SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Licitum est appellare ex confidentia iustae causae, quando aliquis grauatur a iudice. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum appellare causa afferendae morae, ne contra ipsum sententia iusta proferatur. COMMENTARIVS. COnclusiones huius articuli habentur expresse. 2. quaest. 6. De materia huius articuli, extant tituli in vtroque iure, de appellationibus, & Summistae etiam tractant in verbo, appellatio. Nobis tamen pro foro conscientiae pauca sufficient. Primo. Nota, differentiam esse inter appellationem & supplicationem: quod appellatio est ad superiorem iudicem, supplicatio vero est ad eundem iudicem qui tulit sententiam: quae quidem licita est, etiam si sententia fuerit iusta, quoniam finis illius est, vt iterum videatur causa, si forte sit locus misericordiae aut mitigationis. Secundo. Nota, quod licitum est appellare a sententia iusta secundum allegata & probata, quando reus habet nouam iuris aut facti probationem, quam non potuit in tempore coram iudice inferiore proponere. Ratio huius est, quia iste appellat, ex confidentia iustae causae, neque impedit officium iudicis neque perturbat iustitiam aduersarij. Tertio. Nota, quod qui appellat a sententia inferioris iudicis, quae omni ex parte scitur esse iusta: peccat contra iustitiam commutatiuam contra iudicem ipsum, cuius officium impedit, & contra partem contrariam cuius officium perturbat: & tenebitur ad resitutionem totius damni quod patitur, & ipse iudex, & pars contraria. Poenam autem quadrupli, que habetur in cap. omnino. 2. quaestione. 6. non tenetur soluere, nisi condemnatus de iniusta appellatione. DVbium est. An condemnatus a iudice inferiore secundum quandam opinionem probabilem circa ius, sciat quod iudex superior habet oppositam opinionem : an scit licitum appellare illum. Pro parte ne gatiua est argumentum. Quia sic appellans imponit falsum crimen inferiori iudici, scilicet quod fecerit sibi iniuriam: ergo non est licitum. Ad hoc dubium, aliqui respondent vniuersaliter, quod non est licitum. Sed nobis aliter videtur respondendum & sit prima conclusio. Si opinio quam sequutus est iudex inferior est minus probabilis, licitum est appellare. Ratio est: quia iudex inferior tenetur sequi opinionem probabiliorem circa ius, vt ostendimus supra. q. 63. artic. 3. Secundo probatur. Etiam supposita opinione illorum qui tenent, quod iudex licite potest sequi opinionem probabilem, relicta probabiliore. Arguitur sic. Reus in tali casu appellat ex confidentia iustae causae, neque imponit falsum crimen iudici inferiori, sed tantum obijcit quod sequutus est opinionem minus probabilem circa ius, & quod vult hoc examinare in superiori tribunali. Item non perturbat iustitiam partis contrarie, sed intendit, vt sua iustitia fiat clarior. Secunda conclusio. Si iudex inferior iudicet secundum opinionem probabiliorem, & hoc constet ipsi condemnato, non est ei licitum appellare. Ratio est, quia iniuriam facit iudice qui rectissime fecit suum officium, & perturbat iustitiam alterius partis. Tertia conclusio. Si opiniones circa ius fuerint aeque probabiles, & nullus sit in possessione, poterit tunc condemnatus appellare superiorem iudicem. Primo, quia poterit allegare se pati iniuriam, nam in tali casu sententia iusta erat vt diuideretur substantia de qua litigabatur, vt nos probauimus supra quaestione 63. artic. 3. Item poterit allegare absque iniuria iudicis, quod iudex tulit sententiam sibi contrariam, secundum quandam opinionem iuris quam reputat falsam, & quod intendit vt hoc examinetur a superiori tribunali. Notandum est etiam, quod populares litigantes, bona fide appellant quando sequuntur sententiam sui aduocati: quia illi non tenentur scire subtilitates iuris. ¶ Denique notandum est, religiosis omnibus inter dictam esse appellationem a suis praelatis iure communi, vt patet in cap. ad nostram. & in capit. reprehensibilis. & capit. cum speciali. de appellationibus. Sed tamen singuli religiosi seruabunt suas consti tutiones. Ratio autem quare iure communi denegata sit appellatio religiosis, sumitur ex bono communi religionis, quod consistit in quadam simplicitate obedientiae & tranquillitate: eo vel maxime, quod religiosi in sua professione renunciant iuri appellandi, sicut renuntiant possessionibus: relinquitur tamen illis locus querelae.