SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si sententia est iusta non est licitum se defendere. Probatur. Nam alias daretur bellum iustum ex vtraque parte. ¶ Secunda conclusio. Si sententia sit iniusta, licitum est se defendere, nisi graue scandalum sequeretur in republica. Ratio est, quia iure naturæ, vnicuique datum est, vim vi repellere. COMMENTARIVS. DVbitatur circa istas conclusiones, An innocens damnatus ad mortem per sententiam secundum allegata & probata iustam, possit se ipsum defendere? ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Talis sententia est iusta: sed secundum doctrinam Diui Thomæ in prima conclusione, quando sententia est iusta nemo potest se defendere: ergo, &c. ¶ Secundò. Iudex sciens innocentiam damnati per scientiam particularem, potest, imo tenetur exequi sententiam datam: ergo innocens non potest se defendere. Patet consequentia: quia alias dabitur bellum iustum ex vtraque parte seclusa omni ignorantia. ¶ Tertiò. Si innocens ille defendendo se, percutiat iudicẽ , postea punietur, etiam si constet de illius innocentia, ergo. ¶ Quartò. In tali defensione, semper est scandalum & perturbatio reipublicæ: er go nunquam est licita talis defensio. ¶ Pro parte vero affirmatiua arguitur primo. Diuus Thom. dicit in secunda conclusione, ꝙ quando sententia est iniusta, licitum est se defendere: sed in tali casu sententia secundum rem est iniusta, quia fundatur in falsa præsumptione: ergo &c. ¶ Secundò. Licitum est vnicuique innocenti se defendere, etiam ab altero innocente, qui per ignorantiam inuadit: ergo in illo casu licitum erit innocenti condemnato se defendere à iudice, etiam innocenti. ¶ Tertio. Innocentes qui sunt in ciuitate, quæ bello iusto impetitur: possunt se defendere ab illis, qui iustè pugnant: ergo etiam in casu posito. ¶ Quartò. Si iudex sciat innocentiam damnati, tenetur adhibere omnem diligentiam ad liberandum illum secluso scandalo: ergo vbi non fuerit scandalum, iudex poterit dissimulare, & tenebitur, & non impugnare innocentem: aliàs erit bellum iniustũ ex parte iudicis. ¶ Ad hoc dubium respondet Soto libr. 5. de Iustitia. quæst. 6. artic. 4. negatiuè, sed Victoria præceptor eiusdem, tenet partem affirmatiuam. PRO decisione, sit prima conclusio. Nomine iniustæ sententiæ intelligit Diuus Thomas, sententiam quæ profertur contra ordinem iuris. Probatur, quia comparat illam violentiæ latronum, sententia autem quæ profertur secundum allegata & probata, non potest comparari violentiæ latronũ , etiam si detur contra innocentes. Vnde relinquitur, quòd nomine sententiæ iustæ, in prima conclusione, intelligit sententiā quæ profertur secundum allegata & probata, siue detur contra innocentem, siue contra nocentem. Secunda conclusio. Damnatus innocens potest per se loquendo se defendere in casu dubij propositi. Probatur, quia talis sententia nulla est in foro conscientiæ, neque confert verum ius accusatori aut iudici, vt habet communis opinio: ergo per se loquendo poterit condemnatus ille se defendere, nisi obstet aliqua circunstantia boni vel mali publici. Secundò. Si per talem sententiam ille innocens esset condemnatus pœna pecuniaria, poterit adhibere omnem industriam, ne soluat pecunias, & abscondere bona sua: ergo in casu vbi agitur de periculo vitæ, poterit se defendere. Et confirmatur, quia si semel soluerit illas pecunias, & postea constiterit de illius Innocentia: tenebitur Fiscus restituere illi bona sua absq; noua sententia: ergo prior sententia nulla fuit, ac per consequens poterit se defendere. Tertiò, sententia excommunicationis, quæ profertur secundum allegata & probata, fundatur tamen in falsa præsumptione, non obligat in foro conscientiæ, & sic excommunicatus poterit se gerere vt