# 69 [De rei seu accusati iniustitia] QVAESTIO LXIX. De rei seu accusati iniustitia. DEINDE considerandum est de peccatis, quae sunt contra iustitiam ex parte rei. ¶ Et circa hoc quaeruntur quatuor. DE ista materia agitur in iure in titulo de accusationibus. Et in titul. de quae stionibus. Et in titul. de confessis. Et Theologi in quarto distin. 19. Summistae in verbo, Inquisitio. & in verbo, confessio criminalis. Soto in relect. citata, membro. 2. quae stione. 6. & in lib. 5. de Iustitia. quaest. 6. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum absque peccato mortali possit accusatus veritatem negare, per quam condemnaretur. AD Primum sic proce{ 4. dist. 17. q. 3. art. 1. q. 2. ad 1. et 3. & distin. 19. q. 2. art. 3. q. 1. ad 5. & q. 2. cor. } ditur. Videtur, quod absque peccato mortali possit accusatus veritatem negare, per quam condemnaretur . Dicit enim + { Chrysost. homil. 31. ad Hebr. a med. to. 4. } Chrysostomus. Non tibi dico vt te prodas in publicum, neque apud alium accuses: sed si veritatem confiteretur in iudicio accusatus, seipsum proderet , & accusaret. Non ergo tenetur veritatem dicere, & ita non peccat mortaliter, si in iudicio mentiatur. ¶ 2 Praeterea. Sicut mendacium officiosum est, quando aliquis mentitur, vt alium a morte liberet: ita mendacium officiosum esse videtur, quando aliquis mentitur, vt se liberet a morte: quia plus sibi tenetur, quam alteri. Mendacium autem officiosum non ponitur esse peccatum mortale, sed veniale. Ergo si ac cusatus veritatem in iudicio neget, vt se a morte liberet, non peccat mortaliter. ¶ 3 Praeterea. Omne peccatum mortale est contra charitatem, vt supra + { q. 24. arti. 12. } dictum est. Sed quod accusatus mentiatur , excusando se a peccato sibi imposito, non contrariatur charitati, neque quantum ad dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi. Ergo huiusmodi mendacium non est peccatum mortale. SED contra. Omne quod est contrarium diuinae gloriae, est peccatum mortale: quia ex praecepto tenemur omnia in gloriam Dei facere, vt patet 1. ad Corinth. 10. Sed quod reus id quod contra se est, confiteatur, pertinet ad gloriam Dei, vt patet per illud quod Iosue dixit ad Acham, "Fili mi da gloriam Domino Deo Israel, & confitere atque iudica mihi quid feceris: ne abscondas:" vt habetur Iosue. 7. Ergo mentiri ad excusandum peccatum, est peccatum mortale. RESPONDEO dicendum, quod quicunque facit contra debitum iustitiae, mortaliter peccat, sicut supra + { quaestio . 59. articulo. 4. } dictum est. Pertinet autem ad debitum iustitiae quod aliquis obediat suo superiori in his, ad quae ius praelationis se extendit. Iudex autem, vt supra + { quaestio . 67. articulo. 1. } dictum est, superior est respectu eius qui iudicatur. Et ideo ex debito tenetur accusatus iudici veritatem exponere, quam ab eo secundum formam iuris exigit. Et ideo si confiteri noluerit veritatem , quam dicere tenetur, vel si eam mendaciter negauerit, mortaliter peccat. Si vero iudex hoc exquirat, quod non potest, secundum ordinem iuris non tenetur ei accusatus respondere. Sed potest vel per appellationem, vel aliter licite subterfugere: mendacium tamen dicere non licet. AD primum ergo dicendum, quod quando aliquis secundum ordinem iuris a iudice interrogatur, non ipse se prodit: sed ab alio proditur, dum ei necessitas respondendi imponitur per eum, cui obedire tenetur. AD secundum dicendum, quod mentiri ad liberandum aliquem a morte cum iniuria alterius, non est mendacium simpliciter officiosum, sed habet aliquid de pernicioso admixtum. Cum autem aliquis mentitur in iudicio ad excusationem sui, iniuriam facit ei, cui obedire tenetur, dum sibi denegat quod ei debet, scilicet confessionem veritatis. AD tertium dicendum, quod ille, qui mentitur in iudicio, se excusando, facit & contra dilectionem Dei, cuius est iudicium: & contra dilectionem proximi, tum ex parte iudicis, cui debitum negat: tum ex parte accusatoris, qui punitur, si in probatione deficiat. Vnde & in Psalmo 140. dicitur. "Ne declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis." Vbi dicit Gloss. "Haec est consuetudo impudentium , vt deprehensi, per aliqua falsa se excusent." Et + { Lib. 22. capit. 13. in princ. } Gregorius 22. Moral. exponens illud Iob 31. "Si abscondi quasi homo peccatum meum," dicit: "Vsitatum huma ni generis vitium est, & labendo peccatum committere, & commissum negando abscondere, & conuictum defendendo multiplicare." SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Quando accusatus interrogatur secundum ordinem iuris, peccat mortaliter si veritatem non fateatur. ¶ Secunda conclusio . Si iudex exquirit quod non potest, secundum ordinem iuris, accusatus non tenetur respondere. ¶ Tertia conclusio. In tali casu accusatus poterit per appellationem subterfugere vel alio modo veritatem occultare: nunquam tamen mendacium dicere. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum accusato liceat calumniose se defendere. AD Secundum sic procedi{ Infra arti. 3. corp. } tur. Videtur, quod accusato liceat calumniose se defendere. Quia secundum iura ciuilia in causa sanguinis licitum est cuilibet aduersarium suum corrumpere . Sed hoc maxime est calumniose se defendere. Ergo non peccat accusatus in causa sanguinis, si calumniose se defendat. ¶ 2 Praeterea. Accusator cum accusato colludens, poenam recipit a legibus constitutam, vt habetur + { 2. q. 3. ca. si quem panituerit. }. 2. quaest. 3. Non autem imponitur poe na accusato per hoc, quod cum accusatore colludit. Ergo videtur quod liceat accusato calumniose se defendere. ¶ 3 Praeterea. Prouer. 14. dicitur: "Sapiens timet & declinat a malo: stultus autem transilit & confidit." Sed illud quod fit per sapientiam , non est peccatum . Ergo si aliquis qualitercunque se liberet a malo, non peccat. SED contra est, quod etiam in causa criminali iuramentum de calumnia est praestandum , vt habetur + { In decretali lib. 2. titul. 