# 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum reo liceat iudicium per appellationem declinare. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod reo non liceat iudicium declinare per appellationem . Dicit enim Apostolus Rom. 13. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit." Sed reus appellando , recusat subijci potestati superiori, scilicet iudici. Ergo peccat. ¶ 2 Praeterea. Maius est vinculum ordinariae potestatis, quam propriae electionis. Sed sicut legitur + { 2. q. 6. capit. a iudicibus. } 2. quae stione 6. A iudicibus quos communis consensus elegerit, non liceat prouocare. Ergo multo minus licet appellare a iudicibus ordinarijs. ¶ 3 Praeterea. Illud quod semel est licitum, semper est licitum. Sed non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super eodem. Ergo videtur quod appellatio non sit secundum se licita. SED contra est, quod Paulus Caesarem appellauit, vt habetur Act. 25. RESPONDEO dicendum, quod duplici de causa contingit aliquem appellare. Vno quidem modo, confidentia iustae causae: quia vi delicet iniuste a iudice grauatur. Et sic licitum est appellare. Hoc enim est prudenter euadere. Vnde + { 2. q. 3. cap. omnis oppressus. } 2. quaest. 6. dicitur: Omnis oppressus, libere sacerdotum, si voluerit, appellet iudicium, & a nullo prohibeatur. Alio modo aliquis appellat causa afferendae morae, ne contra eum iusta sententia proferatur. Et hoc est calumniose se defendere: quod est illicitum, sicut + { Artic. prae cedenti. } dictum est. Facit enim iniuriam & iudici, cuius officium impedit: & aduersario suo, cuius iustitiam quantum potest perturbat. Et ideo sicut dicitur 2. quaest. 6. omni modo puniendus est, cuius appellatio iniusta pronuntiatur. AD primum ergo dicendum, quod potestati inferiori intantum aliquis subijci debet, inquantum ordinem superioris seruat, a quo si exorbitauerit, ei subijci non oportet: puta si aliud iusserit Proconsul , & aliud Imperator, vt patet per + { Vid. Augu. erm. 6. de verb. domini. to. 10. } Gloss. Roma. 13. Cum autem iudex aliquem iniuste grauat, quantum ad hoc relinquit ordinem superioris potestatis, secundum quam necessitas sibi iuste iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei, qui contra iustitiam grauatur, ad directionem superioris potestatis recurrere, appellando vel ante sententiam, vel post. Et quia non praesumitur esse rectitudo, vbi vera fides non est, ideo non licet catholico ad infidelem iudicem appellare, secundum illud 2. quaest. 6. + { 2. q. 6. cap. catholicus. } Catholicus qui causam suam siue iustam, siue iniustam ad iudicium alterius fidei iudicis prouocauerit, excommunicetur. Nam & Apostolus arguit eos, qui iudicio contendebant apud infideles. AD secundum dicendum, quod ex proprio defectu vel negligentia procedit, quod aliquis sua sponte se alterius iudicio subijciat, de cuius iustitia non confidit. Leuis etiam animi esse videtur, vt non permaneat in eo quod semel approbauit. Et ideo rationabiliter denegatur subsidium appellationis a iudicibus arbitrarijs, qui non habent potestatem, nisi ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet ex consensu illius, qui eius iudicio subditur, sed ex auctoritate Regis & principis, qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum grauamen lex tribuit appellationis subsidium. Ita quod etiam si sit simul ordinarius & arbitrarius iudex, potest ab eo appellari: quia videtur ordinaria potestas occasio fuisse, quod arbiter eligeretur, nec debet ad defectum imputari eius, qui consensit in eum sicut in arbitrum, non vt in eum, quem princeps iudicem ordinarium dedit. AD tertium dicendum, quod aequitas iuris ita subuenit vni parti, quod altera non grauetur. Et ideo tempus decem dierum concessit ad appellandum, quod sufficiens aestimauit ad deliberandum, an expediat appellare. Si vero non esset determinatum tempus, in quo appellare liceret, semper certitudo iudicij remaneret in suspenso: & ita pars altera damnificaretur. Ideo autem non est concessum vt tertio ali quis appellet super eodem: quia non est probabile, totiens iudices a recto iudicio declinare. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Licitum est appellare ex confidentia iustae causae, quando aliquis grauatur a iudice. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum appellare causa afferendae morae, ne contra ipsum sententia iusta proferatur. COMMENTARIVS. COnclusiones huius articuli habentur expresse. 2. quaest. 6. De materia huius articuli, extant tituli in vtroque iure, de appellationibus, & Summistae etiam tractant in verbo, appellatio. Nobis tamen pro foro conscientiae pauca sufficient. Primo. Nota, differentiam esse inter appellationem & supplicationem: quod appellatio est ad superiorem iudicem, supplicatio vero est ad eundem iudicem qui tulit sententiam: quae quidem licita est, etiam si sententia fuerit iusta, quoniam finis illius est, vt iterum videatur causa, si forte sit locus misericordiae aut mitigationis. Secundo. Nota, quod licitum est appellare a sententia iusta secundum allegata & probata, quando reus habet nouam iuris aut facti probationem, quam non potuit in tempore coram iudice inferiore proponere. Ratio huius est, quia iste appellat, ex confidentia iustae causae, neque impedit officium iudicis neque perturbat iustitiam aduersarij. Tertio. Nota, quod qui appellat a sententia inferioris iudicis, quae omni ex parte scitur esse iusta: peccat contra iustitiam commutatiuam contra iudicem ipsum, cuius officium impedit, & contra partem contrariam cuius officium perturbat: & tenebitur ad resitutionem totius damni quod patitur, & ipse iudex, & pars contraria. Poenam autem quadrupli, que habetur in cap. omnino. 2. quaestione. 6. non tenetur soluere, nisi condemnatus de iniusta appellatione. DVbium est. An condemnatus a iudice inferiore secundum quandam opinionem probabilem circa ius, sciat quod iudex superior habet oppositam opinionem : an scit licitum appellare illum. Pro parte ne gatiua est argumentum. Quia sic appellans imponit falsum crimen inferiori iudici, scilicet quod fecerit sibi iniuriam: ergo non est licitum. Ad hoc dubium, aliqui respondent vniuersaliter, quod non est licitum. Sed nobis aliter videtur respondendum & sit prima conclusio. Si opinio quam sequutus est iudex inferior est minus probabilis, licitum est appellare. Ratio est: quia iudex inferior tenetur sequi opinionem probabiliorem circa ius, vt ostendimus supra. q. 63. artic. 3. Secundo probatur. Etiam supposita opinione illorum qui tenent, quod iudex licite potest sequi opinionem probabilem, relicta probabiliore. Arguitur sic. Reus in tali casu appellat ex confidentia iustae causae, neque imponit falsum crimen iudici inferiori, sed tantum obijcit quod sequutus est opinionem minus probabilem circa ius, & quod vult hoc examinare in superiori tribunali. Item non perturbat iustitiam partis contrarie, sed intendit, vt sua iustitia fiat clarior. Secunda conclusio. Si iudex inferior iudicet secundum opinionem probabiliorem, & hoc constet ipsi condemnato, non est ei licitum appellare. Ratio est, quia iniuriam facit iudice qui rectissime fecit suum officium, & perturbat iustitiam alterius partis. Tertia conclusio. Si opiniones circa ius fuerint aeque probabiles, & nullus sit in possessione, poterit tunc condemnatus appellare superiorem iudicem. Primo, quia poterit allegare se pati iniuriam, nam in tali casu sententia iusta erat vt diuideretur substantia de qua litigabatur, vt nos probauimus supra quaestione 63. artic. 3. Item poterit allegare absque iniuria iudicis, quod iudex tulit sententiam sibi contrariam, secundum quandam opinionem iuris quam reputat falsam, & quod intendit vt hoc examinetur a superiori tribunali. Notandum est etiam, quod populares litigantes, bona fide appellant quando sequuntur sententiam sui aduocati: quia illi non tenentur scire subtilitates iuris. ¶ Denique notandum est, religiosis omnibus inter dictam esse appellationem a suis praelatis iure communi, vt patet in cap. ad nostram. & in capit. reprehensibilis. & capit. cum speciali. de appellationibus. Sed tamen singuli religiosi seruabunt suas consti tutiones. Ratio autem quare iure communi denegata sit appellatio religiosis, sumitur ex bono communi religionis, quod consistit in quadam simplicitate obedientiae & tranquillitate: eo vel maxime, quod religiosi in sua professione renunciant iuri appellandi, sicut renuntiant possessionibus: relinquitur tamen illis locus querelae.