non excommunicatus secluso scandalo, ergo. Eadem est ratio in casu posito. Ex quo sequitur corollarium, quod ille innocens poterit occidere iudicem in sui defensione, secluso scandalo: si vero fuerit scandalum, erit graue peccatum defendere se per vim, & quia semper est eiusmodi scandalum, quando aliquis se defendit in casu proposito: ideo Diuus Thomas non apposuit illam exceptionem in prima conclusione, sed apposuit illam in secunda conclusione: quia in illo casu multoties non erit scandalum defendere se ab iniquo iudice & tyranno. Ad argumenta in contrarium. Ad primum distinguo maiorem: sententia illa est iusta secundum allegata & probata, quatenus fundatur in falsa præsumptione, concedo: sed secundum rem nego. Et ad minorem respondetur, quòd Diuus Thomas loquutus est vniuersaliter, comprehendendo etiam sententiam iustam secundum allegata & probata: quia semper aut fere est scandalum, si quis se defendat contra huiusmodi sententiam. Ad secundum, nego antecedens. Si iudex poterit sine scandalo sententiam nō exequi: tunc enim erit bellum iniustum ex parte iudicis. Ad tertium. Concedo antecedens, quia præsumitur culpa saltem scandali: sed negatur consequentia: quia vt habetur in regula, Sine culpa, de regulis iuris in sexto. licitè potest aliquis puniri sine culpa, non tamen sine causa. Ad quartum respondetur, quòd quando fuerit scandalum, non erit licitum se defendere. Ad argumenta pro parte affirmatiua, cō cedimus intentum, quatenus probant nostram secundam conclusionem. Sed tamen circa solutionem ad secundum, disputat Caietanus quæstionem circa condemnatum ad mortem, an possit fugere? Et circa condemnatum ad potionem veneni, an teneatur illam sumere: & an cōdemnatus ad mortem famis, possit licitè comedere. Nos autem per propositiones dicemus ad singula. Prima propositio. Licitum est cuilibet fugere de carcere: etiam si ex fuga illius sequatur aliquod damnum custodibus carceris. Ratio est: quia illud damnum est effectus per accidens & præter intentionem fugientis, cum ipse vtatur iure suo. Secunda propositio. Non est licitum fugere de carcere impugnando custodes. Ratio est, quia hoc esset repugnare iustitiæ legali in suis ministris. Tertia propositio. Licitum est fugere de carcere rumpendo vincula & parietes. Ratio est, quia sic fugiens non facit vim alicui, eo quòd vis non fit nisi creaturæ rationali. Vnde quemadmodum damnatus ad bestias, potest feram occidere: ita etiam detentus in carcere poterit rumpere carcerem, absque illatione violentiæ. Ista conclusio est contra Gandauum quodlibeto. 9. art. 25. Dicunt tamen Caietanus, & Soto, quòd ita fugiens tenebitur ad restitutionem damni in carcere illati: sed certè si ille erat condemnatus ad mortem, vel ad abscisionem membri, non tenetur ad aliquam restitutionem: quia erat in extrema necessitate: in qua omnia sunt communia, sicut non teneretur ad restitutionem equi quem fugiendo occidit. Quarta propositio. Licitum est consulere incarcerato vt fugiat, & dare illi ad hoc industriam & instrumenta quibus carcerem frangat. Excipit Caietanus eos quibus incumbit ex officio & statu tueri publicam potestatem, vt sunt ministri iustitiæ, & in republica viri senatores. Ratio Caietani pro ista conclusione est: quia nullus prohibetur à cooperatione actus qui licitus est alteri, nisi per accidens ratione status aut officij: sicut non est licitum clerico cooperari ad causam sanguinis iustam. Et si quis obijciat contra Caietanum, quòd pari ratione sequeretur, licitum esse rumpere carcerem, vt incarceratus fugiat: negat consequentiam. Nam dicit magnam esse differentiam, quod aliquis intus existens rumpat carcerem, vel quod aliquis extra existens rumpat domum carceris. Quia iste offendit publicam potestatem immediatè: ille autem vtitur iure fugiendi, & per accidens rumpit carcerem. Hanc sententiam quantum ad secundam partem, scilicet, quòd est licitum dare instrumenta incarcerato, reijcit Soto libro. 