7. c. 1. } extra, de iuramento calumniae , inhaerentes. Quod non esset, si calumnio se se defendere liceret. Ergo non est licitum accusato calumniose se defendere. RESPONDEO dicendum, quod aliud est veritatem tacere, aliud est falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet; non enim aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solum , quam ab eo potest, & debet requirere iudex secundum ordinem iuris: puta cum praecessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerunt, vel etiam cum praecessit probatio semiplena. Falsitatem tamen proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autem quod licitum est, potest aliquis procedere, vel per vias licitas & fini intento accommodas , quod pertinet ad prudentiam: vel per aliquas vias illicitas & proposito fini incongruas, quod pertinet ad astutiam, quae exercetur per fraudem & dolum, vt ex supra + { q. 55. art. 4. & 5. } dictis patet. Quorum primum est laudabile, secundum vero, vitiosum. Sic ergo reo qui accusatur, licet se defendere veritatem occultando, quam confiteri non tenetur per aliquos conuenientes modos: puta quod non respondeat, ad quae respondere non tenetur: hoc autem non est calumniose se defendere, sed magis prudenter cuadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel veritatem tacere, quam confiteri tenetur. Neque etiam aliquam fraudem vel dolum adhibere, quia fraus & dolus vim mendacij habent. Et hoc est calumniose se defendere. AD primum ergo dicendum, quod multa secundum leges humanas impunita relinquuntur: quae secundum diuinum iudicium sunt peccata. Sicut patet in simplici fornicatione: quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quae paucorum est, & non potest inueniri in tanta multitudine populi, quantum lex humana habet necesse sustinere. Quod autem aliquis non velit aliquod peccatum committere, vt mortem corporalem euadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectae virtutis: quia omnium terribilium maxime terribile est mors, vt dicitur in 3. + { Lib. 3. ca. 6. tom. 5. } Ethicorum . Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat aduersarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum: Non autem huic peccato lex ciuilis adhibet poenam: & pro tanto licitum esse dicitur. AD secundum dicendum, quod accusator, si colludat eum reo, qui noxius est, poenam incurrit: ex quo patet quod peccat. Vnde cum inducere aliquem ad peccandum, sit peccatum, vel qualitercunque peccati participem esse, cum Apostolus dicat dignos morte eos, qui peccantibus consentiunt: manifestum est quod etiam reus peccat, cum aduersario colludendo, non tamen secundum leges humanas imponitur sibi poena, propter rationem iam + { In solutione ad 1. } dictam . AD tertium dicendum, quod sapiens non abscondit se calumniose, sed prudenter. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Etiam si accusatus interrogetur contra ordinem iuris, non licet ei fraudem & dolum adhibere. Ratio est, quia hoc pertinet ad mendacium. Secunda conclusio. Tunc iudex procedit secundum ordinem iuris, quando prae cesserit infamia super crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerint: vel praecesserit semiplena probatio. COMMENTARIVS. CIrca materiam horum articulorum texendus est nobis tractatus de modo procedendi iudicum licito vel illicito ad interrogandum reum. Et similiter de modo defensionis ipsius rei. Et diuidetur iste tractatus in quinque partes. Prima pars erit de his quae fieri debent, vt iudex procedat secundum ordinem iuris. Pro cuius explicatione sit primum fundamentum . Via accusationis vel denuntiationis tunc iuste procedit iudex, quando praecessit semiplena probatio, vel indicia manifesta. Explicatur hoc fundamentum. Dicitur semiplena probatio testimonium vnius testis omni exceptione superioris. Item dicimus indicia in numero plurali: quia raro sufficit vnum indicium, nisi sit sufficientissimum & vrgentissimum. Diximus etiam expressa & manifesta: quia debent esse euidentia tam respectu criminis, quam respectu personae. Item debent esse nota iuridice, hoc est scripta in processu & notificata ipsi reo: ita vt constet illi, quod talia indicia sunt sufficienter probata contra ipsum: alias non tenebitur respondere, neque credere iudici dicenti, quod habet contra illum indicia manifesta. Hoc fundamentum sic explicatum est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis citatis. Vide Caietanum hic in artic. 2. Et Innocen. Quartum ca. 2. de confessis. ¶ Secundum fundamentum sit quod inquisitio generalis omnino potest fieri a iudice, nulla praecedente infamia, nulla probatione, nullis indicijs prae cedentibus. Pro cuius explicatione nota, quod inquisitio quaedam est omnino generalis, quando, scilicet, non querit iudex de aliquo delicto in particulari, vel de aliqua persona in particulari, sed tantum in communi. An sint delicta in aliqua communitate vel republica. Alia est particularis inquisitio omnino, seu specialis. Quando scilicet quaerit iudex an Petrus sit adulter? An occiderit Paulum? Alia est inquisitio mixta. Quando scilicet, iudex quaerit de persona in particulari & de delicto in communi . An Petrus sit criminosus? vel ex contra, de delicto in particulari & de persona in communi . Vt v. g. An istum hominem quis occiderit, sciatur? Dicimus ergo quod de primi generis inquisitione intelligitur hoc fundamentum, & habetur expresse in cap. relata. & cap. placuit. 1. q. 1. & in cap. 1. de officio ordinarij. Et vsus communis iudicum tam ecclesiasticorum quam secularium confirmat fundamentum positum. DVbitatur primo. An quando iudex procedit per viam inquisitionis omnino specialis vel mixtae, particularis tamen ex parte personae: sit necessarium, vt prae cesserit infamia, vel clamorosa insinuatio contra illum reum qui interrogatur. Pro parte negatiua arguitur primo. Ex D. Greg. in libro. 5. epist. Epistola 30. & habetur 5. quae stione. 1. cap. quidam maligni. Vbi precepit Grego. sub excommunicationis poena, vt qui libellum infamatorium fecerat, se proderet. Cum tamen re vera ille esset occultus. Ergo non requiritur infamia praecedens. Et confirmatur. Nam D. Tho. in art. 2. inquit, sufficere ad interrogandum & inquirendum semiplenam probationem, vel indicia vel infamiam. Ergo non est necessarium, vt praecedat infamia. Et confirmatur secundo. Nam Bartolus in. l. 2. ff. ad leg. Iuliam. de adult. & supra extrauag. ad reprimendum numerat septem casus, in quibus licitum est inquirere speciali inquisitione absque infamia vel clamorosa insinuatione, vel indicijs vel probatione. Quos casus refert Soto in relect. de ratione tegendi, membro. 2. q. 6. concl. 