ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm liceat condemnato ad
mortem se defendere, si poßit.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd liceat
condemnato ad mortem
se defendere, si possit. Illud enim
ad quod natura inclinat, semper
est licitum, quasi de iure naturali existens. Sed naturæ inclinatio
est ad resistendum corrumpentibus, non solùm in hominibus & animalibus: sed etiam in insensibilibus rebus. Ergo licet reo condemnato resistere, si potest, ne tradatur in mortem.
¶ 2 Præterea. Sicut aliquis
sentẽ
tiam
sententiam
mortis contra se latam subterfugit resistendo, ita etiam fugiendo. Sed licitum esse videtur, quòd
aliquis se à morte per fugam liberet: secundum illud Eccles. 9. Longè esto ab homine potestatem habente occidendi, & non viuificandi. Ergo etiam licitum est reo
resistere.
¶ 3 Præterea. Prouerbiorum 24.
dicitur: Erue eos qui ducuntur ad
mortem, & eos qui trahuntur ad
interitum, liberare ne cesses. Sed
plus tenetur aliquis sibi, quàm alteri. Ergo licitum est, quòd aliquis
condemnatus, seipsum defendat,
ne in mortem tradatur.
SED contra est, quod dicit Apostolus Rom. 13. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: & ipse
sibi damnationem acquirit. Sed
cō
demnatus
condemnatus
, se defendendo, potestati resistit, quantum ad hoc, in quo
est diuinitus instituta ad vindictam
malefactorum, laudem verò bonorum. Ergo peccat se defendendo.
RESPONDEO dicendum,
quòd aliquis damnatur ad mortem
dupliciter. Vno modo iustè: & sic
non licet condemnato se defendere. Licitum enim est iudici eum resistentem impugnare. Vnde relinquitur, quòd ex parte eius sit bellum iniustum. Vnde indubitanter
peccat. Alio modo condemnatur
aliquis iniustè, & tale iudicium simile est violentiæ latronum: secundum illud Ezechielis 22. Principes
eius in medio illius quasi lupi rapientes prædam, ad effundendum
sanguinem. Et ideo sicut licet resistere latronibus: ita licet resistere
in tali casu malis principibus, nisi
fortè propter
scādalum
scandalum
vitandum,
cùm ex hoc aliqua grauis turbatio
timeretur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
ideo homini data est ratio, vt ea, ad
quæ natura inclinat, non passim,
sed
secundũ
secundum
rationis ordinem exequatur. Et ideo non quælibet defensio fui est licita, sed solum quæ
fit cum debito moderamine.
AD secundum dicendum, quòd
nullus ita condemnatur, quòd ipse
sibi inferat mortem, sed quòd ipse
mortem patiatur. Et ideo non te|
netur facere id, vnde mors sequatur: quod est manere in loco, vnde ducatur ad mortem. Tenetur
tamen non resistere agenti, quin
patiatur quod iustum est eum pati.
Sicut etiam si aliquis sit condemnatus, vt fame moriatur, non peccat,
si cibum sibi occultè ministratum
sumat: quia non sumere, esset seipsum occidere.
AD tertium
dicendũ
dicendum
, quòd per
illud dictum Sapientis non inducitur aliquis ad liberandum alium à
morte contra ordinem iustitiæ, vnde nec seipsum contra iustitiam resistendo aliquis debet liberare à
morte.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Si sententia est iusta
non est licitum se defendere. Probatur.
Nam alias daretur bellum iustum ex vtraque parte. ¶ Secunda conclusio. Si sententia sit iniusta, licitum est se defendere, nisi
graue scandalum sequeretur in republica.
Ratio est, quia iure naturæ, vnicuique datum est, vim vi repellere.
COMMENTARIVS.
