AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod liceat condemnato ad mortem se defendere, si possit. Illud enim ad quod natura inclinat, semper est licitum, quasi de iure naturali existens. Sed naturae inclinatio est ad resistendum corrumpentibus, non solum in hominibus & animalibus: sed etiam in insensibilibus rebus. Ergo licet reo condemnato resistere, si potest, ne tradatur in mortem. ¶ 2 Praeterea. Sicut aliquis sententiam mortis contra se latam subterfugit resistendo, ita etiam fugiendo. Sed licitum esse videtur, quod aliquis se a morte per fugam liberet: secundum illud Eccles. 9. "Longe esto ab homine potestatem habente occidendi, & non viuificandi." Ergo etiam licitum est reo resistere. ¶ 3 Praeterea. Prouerbiorum 24. dicitur: "Erue eos qui ducuntur ad mortem, & eos qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses." Sed plus tenetur aliquis sibi, quam alteri. Ergo licitum est, quod aliquis condemnatus, seipsum defendat, ne in mortem tradatur. SED contra est, quod dicit Apostolus Rom. 13. "Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: & ipse sibi damnationem acquirit." Sed condemnatus , se defendendo, potestati resistit, quantum ad hoc, in quo est diuinitus instituta ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Ergo peccat se defendendo. RESPONDEO dicendum, quod aliquis damnatur ad mortem dupliciter. Vno modo iuste: & sic non licet condemnato se defendere. Licitum enim est iudici eum resistentem impugnare. Vnde relinquitur, quod ex parte eius sit bellum iniustum. Vnde indubitanter peccat. Alio modo condemnatur aliquis iniuste, & tale iudicium simile est violentiae latronum: secundum illud Ezechielis 22. Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem. Et ideo sicut licet resistere latronibus: ita licet resistere in tali casu malis principibus, nisi forte propter scandalum vitandum, cum ex hoc aliqua grauis turbatio timeretur. AD primum ergo dicendum, quod ideo homini data est ratio, vt ea, ad quae natura inclinat, non passim, sed secundum rationis ordinem exequatur. Et ideo non quaelibet defensio fui est licita, sed solum quae fit cum debito moderamine. AD secundum dicendum, quod nullus ita condemnatur, quod ipse sibi inferat mortem, sed quod ipse mortem patiatur. Et ideo non te netur facere id, vnde mors sequatur: quod est manere in loco, vnde ducatur ad mortem. Tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur quod iustum est eum pati. Sicut etiam si aliquis sit condemnatus, vt fame moriatur, non peccat, si cibum sibi occulte ministratum sumat: quia non sumere, esset seipsum occidere. AD tertium dicendum , quod per illud dictum Sapientis non inducitur aliquis ad liberandum alium a morte contra ordinem iustitiae, vnde nec seipsum contra iustitiam resistendo aliquis debet liberare a morte.