3. & Iurisperiti sequuntur Bart. in c. inquisitioni. & ca. qualiter & quando. el. 2. de accusationib. ¶ Arguitur secundo . Reus conuictus potest interrogari de socijs de quibus nulla est infamia, vt habet vsus omnium iudicum secularium ergo. ¶ Tertio. Reus infamis de vno delicto & conuictus, potest interrogari de alijs delictis, de quibus non est infamis, ergo &c. ¶ Quarto. Quando delictum est publicum . v. g. si appareat cadauer hominis occisi in foro, tunc iudex licite interrogat quemlibet occurrentem, an sciat quis occiderit illum hominem : & tunc forte occurrit ipse reus, ergo non requiritur infamia, vt interrogetur ipse reus. Et confirmatur . Nam in visitationibus generalibus iuste proceditur a visitatore ad inquirendum crimina in particulari, alias inutilis esset visitatio, ergo nulla praecedens infamia requiritur . PRO decisione sit prima conclusio. Ad interrogandum reum de quouis delicto per viam inquisitionis, qui neque est denunciatus, nec accusatus, necessario requiritur infamia vel clamorosa insinuatio. Pro cuius explicatione nota, quod infamia est rumor de crimine contra aliquem, ortus non a maledicis & malignis, sed a probis & honestis viris: qui sparsus est per maiorem partem vniuersitatis, aut viciniae aut collegij vbi aliquis commoratur . Haec diffinitio habetur in capit. citatis de accusationibus. Caeterum arbitrio prudentis relinquitur iudicandum , quando rumor ille sit dicendus sparsus. Item etiam clamorosa insinuatio a quibusdam censetur esse idem cum infamia: vt a Soto vbi sup. & ab Innoc. & Panor mit. in. c. qualiter. vbi sup. Alij vero dicunt infamiam differre a clamorosa insinuatione, quod infamia debeat esse scripta & probata coram iudice. Ita dicit Aretius in. c. inquisitionis. & in. c. qualiter. vbi sup. In quibus capitulis Innoc. 3. definit nostram conclusionem , & etiam in. c. cum oporteat. ibidem . Et probatur ratione. Iudex non potest procedere contra aliquos sine accusatore vel supplente vicem accusatoris: sed secundum iura sola infamia supplet vicem accusatoris ad inquirendum, ergo, &c. Maior est demonstrata in quaest. 67. Item probatur. Magis nocet reipublicae, qui occulta delicta reuelat, quam prosit ille qui punit iam reuelata. Nam qui reuelat, destruit honorem ciuium & profert in publicum malum exemplum: per punitionem autem omnia haec incommoda non omnino reparantur, ergo vbi iam infamia non clamat contra aliquem, non est inquirendum contra illum: nisi forte iam sit accusatus vel denunciatus coram iudice. Haec conclusio est contra gloss. in. c. 2. de ac cusationibus, in. 6. Decretal. & contra Ioan. Andr. in. c. olim. de accusat. & contra Alciat. vbi supra. qui dicunt contra religiosos posse procedi a suis praelatis sine infamia. Videtur etiam esse contra Soto lib. 5. de iustit. quaest. 6. art. 2. & in relect. citata. q. 6. conclus. 3. vbi videtur asserere sufficere indicia sine infamia ad interrogandum ipsum reum. Et Caietanus videtur hic idipsum dicere. Nihilominus nostra conclusio absque aliqua exceptione vera est. Et ostenditur ex diffinitione Innocent. in. c. inquisitionis, iam citato, vbi inquit, quod etiam tres testes iurati & oculati non sufficiunt ad inquirendum contra aliquem: quia non praecesserat infamia, ergo multo minus sufficiet semiplena probatio vel indicia absque infamia ad procedendum per viam purae inquisitionis. Fortassis autem praedicti doctores intelligendi sunt quando aliquis inquiritur vt testis. Tunc enim aliquando tenebitur ipse testis respondere: quando non tenebitur ipse reus: vt dicemus quaest. sequenti. Secunda conclusio. Quando reus iuste interrogatur de aliquo crimine, non propterea statim interrogatur de complicibus, nisi quando ille alias tenebatur denunciare de illis propter bonum reipublicae, vel illi etiam laborant infamia. Ista conclusio definita est in cap. 1. de confessis. & cap. veniens. de testibus. & 15. quaest. 3. in. c. nemini. & in. l. fina. C. de accusationibus. & asseritur a Caiet. hic in opusculo. 17. quaestionum. respons. 5. & a Soto vbi supra. Et ratione probatur. Nam inquisitio non potest fieri contra aliquem, nisi qui laborat infamia: sed complices non laborant infamia, ergo non potest fieri inquisitio contra illos. ¶ Tertia conclusio. Reus interrogatus de vno crimine, & conuictus quantumlibet graui, non potest interrogari de alio de quo non est infamatus. Ista conclusio est D. Tho. quaest. seq. ar. 1. & Caiet. & Soto vbi sup. & Adria. quodlib. 11. q. 1. Et probatur ratione sumpta ex capitulis citatis, in quibus exigitur infamia ad inquirendum reum in particulari de aliquo crimine: sed in casu posito reus non est infamatus de alio crimine, ergo, &c. Confirmatur. Nam alias de quolibet crimine posset interrogari. v. g. latro posset interrogari, An sit haereticus. Secundo. Iudicia occulta non subiacent hominum iudicio sed Dei, ergo de illis non est aliquis inquirendus, si non sit infamatus. Ista conclusio habet duas exceptiones. Vna est, quando aliud delictum est coniunctum realiter & manifeste cum illo, de quo est conuictus aut infamatus. V. g. inuenitur cadauer hominis occisi & spoliati, poterit tunc reus qui conuictus est & infamatus de occisione, interrogari etiam an ipse spoliauerit illum. Haec conclusio sic explicata est contra Paludanum in. 4. dist. 19. quaest. 4. circa finem. & contra Syluest. verbo, inquisitio. 1. quaest. 3. par. 4. & quaest. 4. par. 2. ¶ Denique nota, quod ea quae diximus de inquisitione omnino speciali, verificantur etiam de inquisitione mixta, quando ex parte personae est particularis. Nam tunc eadem est ratio atque de inquisitione omnino particulari. Caeterum quando inquisitio fuerit mixta, ita vt ex parte persone fuerit generalis, tunc quia non interrogatur reus vt reus est, sed vt testis: pertinet ista disputatio ad quaest. sequentem septuagesimam . AD argumenta respondetur. Ad primum respondetur quantum attinet ad testimonium D. Greg. dicemus quaest. sequenti , quia pertinet ad inquisitionem generalem ex parte personae. Ad D. Tho. respondetur , quod numerauit disiunctiue omnia quae sufficere possunt ad interrogandum reum: non tamen voluit quod ad quamlibet viam procedendi , quodlibet illorum sufficeret, sed aliter & aliter secundum varium modum procedendi, vt distinximus in ipsis conclusionibus. Ad Bartolum vero & sequaces dicemus quaest. 