ante sententiam, vel post. Et quia non praesumitur esse rectitudo, vbi vera fides non est, ideo non licet catholico ad infidelem iudicem appellare, secundum illud 2. quaest. 6. + { 2. q. 6. cap. catholicus. } Catholicus qui causam suam siue iustam, siue iniustam ad iudicium alterius fidei iudicis prouocauerit, excommunicetur. Nam & Apostolus arguit eos, qui iudicio contendebant apud infideles. AD secundum dicendum, quod ex proprio defectu vel negligentia procedit, quod aliquis sua sponte se alterius iudicio subijciat, de cuius iustitia non confidit. Leuis etiam animi esse videtur, vt non permaneat in eo quod semel approbauit. Et ideo rationabiliter denegatur subsidium appellationis a iudicibus arbitrarijs, qui non habent potestatem, nisi ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet ex consensu illius, qui eius iudicio subditur, sed ex auctoritate Regis & principis, qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum grauamen lex tribuit appellationis subsidium. Ita quod etiam si sit simul ordinarius & arbitrarius iudex, potest ab eo appellari: quia videtur ordinaria potestas occasio fuisse, quod arbiter eligeretur, nec debet ad defectum imputari eius, qui consensit in eum sicut in arbitrum, non vt in eum, quem princeps iudicem ordinarium dedit. AD tertium dicendum, quod aequitas iuris ita subuenit vni parti, quod altera non grauetur. Et ideo tempus decem dierum concessit ad appellandum, quod sufficiens aestimauit ad deliberandum, an expediat appellare. Si vero non esset determinatum tempus, in quo appellare liceret, semper certitudo iudicij remaneret in suspenso: & ita pars altera damnificaretur. Ideo autem non est concessum vt tertio ali quis appellet super eodem: quia non est probabile, totiens iudices a recto iudicio declinare.