5. de Iustitia. quæst. 6. artic. 4. Dicit nanque quod quanuis sit licitum consulere: tamen non est licitum dare illi instrumenta: quia non est licitum rumpere carcerem cũ illo: ergo neque instrumenta præstare. Nauarro in Manuali capit. 25. numer. 38. refert vtranque opinionem, & dicit opinionem Caietani esse tolerabilem ex æquitate quadam: sed opinionem Soti esse veriorem secundum iuris rigorem. Et ratio illius est, quia ab omnibus iudicantur peccare infringentes carcerem vt parent viam fugientibus: ergo etiam dantes ad hoc instrumenta. Sed ex hoc statim sequitur, quod etiam peccant dantes consilium & industriam. Patet consequentia: quia magis influunt in effectum dantes cōsilium & industriam: quam dantes instrumenta. Quamobrem, nobis verior est sententia. Caietani: sed eius ratio indiget expositione. Notandum ergo primo, quòd licet quædam opera si per se intenta sunt, siue vt finis, siue vt medium ad finem sint illicita: efficiuntur licita, quia sunt effectus per accidens alicuius bonæ actionis. Vt verbi gratia, occidere hominem est illicitum vt intentum per se, nisi ab autoritate publica: at vero si quis occidit hominem, exercens defensionem suam cum moderamine inculpatæ tutelæ: non est illicitum. Similiter si quis fugiens feram, incurrit in hominem & præcipitat illum, non est homicida: quia exercet operationem fugiendi ad quam habebat ius: vnde præcipitatio fuit effectus per accidens sequutus ex fuga. Si quis autem in eodem casu videns amicum fugientem præcipitaret eundem hominem, vt pararet amico viam: esset homicida, quia immediatè exercet operationem illicitam. ¶ Secundo notandum, quòd aliquando effectus ille qui est per accidens respectu operantis actionem sibi licitam efficitur per se intentus respectu alterius, qui intendit adiuuare ad illam actionem: vt in exemplo secundo immediatè posito. Ratio est, quia ista fuga in illo casu est tantum operatio vnius fugientis, vnde respectu illius, tantum est effectus per accidens, præcipitatio hominis. Tertio notandum, non esse verum vniuersaliter, vt si alicui est licita operatio, quòd cuilibet sit licitum operari cum illo, eandem actionem vt con causa. Verbi gratia, marito adulteræ condemnatæ per sententiam iudicis, licitum est illam occidere: & tamen nemini licitum est occidere illam simul cum illo: quanuis sit licitum consulere, vt occidatur & dare instrumenta. Ratio igitur Caietani, ita intelligenda est, quòd licitum sit adiuuare ad illam operationem, dando consilium aut instrumenta: non autem exercendo eandem actionem. Dicimus ergo, quòd cum ipsi incarcerato sit licitum fugere poterit quilibet consulere, vt fugiat, & dare illi instrumenta quibus possit parare viam fugæ, at nulli licebit rumpere carceres, vt incarceratus fugiat. Ratio est, quia ista operatio rumpendi carceres, solum erit licita quando fuerit effectus per accidens alterius bonæ actionis, ad quam homo habet ius. Sed est argumentum contra tertiam & quartam conclusionem. Nam iure ciuili puniuntur pœna capitis effractores carcerum, vt patet in. l. de his. ff. de effractoribus: ergo peccant mortaliter. Patet consequentia, nam tanta pœna non esset iusta, nisi pro peccato mortali. Ad hoc dicit Soto vbi supra, quòd fortè legislatores sequuti sunt opinionem illorũ qui dicunt, esse illicitum carceres rumpere. Vel secundo potest responderi & melius, quòd leges aliquando præsumunt culpam, etiam si nulla sit, & ita lex illa præsumit violẽtiam factam esse custodibus, quod potest colligi ex eo, quod ibidem dicitur, qui conspiratione facta cum