70. Nam casus illi quos excipiunt potius pertinent ad interrogandum testem quam reum: vel etiam quando est euidentia patrati sceleris. Tunc enim etiam nos fatemur, quod reus potest puniri absque interrogatione. Nam illa euidentia supplet vices non solum accusatoris, sed etiam totius processus. Nos autem modo disputamus quando necesse est interrogare ipsum reum, vt post confessionem suam puniatur. ¶ Ad secundum argumentum patet ex secunda conclusione. Sed quia interdum reus interrogatur de complicibus vt testis: dicemus latius quaest. sequenti . ¶ Ad tertium patet ex tertia conclusione . ¶ Ad quartum vero & confirmationem dicemus quaest. sequenti , quia illae interrogationes fiunt testibus. DVbium secundum huic annexum est, an cum iudex dubitat procedat ne iuste vel iniuste ad inquirendum , possit interrogare reum, & an ipse reus in eodem dubio teneatur respondere? Probatur pars affirmatiua. Princeps iuste praecipit seruare suas leges, etiam si sit dubium, An sint iustae vel iniustae, ergo & iudex iuste praecipit, vt sibi obediatur interroganti, etiam si sit dubium, An iuste interroget vel non? ¶ Secundo. Testis in tali casu aliquando tenetur respondere , vt ostendetur quaest. sequen. ergo, &c. ¶ Tertio. Miles tenetur quando dubium est, an bellum sit iustum vel iniustum , obedire Principi & bellare, ergo etiam quilibet homo reipublicae, siue testis sit seu reus tenebitur in dubio respondere iudici interroganti. Ad hoc dubium respondetur & sit prima conclusio. In casu posito non licet iudici interrogare: neque reus tenetur respondere. Probatur ista secunda pars. In dubijs melior est conditio possidentis, sed reus possidet honorem, vitam, &c. ergo in dubio non cedere iuri suo. Probatur vero prima pars. Omnis homo praesumitur bonus antequam probetur malus: sed antequam iudex ostendat reo se iuridice interrogare, adhuc praesumitur reus bonus omnino, ergo iudex non potest illum interrogare tanquam suspectum de crimine. Item probatur. Nam si reus, vt diximus non tenetur respondere , ergo neque iudex potest illum interrogare cogendo eum. Probatur consequentia. Nam alias daretur bellum iustum ex vtraque parte. Ista ratio non omnino conuincit, quia supposita ignorantia aliqua, bene potest esse bellum iustum ex vtraque parte. Vnde sit secunda conclusio. Quando iudex dubitat, An possit interrogare vel non: &, an teneatur interrogare vel non, tunc si ex altera parte imminet periculum iniustitiae contra reum, & ex altera periculum contra rempublicam: debet deponere dubium , & inclinare in fauorem reipublicae. Probatur, quia iudex est custos boni publici ex officio, ergo in dubio debet potius fauere reipublicae quam reo. Et confirmatur. Quia in dubijs tutior pars est eligenda , sed in illo casu tutior pars est cauere periculum reipublicae, ergo poterit reum interrogare. ¶ Tertia conclusio. In eodem casu reus non tenebitur respondere . Ratio est, quia in dubijs melior est conditio possidentis. Item si qua ratione teneretur reus respondere, esset propter periculum quod instat reipublicae, sed huic periculo ipse reus aliter potest prouidere, scilicet, cessando a malo quod est in eius voluntate positum, ergo non tenebitur respondere. AD argumenta in contrarium respondetur . Ad primum respondetur nego consequentiam . Et ratio discriminis est: quia dum reus interrogatur a iudice, agitur de ipsius delicto, & consequenter de capite de honore vel de re familiari, que bona ille iuste possidet, donec iuridice spolietur. Et ideo licitum est illi tacere & defendere suam possessionem in dubio. Item est alia ratio. Quia pertinet ad bonum reipublicae vt leges principum seruentur , etiam si dubium sit de illarum iustitia. Caeterum non pertinet ad bonum reipublicae, quod praecepto particulari iudicis obediatur a reo, quando dubium est, an interroget iuridice. ¶ Ad secundum nego consequentiam. Nam testis in aliquo casu non potest aliter prouidere bono reipublicae, nisi respondendo. Reus autem poterit prouidere aliter, scilicet, cessando a malo. Caeterum si bonum commune non periclitatur, vel testis potest aliter prouidere, scilicet per correctionem fraternam: tunc in casu dubij non tenebitur respondere. Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia miles est tantum instrumentalis causa, sicut minister executiuus iustitiae, qui dicitur, el verdugo. At vero testis & reus non est causa instrumentalis sed principalis in genere moris ad faciendum processum. Vnde ad illos pertinet operari secundum propriam formam moralem, scilicet, per iudicium de ipsa causa, An sit licita vel illicita. Hec sententia est contra Palud. vbi sup. IN secunda parte tractatus agemus de reo dum legitime interrogatur. Dubium primum est, An teneatur respondere quando ex ipsius confessione est occidendus. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Omnia peccata quae sunt contra iustitiam possunt fieri venialia ex paruitate materiae: sed reus non respondendo, parum nocet reipublicae aut iudici, ergo non tenetur respondere , saltem sub peccato mortali. Secundo. Fateri veritatem cum periculo vitae est actus heroicus, ergo non quilibet debet ad hoc obligari, ergo leges humanae non debent neque possunt obligare ad dicendum veritatem cum periculo vite. Tertio sequeretur ex opposita sententia, quod reus qui negauit veritatem coram iudice interrogante iuridice, non esset absoluendus in foro conscientiae, nisi iterum compareret coram iudice, & diceret veritatem . Probatur sequela. Quia ille permanet in peccato mortali quandiu non respondet, cum sit tempus respondendi . PRO decisione quaestionis sit prima conclusio . In casu posito tenetur reus respondere veritatem . Haec est communis sententia . Et ratio est. Quia respublica habet potestatem ad punienda crimina secundum leges: sed est necessarium ad talem punitionem, vt possit obligare reum iuridice interrogatum ad respondendum veritatem, ergo &c. alias potestas illa vana esset & inefficax. ¶ Secunda conclusio . Non respondere iudici, vel falsum dicere etiam iuridice interroganti potest esse peccatum veniale ex leuitate materie: dummodo non interueniat iuramentum . Haec conclusio est contra Caiet. hic, & in verbo, confessio, conditione . 4. qui tenet vniuersaliter, quod omne mendacium in iudicio tam exteriori quam in foro conscientiae est peccatum mortale, etiam circa illa ad quae reus non tenetur respondere : sed si respondet debet dicere veritatem sub poena peccati mortalis. Ratio Caiet. est, quia sicut mendacium sub iuramento semper est peccatum mortale propter honorem diuini nominis, sicque materia grauis est: ita mendacium si consideretur vt est in iudicio, grauis materia est, semperque iudex tenet locum Dei: maxime in sacramento confessionis . Syluest. etiam in verbo, mendacium . §. 