AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd reo nō liceat iudicium declinare per appellationẽ . Dicit enim Apostolus Rom. 13. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit." Sed reus appellādo , recusat subijci potestati superiori, scilicet iudici. Ergo peccat. ¶ 2 Præterea. Maius est vinculũ ordinariæ potestatis, quàm propriæ electionis. Sed sicut legitur † { 2. q. 6. capit. â iudicibus. } 2. quæ stione 6. A iudicibus quos communis consensus elegerit, non liceat prouocare. Ergo multo minus licet appellare à iudicibus ordinarijs. ¶ 3 Præterea. Illud quod semel est licitum, semper est licitum. Sed non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super eodem. Ergo videtur quòd appellatio non sit secundum se licita. SED cōtra est, quòd Paulus Cæ sarẽ appellauit, vt habetur Act. 25. RESPONDEO dicendum, quòd duplici de causa contingit aliquem appellare. Vno quidem modo, confidentia iustæ causæ: quia vi delicet iniustè à iudice grauatur. Et sic licitum est appellare. Hoc enim est prudenter euadere. Vnde † { 2. q. 3. cap. omnis oppressus. } 2. quæst. 6. dicitur: Omnis oppressus, liberè sacerdotum, si voluerit, appellet iudicium, & à nullo prohibeatur. Alio modo aliquis appellat causa afferendæ moræ, ne contra eum iusta sententia proferatur. Et hoc est calumniosè se defendere: quod est illicitum, sicut † { Artic. præ cedenti. } dictum est. Facit enim iniuriam & iudici, cuius officium impedit: & aduersario suo, cuius iustitiam quantum potest perturbat. Et ideo sicut dicitur 2. quæst. 6. omni modo puniendus est, cuius appellatio iniusta pronuntiatur. AD primum ergo dicendum, ꝙ potestati inferiori intantum aliquis subijci debet, inquantum ordinem superioris seruat, à quo si exorbitauerit, ei subijci non oportet: puta si aliud iusserit Procōsul , & aliud Imperator, vt patet per † { Vid. Augu. erm. 6. de verb. domini. to. 10. } Gloss. Roma. 13. Cùm autem iudex aliquem iniustè grauat, quantum ad hoc relinquit ordinem superioris potestatis, secundum quam necessitas sibi iustè iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei, qui contra iustitiā grauatur, ad directionem superioris potestatis recurrere, appellando vel ante sententiam, vel post. Et quia non præsumitur esse rectitudo, vbi vera fides non est, ideo non licet catholico ad infidelem iudicem appellare, secundum illud 2. quæst. 6. † { 2. q. 6. cap. catholicus. } Catholicus qui causam suam siue iustam, siue iniustam ad iudicium alterius fidei iudicis prouocauerit, excommunicetur. Nam & Apostolus arguit eos, qui iudicio contendebant apud infideles. AD secundum dicendum, quòd ex proprio defectu vel negligentia procedit, quòd aliquis sua sponte se alterius iudicio subijciat, de cuius iustitia non confidit. Leuis etiam animi esse videtur, vt non permaneat in eo quod semel approbauit. Et ideo rationabiliter denegatur subsidium appellationis à iudicibus arbitrarijs, qui non habent potestatem, nisi ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet ex consensu illius, qui eius iudicio subditur, sed ex auctoritate Regis & principis, qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum grauamen lex tribuit appellationis subsidium. Ita quòd etiam si sit simul ordinarius & arbitrarius iudex, potest ab eo appellari: quia videtur ordinaria potestas occasio fuisse, quòd arbiter eligeretur, nec debet ad defectum imputari eius, qui consensit in eum sicut in arbitrum, non vt in eum, quem princeps iudicem ordinariũ dedit. AD tertium dicendum, quòd æquitas iuris ita subuenit vni parti, quòd altera non grauetur. Et ideo tempus decem dierum cōcessit ad appellandum, quod sufficiens æstimauit ad deliberandum, an expediat appellare. Si verò non esset determinatum tempus, in quo appellare liceret, semper certitudo iudicij remaneret in suspenso: & ita pars altera damnificaretur. Ideo autem non est concessum vt tertiò ali quis appellet super eodem: quia nō est probabile, totiens iudices à recto iudicio declinare.