cæteris, carceces effregerint. Vbi insinuatur factam fuisse vim custodibus, & subditur ibidem, qui per negligentiam custodium euaserint, leuius puniuntur: quod tamen intelligit Soto, si ruperint vincula, alias inquit, iniqua esset punitio. Quinta conclusio. Condemnatus per sententiam iudicis iustam ad pœnam carceris, non potest licitè fugere. Ratio est, quia sicut tenetur exulare qui condemnatur ad exilium, & qui condemnatur, vt non exeat de ciuitate tenetur non exire: ita etiam, qui condemnatur ad pœnam carceris, tenetur non exire. Ratio huius est, nam quilibet tenetur obedire iustitiæ legali, in illis actionibus quas potest licitè exercere, ergo etiam &c. Ex hac vniuersalitate excipit Soto contra Caietanum, quando aliquis condemnatur ad carcerem dum morte plectendus erit, tunc enim poterit fugere. Quod probat ratio Diui Thomæ in solutione ad secundum. Vnde & nos fecimus aliam exceptionẽ scilicet, quando quis damnatur ad carcerem perpetuum, vel ad durissimam seruitutem: vt si damnatur ad triremes. Ratio est, quia carcer perpetuus comparatur morti, vt habetur. l. antepenultima. ff. de regulis iuris. Item condemnatio ad triremes est acerbissimum tormentum. Ergo licitum est fugere, si potest absque resistentia administrantium. Item probatur, quia capti in bello iusto possunt licitè fugere non obstante, quòd sunt serui iure gentium. Ergo & illi qui numerantur in nostro casu. Circa prædictas conclusiones. Notandũ , quod religiosis non est licitum fugere de carcere, quia illi sponte sua se abdicauerunt libertate vagandi: quare non debent esse melioris conditionis quantum ad hoc, qui sunt in carcere: quam alij religiosi: sed isti non possunt fugere. Ergo neque illi. Hinc excipiunt aliqui, nisi forte ageretur de periculo vitæ ipsius religiosi: tunc enim licitum esset illi fugere. Et hoc probat ratio Diui Thomæ in solutione ad secundum. Possumus etiam ponere, aliam exceptionem, quā do religiosus est condemnatus ad perpetuum carcerem, vel ad durissimam pœ nam: tunc enim fugere licebit non ad vagandum, neque ad dimittendum habitum: sed ad quærendum aliquod remedium à superiori prælato, vel à summo Pontifice. Ratio huius exceptionis est: quia videtur nimis asperum & inhumanum, priuare religio sos recursu ad supremum prælatum in tanta angustia constitut os: satis enim erit in fauorem religionis & voti solennis, quod non concedamus illis licentiā vagandi, sed quòd teneantur repræsentare se superiori Prælato, aut Pontifici, vt dictum est. Sexta conclusio. Non est licitum condemnare reum, vt ipsemet sumat potionem mortiferam. Probatur, quia nemini licet se occidere: at qui illam potionem sumit se occidit, ergo, &c. Quomodo autem vniuersaliter sit verum, nemini licere se ipsum occidere: explicuimus supra quæstione 64. arti. 5. Hæc sententia est Caietani in hoc loco & Soto libro. 5. de Iustitia. quæstione. 6. arti. 4. cuius oppositum tenuit Victoria in relectione de homicidio. numer. 30. quia videbatur sibi quòd non magis se occidit qui bibit venenum: quā qui scandit scalas, vt se applicet ad actionem mortiferam, aut qui extendit collum ad ictum gladij. Item, quia si iudex potest condemnare reum, vt moriatur per venenum, & cogere illum vt aperiatos, & velit, nolit, deglutiat venenum: non videtur esse ratio sufficiens, quæ ostendat nō esse licitum, quod ipsemet hauriat. Nihilominus nobis probabilior videtur sententia Caietani, & est communior, & ratio non potest melior afferri, quam illa quæ adducta est: & ad argumentum in contrarium respondetur, quòd ascendere in scalas, non est actio occisiua, & extendere collum potius est pati, aut parare se ad actionem mortis: at vero sumere venenum ex se actio occisiua est. Ad secundum respondetur, quòd sicut iudex potest per