3. tenet fere eandem sententiam . Sed limitat illam de mendacio circa ea ad quae quis tenetur respondere . Et citat Duran. in hanc sententiam . Sed certe Durand. in 4. d. 38. q. 2. nihil amplius dicit quod hic D. Tho. ar. 1. ad 3. scilicet, mendacium in iudicio, quantum est ex parte obiecti est peccatum mortale. Sic enim est intelligendus D. Tho. Sed nostra conclusio est communis aliorum sententia. De qua re vide Soto relect. de ratione tegendi. q. 7. Et probatur conclusio . Mendacium in iudicio, immediate est contra iustitiam vel contra religionem : sed in vitijs contra iustitiam aut religionem potest inueniri leuis materia, vt patet si aliquis furatur etiam a loco sacro rem parui momenti, aut si quis consecrando praetermittat particulam , enim, ergo non eo ipso quod est mendacium in iudicio, erit peccatum mortale. Neque est eadem ratio de mendacio sub iuramento : quia iuramentum habet specialem rationem , scilicet, quod affertur Deus ipse vt testis & autor mendacij, quod est grauissimum delictum contra honorem diuinum . Haec autem ratio non inuenitur vniuersaliter in alijs peccatis contra religionem : sed tota deformitas alicuius mendacij etiam in confessione refunditur in ipsum confitentem , neque ipsum sacramentum grauiter violatur. Quia ille qui in re leui mentitur, ministrat alias sufficientem materiam sacramento, dicendo alia peccata. Notandum est tamen, quod grauitas aut leuitas materiae in iudicijs ex duplici capite potest pensari. Primo quidem & per se ex parte iuris quod habet iudex ad interrogandum . Si enim iudex tenetur illo iure sub poena peccati mortalis ad interrogandum aliquid, quicquid illud sit, tenebitur etiam reus sub poe na peccati mortalis respondere veritatem . Si autem iudex licite quidem interrogat, sed non tenebatur interrogare: quia non multum pertinebat ad causam talis interrogatio: tunc reus non tenebitur respondere veritatem sub poena peccati mortalis. Hinc sequitur vnum corollarium , quod religiosus tenetur respondere visitatori sub poena peccati mortalis interroganti de obseruantia caeremoniarum : quia ipse visitator tenetur sub poena peccati mortalis inquirere de huiusmodi caeremonijs, etiam si quilibet religiosus, in particulari non peccet venialiter frangendo silentium . Ex alia parte potest considerari grauitas aut leuitas materiae mendacij in iudicio, tanquam ex circunstantia , scilicet, ex iniuria quam patitur ipse accusator aut testis, qui iuridice vel accusabat vel testificabatur. Tertia conclusio . Qui iuridice interrogatus non respondet veritatem , non est absoluendus sacramentaliter quandiu manet in iudicio: nisi prius confiteatur veritatem iudici. Ratio est, quia ille permanet in peccato quandiu interrogatur & non respondet, sed quandiu non fertur sententia absolutionis interrogatur virtualiter, & est tempus respondendi, ergo est in peccato mortali quandiu non respondet . Notandum est tamen, quod si postquam reus negauit veritatem coram iudice, postea tamen si ex eo quod con fiteatur illam , incurrat in nouam poenam conuictus de noua culpa periurij, non tenebitur iterum confiteri veritatem. Ratio est, quia in illo casu ille se prodit tanquam reum de noua culpa, quod nemo tenetur facere. Si autem non incurrit nouam poenam quam antea incurreret, tenebitur confiteri veritatem quam negauit. Et hoc ipsum dicemus de teste qui noluit testificari veritatem, cum teneretur, scilicet, quod tenetur illam testificari quandiu pendet sententia, nisi ex eo sequatur illi noua poena. Item est notandum , quod id quod dicimus in tertia conclusione , multo magis verificandum est, quando iam reus est condemnatus alias conuictus per testes: tunc enim nisi confiteatur veritatem, condemnat ipse suo silentio iudicem, vel testes tanquam iniquos. ¶ Quarta conclusio . Postquam semel reus per sententiam est absolutus, ex eo quod ipse negauit veritatem quam tenebatur confiteri: non tenetur vltra comparere coram iudice, & dicere veritatem . Ratio est, quia ille tantum violauit iustitiam legalem , ergo non tenetur ad restitutionem prodendo seipsum. Notandum est tamen circa istam conclusionem , quod si pars contraria laesa est ex delicto de quo accusabatur reus: & ex eius negatione maius incommodum incurrit: tunc tenebitur reus ad restitutionem totius damni respectu partis contrariae, scilicet, ad restitutionem expresarum quas fecit in prosecutione litis. Ratio est, quia respectu partis contrariae peccat reus contra iustitiam commutatiuam . Ad primum in contrarium respondetur , nego minorem. Nam est grauis materia, quando iudex tenetur interrogare reum, & ita peccat mortaliter reus negando veritatem. ¶ Ad secundum respondetur , quod quando actus heroicus cadit sub concilio , non quilibet tenetur ad illum exercendum : at quando opus heroicum cadit sub praecepto, vt v. g. martyrium tempore necessitatis, quilibet tenetur illud pati. Caeterum illa obligatio dicendi veritatem in illo casu, non oritur ex lege humana, sed ex lege naturali & diuina: quia talis confessio necessaria est ad bonum commune. ¶ Ad tertium patet ex tertia & quarta conclusione. DVbium secundum est, An reus qui iuridice interrogatus negauit veritatem , vnde factum est, quod iudex eum absolueret: teneatur ad restitutionem illius poenae pecuniariae quae reddenda erat fisco. Vt v. g. an haere ticus in illo casu teneatur bona sua tradere fisco? Pro parte affirmatiua arguitur primo ex. c. fin. de iniurijs & damno dato. vbi dicitur, si tua culpa damnum datum est aut iniuria irrogata, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu dicto ex culpa rei datum est damnum ipsi fisco, ergo tenetur ad satisfactionem. Secundo. Si quis per mendacium aut fraudem impediat, ne aliquis faciat eleemosynam pauperi, tenetur ad restitutionem faciendam pauperi, ergo etiam in casu posito, reus qui per mendacium impediuit lucrum quod obueniret fisco: tenebitur ad restitutionem faciendam fisco. Tertio. Si ex negatione iniqua rei sequitur aliquod nocumentum iudici, vel accusatori, vel testi in bonis quae antea habebat, vt v. g. si incurrunt infamiam vel amittunt bona temporalia quae habebant, tenetur reus ad restitutionem illius nocumenti, ergo eadem ratio est quando amittunt lucrum quod erant acquisituri, si reus diceret veritatem. Quarto. Haeres institutus per testamentum minus solenne, si requiratur in iudicio iuridice vt dicat veritatem & neget illam, tenebitur ad restituenda bona testatoris haeredi succedenti ab intestato, ergo etiam reus qui negat veritatem in casu posito, tenebitur restituere fisco. Patet consequentia. Quia