AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd liceat condemnato ad mortem se defendere, si possit. Illud enim ad quod natura inclinat, semper est licitum, quasi de iure naturali existens. Sed naturæ inclinatio est ad resistendum corrumpentibus, non solùm in hominibus & animalibus: sed etiam in insensibilibus rebus. Ergo licet reo condemnato resistere, si potest, ne tradatur in mortem. ¶ 2 Præterea. Sicut aliquis sentẽ tiam mortis contra se latam subterfugit resistendo, ita etiam fugiendo. Sed licitum esse videtur, quòd aliquis se à morte per fugam liberet: secundum illud Eccles. 9. "Longè esto ab homine potestatem habente occidendi, & non viuificandi." Ergo etiam licitum est reo resistere. ¶ 3 Præterea. Prouerbiorum 24. dicitur: "Erue eos qui ducuntur ad mortem, & eos qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses." Sed plus tenetur aliquis sibi, quàm alteri. Ergo licitum est, quòd aliquis condemnatus, seipsum defendat, ne in mortem tradatur. SED contra est, quod dicit Apostolus Rom. 13. "Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: & ipse sibi damnationem acquirit." Sed cō demnatus , se defendendo, potestati resistit, quantum ad hoc, in quo est diuinitus instituta ad vindictam malefactorum, laudem verò bonorum. Ergo peccat se defendendo. RESPONDEO dicendum, quòd aliquis damnatur ad mortem dupliciter. Vno modo iustè: & sic non licet condemnato se defendere. Licitum enim est iudici eum resistentem impugnare. Vnde relinquitur, quòd ex parte eius sit bellum iniustum. Vnde indubitanter peccat. Alio modo condemnatur aliquis iniustè, & tale iudicium simile est violentiæ latronum: secundum illud Ezechielis 22. Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes prædam, ad effundendum sanguinem. Et ideo sicut licet resistere latronibus: ita licet resistere in tali casu malis principibus, nisi fortè propter scādalum vitandum, cùm ex hoc aliqua grauis turbatio timeretur. AD primum ergo dicendum, ꝙ ideo homini data est ratio, vt ea, ad quæ natura inclinat, non passim, sed secundũ rationis ordinem exequatur. Et ideo non quælibet defensio fui est licita, sed solum quæ fit cum debito moderamine. AD secundum dicendum, quòd nullus ita condemnatur, quòd ipse sibi inferat mortem, sed quòd ipse mortem patiatur. Et ideo non te netur facere id, vnde mors sequatur: quod est manere in loco, vnde ducatur ad mortem. Tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur quod iustum est eum pati. Sicut etiam si aliquis sit condemnatus, vt fame moriatur, non peccat, si cibum sibi occultè ministratum sumat: quia non sumere, esset seipsum occidere. AD tertium dicendũ , quòd per illud dictum Sapientis non inducitur aliquis ad liberandum alium à morte contra ordinem iustitiæ, vnde nec seipsum contra iustitiam resistendo aliquis debet liberare à morte.