vim decollare reum, ipse autem reus non potest se decollare. Ita non potest reus venenum bibere, nisi forte inuitus & coactus. Sed maior difficultas est, vtrum sit licitum condemnato ad mortem famis, non comedere cibos sibi oblatos? Videtur quod teneatur comedere. Primo, nam Diuus Thomas in solutione ad secundum, dicit, quòd non comedere esset seipsum occidere. Sed nemini licet se ipsum occidere, quin potius tenetur quis propriā vitā tueri ergo iste talis condemnatus ad mortem famis tenetur comedere oblatos sibi cibos, vt propriam vitam tueatur. Secundò. Omnis homo tenetur vitam seruare per sumptionem cibi non prohibiti: sed ipse iudex non prohibet per sententiam, vt ipse comedat, sed quod non dentur illi cibi: ergo &c. Hæc sententia est Caietani in hoc loco, & Victoriæ vbi supra, numero. 2. Oppositum tenet Soto loco citato: & ratio eius est, quia reus potest non fugere de carcere, etiamsi sit licitum ei fugere, ergo poterit non comedere, etiam si sit ei licitum comedere; Non enim videtur quòd magis se occidat iste quam ille. Item, quia non comedere potius est non conseruare vitam quā se occidere: sed quando est causa iusta licitum est non conseruare vitam, ergo &c. Probatur consequentia. Quia satis iusta videtur causa obedire sententiæ ex virtute iustitiæ legalis. Nihilominus probabilior & verior videtur opinio domini Caietani: quanuis fortasse posset vtrumq́ue problematicè sustineri. Ratio autem nostra est, quia vix potest responderi ad verba Diui Thomæ allata. Item, quia secundùm omnium sententiam, licitum est in illo casu comedere. At vero difficultas est inter Doctores, An sit peccatum mortale non comedere: ergo tutius est comedere, ergo hoc debet facere. Ad primum in oppositum nego consequentiam, & est discrimen quod non fugere est expectare mortem ab extrinseco infligendam: at verò non comedere, est expectare mortem ab intrinseco efficiendam, absque aliqua causa virtutis iusta. Ad secundum respondetur, quòd non est ibi causa virtutis obedientiæ ad iustitiam legalem: quia sententia non præcipit, vt ego non comedam: esset enim iniqua talis sententia: sed tantum præcipit, vt nemo mihi cibos ministret. Sed contra, ergo alij tenentur dare illi cibum. Patet sequela. Quia licitũ est illi dare cibũ , & ille est in extrema necessitate, ergo tenẽtur . Respōdetur , nego sequelam & consequentiam: & ratio est, quia sententia prohibet dare cibos condemnato, & quanuis per se non obliget nisi ministros iustitiæ ad exequutionem sententiæ: tamen ipso facto deobligat omnes alios, ita vt non teneantur succurrere illi damnato, & liceat illis permittere, vt sententia exe quutioni mandetur. De qua re vide Diuum Thomam. 2. 2. quæstione. 31. articul. 2. ad tertium, vbi dicitur, quòd non tenemur dare cibum ei qui secundùm iustitiam patitur famem. Sed adhuc superest difficultas circa eandem solutionem ad secundum, An teneatur fugere damnatus ad mortem, si commodè potest? Videtur, quòd teneatur. Nam Diuus Thomas dicit, "Nemo ita condemnatur, vt ipse sibi inferat mortem, sed vt mortem patiatur:" & ideo non tenetur facere id vnde mors sequitur, quod est manere in loco vnde ducatur ad mortem. Hinc infertur, quod manere in illo loco esset seipsum interficere, ergo &c. Respondetur, quòd Diuus Thomas duo dicit, Alterum est, quòd nemo potest ita condemnari, vt seipsum interficiat: alterum est, quod potest obligari, vt patiatur mortem. Ex hoc secundo infert Diuus Thomas quod licitum est fugere, & quod non tenetur manere in carcere, quando potest fugere sine resistentia ad ministros iustitiæ. Et ratio est, quia tunc ipsum manere non est passio illata à ministro iustitiæ, vnde nō tenebitur manere nisi quando per actualem actionem cogitur manere. Et hæc de ista quæstione.