vterque videtur peccare immediate contra iustitiam legalem: eo quod non dicit veritatem in iudicio, & ex consequenti contra iustitiam commutatiuam: quia ex eius negatione sequitur alteri damnum. Quinto. Testis qui in casu posito iuuaret reum, teneretur ad restitutionem faciendam fisco: ergo multo magis ipse reus qui est causa principalis. Vltimo. Leges poe nales obligant in conscientia ad soluendam poenam pecuniariam post condemnationem , ergo qui per iniquitatem impedit condemnationem, tenebitur ad restitutionem illius poene ipsi fisco faciendam . De hoc dubio extat sententia M. Soto lib. 1. de iustit. & iure. q. 6. ar. 6. ante quintam conclusionem , vbi expresse tenet partem affirmatiuam. PRO decisione quaestionis est prima conclusio . Pars negatiua est multo probabilior. Probatur primo. Lex poenalis respicit per se primo, & immediate punitionem criminis, consequenter vero & per accidens comm odum accusatoris & fisci, quod sequitur ex condemnatione criminis, ergo vbi crimen non condemnatur , non tenebitur reus ad restitutionem illius poenae. Confirmatur. Reus qui per legem poenalem solum obligatur ad sustinendam poenam quae infligitur in vltionem criminis de quo conuincitur & condemnatur , nulla ratione tenetur ante condemnationem soluere poenam illam pecuniariam, antequam condemnetur , ergo non tenetur. Secundo. Reus negando veritatem in casu posito, solum peccat contra iustitiam legalem: ergo ad nullam restitutionem tenetur. Probatur antecedens. Quia si non esset lex poenalis illa pecuniaria, solum peccaret contra iustitiam legalem, ergo & modo etiam posita lege. Probatur consequentia. Quia lex poenalis non obligat nouo vinculo virtutis ipsum reum ad dicendam veritatem . Tertio. Ex opposita sententia sequitur, quod ipsemet reus sit executor suae poenae, quod certe durissimum est: vt nullo postulante reddat omnia bona suo fisco. Item sequeretur quod beneficiatus negans veritatem in iudicio interrogatus iuridice, propter quod spoliandus esset beneficio: teneretur postea renuntiare beneficio. AD argumenta in contrarium respondetur . Ad primum respondetur, quod non tenetur reus respondere veritatem vt fiscus non amittat lucrum , sed ex debito iustitiae legalis. Vnde non oritur obligatio ad restitutionem: quia non sua culpa damnum datum est nisi per accidens. ¶ Ad secundum negatur consequentia . Differentia enim est: quia ille qui impedit eleemosynam pauperi fieri per mendacium, peccat contra iustitiam commutatiuam : & ideo tenetur ad resitutionem damni, quod sequitur ex actione iniuriosa. ¶ Ad tertium fortassis posset negari antecedens, eo quod illa nocumenta per accidens sequuntur ad negationem rei. Sed melius respondetur , concedo antecedens: eo quod reuera vnusquisque tenetur ex iustitia commutatiua, vitare actionem ad quam non habet ius, si ex illa sequatur aliquod nocumentum proximo. Vt v. g. si ex verbo iocoso video sequi homicidium: teneor non dicere illud verbum , alioquin ero homicida. Ita in casu argumenti , reus praeuidens vel prae uidere debens, quod ex sua negatione iniqua sequitur nocumentum iudici, vel accusatori in bonis ad quae habebant ius: tenetur ex iustitia commutatiua euitare negationem iniquam . Igitur ad argumentum in forma negatur consequentia . Differentia est: quia reus non tenetur ex iustitia commutatiua dare sua bona fisco antequam condemnetur: at vero tenetur ex iustitia commutatiua , non auferre quae fiscus habet. Ad quartum negatur consequentia . Quia haeres institutus testamento minus solenni, negando in iudicio iuridice interrogatus: peccat contra iustitiam commutatiuam contrariae partis, eo quod haeres ab intestato habet ius immediate ad bona testatoris, petenda in iudicio ab eo, qui successit per testamentum minus solenne. Ad quintum respondetur primo, nego antecedens. Non enim tenetur testis ex iustitia commutatiua dicere crimen ipsius rei, sed solum ex legali. Caeterum si ex falso testimonio illius, damnificetur altera pars in iure quod postulat, vel iudex accipiat nocumentum in bonis quae possidet, vel etiam accusator: tenebitur tunc testis ad restitutionem: quia iam peccat contra iustitiam commutatiuam , sicut ipse reus: non autem tenebitur ad restituendam poe nam ad quam condemnaretur ipse reus si diceret veritatem. Secundo respondetur, nego consequentiam : quia reus respectu poenae punitiuae, passiue se habet: testis vero in officio suo habet se actiue testificando: quapropter suo mendacio impedit ne fiscus lucrum acquirat. Sed tamen prima solutio multo melior est: alias sequeretur quod si reus testem rogauit, vt eum iuuaret testimonio suo: teneretur ad eandem restitutionem. Ad sextum respondetur negando consequentiam. Quia impedimentum quod prae stat reus non est contra iustitiam commutatiuam , sed tantum contra iustitiam legalem , vt supra ostensum est. Hactenus de secunda parte. In tertia parte dicendum est, quomodo reus se geret quando interrogatur contra ordinem iuris. Pro cuius explicatione supponenda sunt fundamenta certissima. Primum fundamentum est, quod reus in tali casu non tenetur respondere. Secundum est, si respondeat licitum est illi vti ratione amphibologica in vno sensu: licet iudex accipiat eam in altero sensu: neque hoc est fallere iudicem , sed tantum permittere, vt iudex fallatur: quia non tenetur reus explicare amphibologiam. Tertium fundamentum est, cum iudex interrogat contra ordinem iuris, siue reum siue testem, an sciat aliquid: licitum est respondere , nescio, & iurare quod nescit: etiam si secreto cognouerit. Ratio huius fundamenti est: quia iam apud omnes receptum est, vt illud dicamus nos nescire quod secreto nouimus. Et habet hoc dictum fundamentum in Euangelio Marci 17. "De die illo nemo scit neque filius hominis:" quod intelligitur vt reuelet. Soto vbi supra dicit, quod ratio huius locutionis est, quia scientia ordinatur ad dicendum, vnde infert, quod potest respondere non memini, quia memoria ordinatur etiam ad dicendum: sed non potest dicere non vidi, quia visio non ordinatur ad dicendum , sed potest dicere non audiui, quia auditio ordinatur ad dicendum . Sed quantum ponderis habeat ista ratio, non est facile intelligere. DVbitatur ergo his suppositis, An cum reus interrogatur contra ordinem iuris, An fecerit aliquod delictum , quod reuera fecit: licitum sit illi respondere , non feci. Pro parte negatiua arguitur primo. Si reus respondeat ego feci, ego occidi, dicit verum , ergo si dicit ego non