DVbitatur circa istas conclusiones, An
innocens damnatus ad mortem per
sententiam secundum allegata & probata
iustam, possit se ipsum defendere? ¶ Pro
parte negatiua arguitur primo. Talis sententia est iusta: sed secundum doctrinam Diui
Thomæ in prima conclusione, quando sententia est iusta nemo potest se defendere: ergo, &c. ¶ Secundò. Iudex sciens innocentiam damnati per scientiam particularem,
potest, imo tenetur exequi sententiam datam: ergo innocens non potest se defendere. Patet consequentia: quia alias dabitur
bellum iustum ex vtraque parte seclusa omni ignorantia. ¶ Tertiò. Si innocens ille defendendo se, percutiat
iudicẽ
iudicem
, postea punietur, etiam si constet de illius innocentia, ergo. ¶ Quartò. In tali defensione, semper
est scandalum & perturbatio reipublicæ: er
go nunquam est licita talis defensio. ¶ Pro
parte vero affirmatiua arguitur primo. Diuus Thom. dicit in secunda conclusione,
ꝙ
quod
quando sententia est iniusta, licitum est se
defendere: sed in tali casu sententia secundum rem est iniusta, quia fundatur in falsa
præsumptione: ergo &c. ¶ Secundò. Licitum est vnicuique innocenti se defendere,
etiam ab altero innocente, qui per ignorantiam inuadit: ergo in illo casu licitum erit
innocenti condemnato se defendere à iudice, etiam innocenti. ¶ Tertio. Innocentes
qui sunt in ciuitate, quæ bello iusto impetitur: possunt se defendere ab illis, qui iustè
pugnant: ergo etiam in casu posito. ¶ Quartò. Si iudex sciat innocentiam damnati, tenetur adhibere omnem diligentiam ad liberandum illum secluso scandalo: ergo vbi
non fuerit scandalum, iudex poterit dissimulare, & tenebitur, & non impugnare innocentem: aliàs erit bellum
iniustũ
iniustum
ex parte iudicis. ¶ Ad hoc dubium respondet Soto libr. 5. de Iustitia. quæst. 6. artic. 4. negatiuè, sed Victoria præceptor eiusdem, tenet
partem affirmatiuam.
PRO decisione, sit prima conclusio. Nomine iniustæ sententiæ intelligit Diuus
Thomas, sententiam quæ profertur contra
ordinem iuris. Probatur, quia comparat illam violentiæ latronum, sententia autem
quæ profertur secundum allegata & probata, non potest comparari violentiæ
latronũ
latronum
,
etiam si detur contra innocentes. Vnde relinquitur, quòd nomine sententiæ iustæ, in
prima conclusione, intelligit
sententiā
sententiam
quæ
profertur secundum allegata & probata, siue detur contra innocentem, siue contra
nocentem.
Secunda conclusio. Damnatus innocens
potest per se loquendo se defendere in casu
dubij propositi. Probatur, quia talis sententia nulla est in foro conscientiæ, neque confert verum ius accusatori aut iudici, vt habet communis opinio: ergo per se loquendo poterit condemnatus ille se defendere,
nisi obstet aliqua circunstantia boni vel mali publici. Secundò. Si per talem sententiam
ille innocens esset condemnatus pœna pecuniaria, poterit adhibere omnem industriam, ne soluat pecunias, & abscondere
|
bona sua: ergo in casu vbi agitur de periculo vitæ, poterit se defendere. Et confirmatur, quia si semel soluerit illas pecunias, &
postea constiterit de illius Innocentia: tenebitur Fiscus restituere illi bona sua
absq;
absque
noua sententia: ergo prior sententia nulla
fuit, ac per consequens poterit se defendere. Tertiò, sententia excommunicationis,
quæ profertur secundum allegata & probata, fundatur tamen in falsa præsumptione,
non obligat in foro conscientiæ, & sic excommunicatus poterit se gerere vt non excommunicatus secluso scandalo, ergo. Eadem est ratio in casu posito. Ex quo sequitur corollarium, quod ille innocens poterit occidere iudicem in sui defensione, secluso scandalo: si vero fuerit scandalum, erit
graue peccatum defendere se per vim, &
quia semper est eiusmodi scandalum, quando aliquis se defendit in casu proposito:
ideo Diuus Thomas non apposuit illam
exceptionem in prima conclusione, sed apposuit illam in secunda conclusione: quia
in illo casu multoties non erit scandalum
defendere se ab iniquo iudice & tyranno.
