ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm reo liceat iudicium per appellationem declinare. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd reo nō liceat iudicium declinare per appellationẽ . Dicit enim Apostolus Rom. 13. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit." Sed reus appellādo , recusat subijci potestati superiori, scilicet iudici. Ergo peccat. ¶ 2 Præterea. Maius est vinculũ ordinariæ potestatis, quàm propriæ electionis. Sed sicut legitur † { 2. q. 6. capit. â iudicibus. } 2. quæ stione 6. A iudicibus quos communis consensus elegerit, non liceat prouocare. Ergo multo minus licet appellare à iudicibus ordinarijs. ¶ 3 Præterea. Illud quod semel est licitum, semper est licitum. Sed non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super eodem. Ergo videtur quòd appellatio non sit secundum se licita. SED cōtra est, quòd Paulus Cæ sarẽ appellauit, vt habetur Act. 25. RESPONDEO dicendum, quòd duplici de causa contingit aliquem appellare. Vno quidem modo, confidentia iustæ causæ: quia vi delicet iniustè à iudice grauatur. Et sic licitum est appellare. Hoc enim est prudenter euadere. Vnde † { 2. q. 3. cap. omnis oppressus. } 2. quæst. 6. dicitur: Omnis oppressus, liberè sacerdotum, si voluerit, appellet iudicium, & à nullo prohibeatur. Alio modo aliquis appellat causa afferendæ moræ, ne contra eum iusta sententia proferatur. Et hoc est calumniosè se defendere: quod est illicitum, sicut † { Artic. præ cedenti. } dictum est. Facit enim iniuriam & iudici, cuius officium impedit: & aduersario suo, cuius iustitiam quantum potest perturbat. Et ideo sicut dicitur 2. quæst. 6. omni modo puniendus est, cuius appellatio iniusta pronuntiatur. AD primum ergo dicendum, ꝙ potestati inferiori intantum aliquis subijci debet, inquantum ordinem superioris seruat, à quo si exorbitauerit, ei subijci non oportet: puta si aliud iusserit Procōsul , & aliud Imperator, vt patet per † { Vid. Augu. erm. 6. de verb. domini. to. 10. } Gloss. Roma. 13. Cùm autem iudex aliquem iniustè grauat, quantum ad hoc relinquit ordinem superioris potestatis, secundum quam necessitas sibi iustè iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei, qui contra iustitiā grauatur, ad directionem superioris potestatis recurrere, appellando vel ante sententiam, vel post. Et quia non præsumitur esse rectitudo, vbi vera fides non est, ideo non licet catholico ad infidelem iudicem appellare, secundum illud 2. quæst. 6. † { 2. q. 6. cap. catholicus. } Catholicus qui causam suam siue iustam, siue iniustam ad iudicium alterius fidei iudicis prouocauerit, excommunicetur. Nam & Apostolus arguit eos, qui iudicio contendebant apud infideles. AD secundum dicendum, quòd ex proprio defectu vel negligentia procedit, quòd aliquis sua sponte se alterius iudicio subijciat, de cuius iustitia non confidit. Leuis etiam animi esse videtur, vt non permaneat in eo quod semel approbauit. Et ideo rationabiliter denegatur subsidium appellationis à iudicibus arbitrarijs, qui non habent potestatem, nisi ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet ex consensu illius, qui eius iudicio subditur, sed ex auctoritate Regis & principis, qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum grauamen lex tribuit appellationis subsidium. Ita quòd etiam si sit simul ordinarius & arbitrarius iudex, potest ab eo appellari: quia videtur ordinaria potestas occasio fuisse, quòd arbiter eligeretur, nec debet ad defectum imputari eius, qui consensit in eum sicut in arbitrum, non vt in eum, quem princeps iudicem ordinariũ dedit. AD tertium dicendum, quòd æquitas iuris ita subuenit vni parti, quòd altera non grauetur. Et ideo tempus decem dierum cōcessit ad appellandum, quod sufficiens æstimauit ad deliberandum, an expediat appellare. Si verò non esset determinatum tempus, in quo appellare liceret, semper certitudo iudicij remaneret in suspenso: & ita pars altera damnificaretur. Ideo autem non est concessum vt tertiò ali quis appellet super eodem: quia nō est probabile, totiens iudices à recto iudicio declinare. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Licitum est appellare ex confidentia iustæ causæ, quando aliquis grauatur à iudice. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum appellare causa afferendæ moræ, ne contra ipsum sententia iusta proferatur. COMMENTARIVS. COnclusiones huius articuli habentur expressè. 2. quæst. 6. De materia huius articuli, extant tituli in vtroq; iure, de appellationibus, & Summistæ etiam tractant in verbo, appellatio. Nobis tamen pro foro cō scientiæ pauca sufficient. Primò. Nota, differentiam esse inter appellationem & supplicationem: quòd appellatio est ad superiorẽ iudicem, supplicatio vero est ad eundem iudicem qui tulit sententiam: quæ quidem licita est, etiam si sententia fuerit iusta, quoniā finis illius est, vt iterum videatur causa, si forte sit locus misericordiæ aut mitigationis. Secundò. Nota, quòd licitum est appellare à sententia iusta secundum allegata & probata, quando reus habet nouam iuris aut facti probationem, quam non potuit in tempore coram iudice inferiore proponere. Ratio huius est, quia iste appellat, ex confidentia iustæ causæ, neque impedit officium iudicis neque perturbat iustitiam aduersarij. Tertiò. Nota, quòd qui appellat à sententia inferioris iudicis, quæ omni ex parte scitur esse iusta: peccat contra iustitiam commutatiuā contra iudicem ipsum, cuius officiũ impedit, & cōtra partẽ contrariā cuius officium perturbat: & tenebitur ad restitutionẽ totius damni quod patitur, & ipse iudex, & pars contraria. Pœnam autem quadrupli, quę habetur in cap. omnino. 2. quæstione. 6. non tenetur soluere, nisi condemnatus de iniusta appellatione. DVbium est. An condemnatus à iudice inferiore secundum quandam opinionem probabilem circa ius, sciat quòd iudex superior habet oppositam opinionẽ : an scit licitum appellare illum. Pro parte ne gatiua est argumentum. Quia sic appellans imponit falsum crimen inferiori iudici, scilicet quod fecerit sibi iniuriam: ergo non est licitum. Ad hoc dubium, aliqui respondent vniuersaliter, quod non est licitum. Sed nobis aliter videtur respondendum & sit prima conclusio. Si opinio quam sequutus est iudex inferior est minus probabilis, licitum est appellare. Ratio est: quia iudex inferior tenetur sequi opinionem probabiliorem circa ius, vt ostendimus supra. q. 63. artic. 3. Secundò probatur. Etiam supposita opinione illorum qui tenent, quòd iudex licitè potest sequi opinionem probabilem, relicta probabiliore. Arguitur sic. Reus in tali casu appellat ex confidentia iustæ causæ, neque imponit falsum crimen iudici inferiori, sed tantum obijcit quod sequutus est opinionem minus probabilem circa ius, & quod vult hoc examinare in superiori tribunali. Item non perturbat iustitiam partis contrarię, sed intendit, vt sua iustitia fiat clarior. Secunda conclusio. Si iudex inferior iudicet secũdum opinionem probabiliorem, & hoc constet ipsi condemnato, non est ei licitum appellare. Ratio est, quia iniuriam facit iudice qui rectissimè fecit suum officium, & perturbat iustitiam alterius partis. Tertia conclusio. Si opiniones circa ius fuerint æquè probabiles, & nullus sit in possessione, poterit tunc condemnatus appellare superiorem iudicem. Primo, quia poterit allegare se pati iniuriam, nam in tali casu sententia iusta erat vt diuideretur substantia de qua litigabatur, vt nos probauimus supra quæstione 63. artic. 3. Item poterit allegare absque iniuria iudicis, quod iudex tulit sententiam sibi contrariam, secundum quandam opinionem iuris quam reputat falsam, & quòd intendit vt hoc examinetur à superiori tribunali. Notandum est etiam, quòd populares litigantes, bona fide appellant quando sequuntur sententiam sui aduocati: quia illi non tenentur scire subtilitates iuris. ¶ Denique notandum est, religiosis omnibus inter dictam esse appellationem à suis prælatis iure communi, vt patet in cap. ad nostram. & in capit. reprehensibilis. & capit. cum speciali. de appellationibus. Sed tamen singuli religiosi seruabunt suas consti tutiones. Ratio autem quare iure communi denegata sit appellatio religiosis, sumitur ex bono communi religionis, quod consistit in quadam simplicitate obedientiæ & tranquillitate: eo vel maximè, quòd religiosi in sua professione renunciant iuri appellandi, sicut renuntiant possessionibus: relinquitur tamen illis locus querelæ.