feci, dicit falsum. Patet consequentia : quia sunt contradictoriae . Secundo. Si respondet non ita est diceret falsum: ergo si dicit non feci dicit falsum. Patet consequentia : quia sunt aequiualentes. Tertio. Si extra iudicium diceret ille, ego non occidi, falsum diceret, ergo etiam in iudicio. Patet consequentia, quia non mutat illa propositio suam significationem per hoc quod dicatur in iudicio. Quarto. Si licitum esset respon dere illo modo, sequeretur vanam esse admonitionem doctorum admonentium , non esse licitum mentiri , cum sic interrogatur reus. Sequela probatur: quia ille non potest mentiri. Nam si aliquo modo posset, maxime dicendo , Non feci, non occidi, ergo si isto modo non mentitur, vanum est admonere illi ne mentiatur. De hoc dubio solet citari Scotus quod non solum in iudicio, sed etiam extra iudicium licitum est adulterae si interrogetur a marito, an commiserit adulterium, respondere non commisi . Sed tamen haec sententia non inuenietur in Scoto, ille namque in. 4. d. 15. q. 4. membro. 3. dicit, quod saltem in iudicio licitum esset quantum videtur, respondere illo modo: sed tandem concludit, quod qui ita respondet debet poe nitere in communi & in confuso, si forte fuerit culpa illa mortalis & grauis. Soto in relectione citata, membro. 2. quaest. 7. inquit, quod si reus praestito iuramento in communi de dicenda veritate ad omnia quae fuerit interrogatus, postea interrogetur de aliquo particulari contra ordinem iuris: quod tunc poterit sine periculo respondere, Non feci, licet venialiter peccat mentiendo. Ratio est, quia iuramentum praestitum in communi, erat intelligendum de illis quae iuridice esset interrogandus . Secundo dicit, quod si reus interrogetur praestito iuramento in particulari de dicenda veritate, an occiderit vel non occiderit: non potest respondere, non occidi, erit enim periurus. Eandem sententiam tenet lib. 5. de iustit. quaest. 6. art. 2. & dicit, oppositam sententiam nullo modo esse sustentabilem. PRO decisione sit prima conclusio. Probabilissima sententia est, quod reus interrogatus contra ordinem iuris, potest respondere sine mendacio & sine periurio, Non feci, non occidi. Hanc sententiam tenet expresse Adrianus in. 4. in quaest. de sigillo confessionis, & putat esse communem sententiam, & fortassis illo tempore ita erat. Videtur etiam esse sententia Caietani in opusculo. 17. responsionum, respons. 5. vbi expresse dicit, quod interrogatus contra ordinem iuris an habeat complices, potest respondere , Non habeo, ergo similiter potest respondere , non feci. Hanc etiam sententiam docuit in hac schola Salmantina Pena. Hanc etiam tenent multi nostris temporibus, pro cuius probatione multa possent dici. Sed tamen arguitur primo. Si reus in casu posito diceret in hunc modum, Ego subditus tuae interrogationi iuridice, non occidi hominem diceret verum: sed eundem sensum facit si tunc dicat, ego non occidi, ergo diceret verum. Consequentia est manifesta, & probatur maior: quia illa propositio est negatiua de subiecto non supponente. Minor vero probatur. Quando in aliqua propositione possunt intelligi & suppleri aliquae particulae ex circunstantia loci & temporis & personarum , idem est, quod ponantur expresse illae particulae in propositione, vel quod non ponantur quantum attinet ad veritatem vel falsitatem pro positionis: sed in casu posito omnes illae particulae intelliguntur ex circunstantia personarum , ergo vera est illa propositio, Ego non feci. Maior explicatur, & probatur. Si aliquis venditor publice frumenti, vendiderit iam totum frumentum quod erat venditurus, reseruato sibi necessario, & veniat ad illum emptor frumenti interrogans illum, An habeat frumentum, verissime respondet, non habeo frumentum, etiam sub iuramento: quia sane ex circunstantia personarum intelligitur ad vendendum. Sic ergo in nostro proposito, Venit iudex in figura personae publicae, interrogaturus ex parte reipublicae secundum legem aliquem vt reum, vel vt testem de aliquo crimine: poterit ergo respondere reus, si non iuridice interrogatur: non feci, non commisi crimen: quia intelligitur ex circunstantia personae, Non commisi crimen de quo tu interrogas vt persona publica secundum leges, vel aliter potest verificari propositio, ex circunstantia personae respondentis, scilicet, ego subditus tuae interrogationi iuridice, Non occidi hominem. Praeterea probatur illa maior, scilicet, quod ex circunstantijs suppleantur aliquae dictiones in locutione. Nam Christus Dominus Matth. 9. dixit, "Non est mortua puella sed dormit:" & tamen reuera puella illa erat defuncta per separationem animae a corpore. Quod ergo dicit Dominus, "Non est mortua," intelligitur scilicet respectu meae potestatis atque voluntatis respectu cuius perinde se habet atque si non esset mortua & dormiret, quae omnia supplentur in illa locutione ex circunstantia personae Christi, qui vocatus erat ad suscitandam puellam. Preterea probatur conclusio principalis. Iuramentum prestitum de dicenda veritate ad omnia interrogata, intelligendum est ad omnia interrogata iuridice: ergo etiam iuramentum prestitum de dicenda veritate circa aliquod negotium particulare intelligendum est quantum ad iuridicam interrogationem. Item probatur conclusio. Quando iudex sciens aliquem esse innocentem condemnat illum quia probatur nocens secundum allegata & probata, vere fert sententiam, dicendo, Condemno istum homicidam vt occidatur, quia certe intelligitur ex circunstantijs , Condemno istum homicidam secundum allegata & probata: ergo pari modo in casu nostro verificatur nostra conclusio . Item est aliud exemplum optimum. Quando aliquis iam est confessus in foro conscientiae homicidium quod fecit, & postea in alia confessione interrogatur a confessore, An commiserit homicidium, vere respondet, ego non commisi homicidium, quia intelligitur ex circunstantijs , quod pertineat ad tuum forum modo. Caeterum si idem confessor interrogaret illum extra sacramentum , An occiderit aliquem hominem, certe mentiretur si diceret non occidi, quia tunc ex circunstantijs, non possunt intelligi illae particulae. Ex dictis sequitur, quod si aliquis occidit hominem defendendo se cum moderamine, & interrogetur iuridice a iudice, An occiderit illum hominem, potest respondere etiam cum iuramento, non occidi hominem istum : quia ex circunstantia etiam negotij de quo agitur, intelligitur de occisione criminosa: nam iudex non interrogat neque interrogare potest, nisi de crimine. Sed quid si adhuc iudex instet interrogare, An reus fecerit delictum secretum, quid possit dicere siue iuridice siue non iuridice interrogatus? Respondetur & sit secunda conclusio . Nihilominus respondere poterit ipse reus, Non feci. Ratio est. Quia semper intelliguntur dictae particulae ex circunstantijs. Confirmatur ista doctrina ex D. Thom. 2. 