Ad argumenta in contrarium. Ad primum distinguo maiorem: sententia illa est
iusta secundum allegata & probata, quatenus fundatur in falsa præsumptione, concedo: sed secundum rem nego. Et ad minorem respondetur, quòd Diuus Thomas loquutus est vniuersaliter, comprehendendo
etiam sententiam iustam secundum allegata & probata: quia semper aut fere est scandalum, si quis se defendat contra huiusmodi sententiam.
Ad secundum, nego antecedens. Si iudex poterit sine scandalo sententiam
nō
non
exequi: tunc enim erit bellum iniustum ex parte iudicis.
Ad tertium. Concedo antecedens, quia
præsumitur culpa saltem scandali: sed negatur consequentia: quia vt habetur in regula, Sine culpa, de regulis iuris in sexto. licitè potest aliquis puniri sine culpa, non tamen sine causa.
Ad quartum respondetur, quòd quando fuerit scandalum, non erit licitum se defendere.
Ad argumenta pro parte affirmatiua,
cō
cedimus
conce
dimus
intentum, quatenus probant nostram secundam conclusionem. Sed tamen
circa solutionem ad secundum, disputat Caietanus quæstionem circa condemnatum
ad mortem, an possit fugere? Et circa condemnatum ad potionem veneni, an teneatur illam sumere: & an
cōdemnatus
condemnatus
ad mortem famis, possit licitè comedere.
Nos autem per propositiones dicemus
ad singula. Prima propositio. Licitum est
cuilibet fugere de carcere: etiam si ex fuga
illius sequatur aliquod damnum custodibus carceris. Ratio est: quia illud damnum
est effectus per accidens & præter intentionem fugientis, cum ipse vtatur iure suo.
Secunda propositio. Non est licitum fugere de carcere impugnando custodes. Ratio est, quia hoc esset repugnare iustitiæ legali in suis ministris.
Tertia propositio. Licitum est fugere de
carcere rumpendo vincula & parietes. Ratio est, quia sic fugiens non facit vim alicui,
eo quòd vis non fit nisi creaturæ rationali.
Vnde quemadmodum damnatus ad bestias, potest feram occidere: ita etiam detentus in carcere poterit rumpere carcerem,
absque illatione violentiæ. Ista conclusio
est contra Gandauum quodlibeto. 9. art. 25.
Dicunt tamen Caietanus, & Soto, quòd ita
fugiens tenebitur ad restitutionem damni
in carcere illati: sed certè si ille erat condemnatus ad mortem, vel ad abscisionem
membri, non tenetur ad aliquam restitutionem: quia erat in extrema necessitate: in
qua omnia sunt communia, sicut non teneretur ad restitutionem equi quem fugiendo occidit.
Quarta propositio. Licitum est consulere incarcerato vt fugiat, & dare illi ad hoc
industriam & instrumenta quibus carcerem frangat. Excipit Caietanus eos quibus incumbit ex officio & statu tueri publicam potestatem, vt sunt ministri iustitiæ, & in republica viri senatores. Ratio Caietani pro ista conclusione est: quia nullus
prohibetur à cooperatione actus qui licitus est alteri, nisi per accidens ratione status
aut officij: sicut non est licitum clerico cooperari ad causam sanguinis iustam. Et si
quis obijciat contra Caietanum, quòd pari
|
ratione sequeretur, licitum esse rumpere carcerem, vt incarceratus fugiat: negat consequentiam. Nam dicit magnam esse differentiam, quod aliquis intus existens rumpat carcerem, vel quod aliquis extra existens rumpat domum carceris. Quia iste offendit publicam potestatem immediatè: ille autem
vtitur iure fugiendi, & per accidens rumpit
carcerem. Hanc sententiam quantum ad secundam partem, scilicet, quòd est licitum
dare instrumenta incarcerato, reijcit
Soto libro. 5. de Iustitia. quæst. 6. artic. 4. Dicit nanque quod quanuis sit licitum consulere: tamen non est licitum dare illi instrumenta:
quia non est licitum rumpere carcerem
cũ
cum
illo: ergo neque instrumenta præstare.
Nauarro in Manuali capit. 25. numer. 38. refert
vtranque opinionem, & dicit opinionem
Caietani esse tolerabilem ex æquitate quadam: sed opinionem Soti esse veriorem secundum iuris rigorem. Et ratio illius est,
quia ab omnibus iudicantur peccare infringentes carcerem vt parent viam fugientibus: ergo etiam dantes ad hoc instrumenta.
Sed ex hoc statim sequitur, quod etiam peccant dantes consilium & industriam. Patet
consequentia: quia magis influunt in effectum dantes
cōsilium
consilium
& industriam: quam
dantes instrumenta. Quamobrem, nobis
verior est sententia. Caietani: sed eius ratio
indiget expositione. Notandum ergo primo, quòd licet quædam opera si per se intenta sunt, siue vt finis, siue vt medium ad finem sint illicita: efficiuntur licita, quia sunt
effectus per accidens alicuius bonæ actionis. Vt verbi gratia, occidere hominem est
illicitum vt intentum per se, nisi ab autoritate publica: at vero si quis occidit hominem, exercens defensionem suam cum moderamine inculpatæ tutelæ: non est illicitum. Similiter si quis fugiens feram, incurrit in hominem & præcipitat illum, non est
homicida: quia exercet operationem fugiendi ad quam habebat ius: vnde præcipitatio fuit effectus per accidens sequutus ex
fuga. Si quis autem in eodem casu videns
amicum fugientem præcipitaret eundem
hominem, vt pararet amico viam: esset homicida, quia immediatè exercet operationem illicitam. ¶ Secundo notandum, quòd
aliquando effectus ille qui est per accidens
respectu operantis actionem sibi licitam efficitur per se intentus respectu alterius, qui
intendit adiuuare ad illam actionem: vt in
exemplo secundo immediatè posito. Ratio
est, quia ista fuga in illo casu est tantum operatio vnius fugientis, vnde respectu illius,
tantum est effectus per accidens, præcipitatio hominis.
Tertio notandum, non esse verum vniuersaliter, vt si alicui est licita operatio,
quòd cuilibet sit licitum operari cum illo,
eandem actionem vt con causa. Verbi gratia, marito adulteræ condemnatæ per sententiam iudicis, licitum est illam occidere:
& tamen nemini licitum est occidere illam
simul cum illo: quanuis sit licitum consulere, vt occidatur & dare instrumenta. Ratio
igitur Caietani, ita intelligenda est, quòd licitum sit adiuuare ad illam operationem,
dando consilium aut instrumenta: non autem exercendo eandem actionem. Dicimus ergo, quòd cum ipsi incarcerato sit licitum fugere poterit quilibet consulere, vt
fugiat, & dare illi instrumenta quibus possit
parare viam fugæ, at nulli licebit rumpere
carceres, vt incarceratus fugiat. Ratio est,
quia ista operatio rumpendi carceres, solum erit licita quando fuerit effectus per accidens alterius bonæ actionis, ad quam homo habet ius.
Sed est argumentum contra tertiam &
quartam conclusionem. Nam iure ciuili puniuntur pœna capitis effractores carcerum,
vt patet
in. l. de his. ff. de effractoribus: ergo
peccant mortaliter. Patet consequentia, nam
tanta pœna non esset iusta, nisi pro peccato
mortali. Ad hoc dicit
Soto vbi supra, quòd
fortè legislatores sequuti sunt opinionem
illorũ
illorum
qui dicunt, esse illicitum carceres rumpere. Vel secundo potest responderi & melius, quòd leges aliquando præsumunt culpam, etiam si nulla sit, & ita lex illa præsumit
violẽtiam
violentiam
factam esse custodibus, quod
potest colligi ex eo, quod ibidem dicitur,
qui conspiratione facta cum cæteris, carceces effregerint. Vbi insinuatur factam fuisse
vim custodibus, & subditur ibidem, qui per
negligentiam custodium euaserint, leuius
puniuntur: quod tamen intelligit Soto, si
|
ruperint vincula, alias inquit, iniqua esset
punitio.
Quinta conclusio. Condemnatus per
sententiam iudicis iustam ad pœnam carceris, non potest licitè fugere. Ratio est,
quia sicut tenetur exulare qui condemnatur ad exilium, & qui condemnatur, vt
non exeat de ciuitate tenetur non exire:
ita etiam, qui condemnatur ad pœnam carceris, tenetur non exire. Ratio huius est,
nam quilibet tenetur obedire iustitiæ legali, in illis actionibus quas potest licitè exercere, ergo etiam &c. Ex hac vniuersalitate
excipit Soto contra Caietanum, quando aliquis condemnatur ad carcerem dum morte plectendus erit, tunc enim poterit fugere. Quod probat ratio Diui Thomæ in solutione ad secundum. Vnde & nos fecimus
aliam
exceptionẽ
exceptionem
scilicet, quando quis damnatur ad carcerem perpetuum, vel ad durissimam seruitutem: vt si damnatur ad triremes. Ratio est, quia carcer perpetuus comparatur morti, vt habetur. l. antepenultima.
ff. de regulis iuris. Item condemnatio ad triremes est acerbissimum tormentum. Ergo
licitum est fugere, si potest absque resistentia administrantium. Item probatur, quia capti in bello iusto possunt licitè fugere non
obstante, quòd sunt serui iure gentium. Ergo & illi qui numerantur in nostro casu.
Circa prædictas conclusiones.
Notandũ
Notandum
,
quod religiosis non est licitum fugere de
carcere, quia illi sponte sua se abdicauerunt
libertate vagandi: quare non debent esse melioris conditionis quantum ad hoc, qui sunt
in carcere: quam alij religiosi: sed isti non
possunt fugere. Ergo neque illi. Hinc excipiunt aliqui, nisi forte ageretur de periculo vitæ ipsius religiosi: tunc enim licitum
esset illi fugere. Et hoc probat ratio Diui
Thomæ in solutione ad secundum. Possumus etiam ponere, aliam exceptionem,
quā
do
quando
religiosus est condemnatus ad perpetuum carcerem, vel ad durissimam pœ
nam: tunc enim fugere licebit non ad vagandum, neque ad dimittendum habitum:
sed ad quærendum aliquod remedium à superiori prælato, vel à summo Pontifice. Ratio huius exceptionis est: quia videtur nimis
asperum & inhumanum, priuare religio
sos recursu ad supremum prælatum in tanta angustia constitut os: satis enim erit in fauorem religionis & voti solennis, quod non
concedamus illis
licentiā
licentiam
vagandi, sed quòd
teneantur repræsentare se superiori Prælato, aut Pontifici, vt dictum est.
Sexta conclusio. Non est licitum condemnare reum, vt ipsemet sumat potionem
mortiferam. Probatur, quia nemini licet se
occidere: at qui illam potionem sumit se occidit, ergo, &c. Quomodo autem vniuersaliter sit verum, nemini licere se ipsum occidere: explicuimus supra quæstione 64. arti.
5. Hæc sententia est Caietani in hoc loco &
Soto libro. 5. de Iustitia. quæstione. 6. arti. 4.
cuius oppositum tenuit Victoria in relectione de homicidio. numer. 30. quia videbatur
sibi quòd non magis se occidit qui bibit venenum:
quā
quam
qui scandit scalas, vt se applicet
ad actionem mortiferam, aut qui extendit
collum ad ictum gladij. Item, quia si iudex
potest condemnare reum, vt moriatur per
venenum, & cogere illum vt aperiatos, &
velit, nolit, deglutiat venenum: non videtur
esse ratio sufficiens, quæ ostendat
nō
non
esse licitum, quod ipsemet hauriat. Nihilominus
nobis probabilior videtur sententia Caietani, & est communior, & ratio non potest melior afferri, quam illa quæ adducta
est: & ad argumentum in contrarium respondetur, quòd ascendere in scalas, non
est actio occisiua, & extendere collum potius est pati, aut parare se ad actionem mortis: at vero sumere venenum ex se actio
occisiua est.
Ad secundum respondetur, quòd sicut
iudex potest per vim decollare reum, ipse
autem reus non potest se decollare. Ita non
potest reus venenum bibere, nisi forte inuitus & coactus. Sed maior difficultas est,
vtrum sit licitum condemnato ad mortem
famis, non comedere cibos sibi oblatos? Videtur quod teneatur comedere. Primo, nam
Diuus
Thomas in solutione ad secundum,
dicit, quòd non comedere esset seipsum occidere. Sed nemini licet se ipsum occidere,
quin potius tenetur quis
propriā
propriam
vitā
vitam
tueri
ergo iste talis condemnatus ad mortem famis tenetur comedere oblatos sibi cibos, vt
propriam vitam tueatur. Secundò. Omnis
|
homo tenetur vitam seruare per sumptionem cibi non prohibiti: sed ipse iudex non
prohibet per sententiam, vt ipse comedat, sed quod non dentur illi cibi: ergo &c.
Hæc sententia est
Caietani in hoc loco, &
Victoriæ vbi supra, numero. 2. Oppositum
tenet
Soto loco citato: & ratio eius est, quia
reus potest non fugere de carcere, etiamsi
sit licitum ei fugere, ergo poterit non comedere, etiam si sit ei licitum comedere;
Non enim videtur quòd magis se occidat
iste quam ille.
Item, quia non comedere potius est non
conseruare vitam
quā
quam
se occidere: sed quando est causa iusta licitum est non conseruare vitam, ergo &c. Probatur consequentia.
Quia satis iusta videtur causa obedire sententiæ ex virtute iustitiæ legalis.
Nihilominus probabilior & verior videtur opinio domini Caietani: quanuis fortasse posset vtrumq́ue problematicè sustineri. Ratio autem nostra est, quia vix potest
responderi ad verba Diui Thomæ allata.
Item, quia secundùm omnium sententiam,
licitum est in illo casu comedere. At vero
difficultas est inter Doctores, An sit peccatum mortale non comedere: ergo tutius est
comedere, ergo hoc debet facere.
Ad primum in oppositum nego consequentiam, & est discrimen quod non fugere est expectare mortem ab extrinseco
infligendam: at verò non comedere, est expectare mortem ab intrinseco efficiendam,
absque aliqua causa virtutis iusta.
Ad secundum respondetur, quòd non
est ibi causa virtutis obedientiæ ad iustitiam
legalem: quia sententia non præcipit, vt
ego non comedam: esset enim iniqua talis sententia: sed tantum præcipit, vt nemo mihi cibos ministret. Sed contra, ergo
alij tenentur dare illi cibum. Patet sequela.
Quia
licitũ
licitum
est illi dare
cibũ
cibum
, & ille est in extrema necessitate, ergo
tenẽtur
tenentur
.
Respōdetur
Respondetur
,
nego sequelam & consequentiam: & ratio
est, quia sententia prohibet dare cibos condemnato, & quanuis per se non obliget nisi
ministros iustitiæ ad exequutionem sententiæ: tamen ipso facto deobligat omnes alios,
ita vt non teneantur succurrere illi damnato, & liceat illis permittere, vt sententia exe
quutioni mandetur. De qua re vide Diuum
Thomam. 2. 2. quæstione. 31. articul. 2. ad
tertium, vbi dicitur, quòd non tenemur dare cibum ei qui secundùm iustitiam patitur famem.
Sed adhuc superest difficultas circa eandem solutionem ad secundum, An teneatur
fugere damnatus ad mortem, si commodè
potest? Videtur, quòd teneatur. Nam Diuus Thomas dicit, Nemo ita condemnatur,
vt ipse sibi inferat mortem, sed vt mortem
patiatur: & ideo non tenetur facere id vnde
mors sequitur, quod est manere in loco
vnde ducatur ad mortem. Hinc infertur,
quod manere in illo loco esset seipsum interficere, ergo &c. Respondetur, quòd Diuus Thomas duo dicit, Alterum est, quòd
nemo potest ita condemnari, vt seipsum
interficiat: alterum est, quod potest obligari, vt patiatur mortem. Ex hoc secundo infert Diuus Thomas quod licitum est
fugere, & quod non tenetur manere in carcere, quando potest fugere sine resistentia
ad ministros iustitiæ. Et ratio est, quia tunc
ipsum manere non est passio illata à ministro iustitiæ, vnde
nō
non
tenebitur manere nisi
quando per actualem actionem cogitur manere. Et hæc de ista quæstione.