2. quaest. 89. art. 7. ad quartum. vbi ait, quod quando non est eadem intentio iurantis & eius cui fit iuramentum, si fuerit dolus ex parte iurantis, iuramentum debet seruari secundum intentionem eius cui praestatur, si autem non sit dolus ex parte iurantis: tunc iuramentum debet seruari secundum intentionem ipsius iurantis. Et nota obiter, quod ista doctrina Diui Thomae intelligitur, quando verba iurantis sunt amphibologica, ita vt possint accipi secundum intentionem vtriusque partis, vel ex vi verborum, vel ex circunstantijs . Nunc ergo sic arguitur ex doctrina D. Tho mae. In casu proposito non est dolus ex parte iurantis, sed potius ex parte iudicis qui contra ordinem iuris, sub specie potestatis publicae vult exigere crimen, & condemnare contra intentionem legis, ergo qui iurat non tenetur verificare iuramentum secundum inten tionem iudicis, sed sufficit verificare secundum propriam intentionem, supposito quod verba ipsa possunt accipi in illo sensu ex circunstantijs. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , distinguo antecedens . Nam si illa propositio, Ego occidi, accipiatur in eodem sensu ex parte subiecti, sicut accipitur negatiua, scilicet, cum eadem restrictione, ego subditus tuae interrogationi, falsa est. Nam est affirmatiua de subiecto non supponente: si autem accipiatur talis propositio in alio sensu, ita vt subiectum illud stet sine restrictione, vera est propositio affirmatiua: sed non est contradictoria negatiuae: quia non seruatur eadem restrictio. Ad secundum negatur antecedens, quamquam Soto, tanquam verissimum supponat illud vbi supra. Ratio est, quia dicere, non ita est, habet hunc sensum ex circunstantijs personarum, scilicet, Non ita est quod ego subditus tuae interrogationi occidi. Ad tertium respondetur nego consequentiam . Ratio est, quia extra iudicium non sunt illae circunstantiae quae sunt in iudicio ad verificandum illam propositionem negatiuam . Ad quartum respondetur, quod prudenter D. Tho. & doctores admonent, vt reus non mentiatur in iudicio: quia est magna occasio mentiendi ex timore poenae: sed simul admonet, vt vtatur amphibologica locutione, quae possit verificari secundum suam mentem. Nos ergo in fauorem innocentium , ostendimus modum verissimum, quomodo possit reus negare quod interrogatur contra ordinem iuris. Caeterum quomodo possit mentiri si velit facile est explicare, scilicet, si habeat intentionem accipiendi subiectum absolute sine restrictione: tunc enim falsa est propositio, Ego non occidi. Iam vero ex definitis dubio praecedenti, erit facilis & breuis solutio ad secundum dubium. DVbium secundum est, an reus qui interrogatur contra ordinem iuris, & negat se fecisse crimen: teneatur ad restitutionem famae accusatoris, qui ex negatione rei infamatur? Pro parte affirmatiua est argumentum. Non est licitum reddere malum pro malo, ergo etiam si accusator faciat mihi iniuriam, non erit mihi licitum obijcere illi peccatum criminatoris. Et confirmatur. Secundum opinionem illorum qui dicunt, quod reus mentitur si respondeat, ego non feci. Est argumentum. Ille per mendacium aufert famam proximi, ergo tenetur restituere. Ad hoc dubium, Scotus in 4. dist. 15. quaest. 4. artic. 3. Inquit, quod tenetur reus restituere famam accusatori, non tamen reuocando quod dixerat, sed dicendo sic. Non habeatis accusatorem pro calumniatore, putabat enim se posse probare & deceptus est. Hanc sententiam sequitur Ioannes de Basolis in eadem dist. quaest. 2. & Gabriel quaest. 16. & Diuus Antoninus in 2. part. titul. 2. capit. 2. §. tertio. Sed Caiet. in 2. 2. quaest. 62. artic. 2. inquit, quod si infamia accusatoris sequuta est ex eo, quod reus negauit mendaciter crimen sibi impositio: tenetur ad restitutionem: si autem sequuta est ex eo, quod reus, dixit neque nego, neque concedo probet ille: non tenetur ad restitutionem: sed Syluester in verb. restitutio. 3. §. tertio. tenet absolute partem negatiuam, quam sententiam sequitur Soto libr. 4. de Iustitia. quaest. 2. artic. 3. & Ricardus in 4. dist. 15. arti. 5. quae stione. 3. quanquam communiter probetur contraria sententia a Magistro Soto, & Caietano, & haec sententia est fere communis & probatur secundum nostrum modum dicendi in dubio praecedenti. Quia ille reus non mentitur negando, ergo defendit se cum moderamine inculpatae tutelae. Secundo probatur etiam secundum opinionem illorum qui tenent quod mentitur , vt Soto: quia illud mendacium non est contra iustitiam in ordine ad accusatorem, respectu cuius non tenetur reus concedere, sed potest se defendere. Et confirmatur, si quis non posset effugere manus inuasoris, nisi dicendo vnum mendacium, non erit homicida, etiam si mediante mendacio occiderit hominem: quia ille habebat ius ad defensionem suam, mendacium autem ex sua natura non est contra iustitiam, nisi quando homo tenetur ex iustitia dicere veritatem. Cuius oppositum supponimus in casu. Vltimo, modus ille respondendi Scoti & Caietani, potius est confiteri crimen proprium, quam euadere accusationem iniquam. ¶ Ad argumentum in oppositum respondetur , quod reus non reddit ma lum pro malo, sed iuste se defendit: per accidens autem sequitur infamia iniusti accusatoris, sicut sequitur mors iniqui inuasoris, ex defensione mea. Et hactenus de tertia parte. ¶ In quarta vero parte, disputanda erat quaestio. An iudex qui per iniuriam extorsit confessionem a reo, possit procedere ad illius punitionem. Sed quia similis quaestio tractabitur de teste in quaestione sequenti, simul definietur ista. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum reo liceat iudicium per appellationem declinare. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod reo non liceat iudicium declinare per appellationem . Dicit enim Apostolus Rom. 13. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit." Sed reus appellando , recusat subijci potestati superiori, scilicet iudici. Ergo peccat. ¶ 2 Praeterea. Maius est vinculum ordinariae potestatis, quam propriae electionis. Sed sicut legitur + { 2. q. 6. capit. a iudicibus. } 2. quae stione 6. A iudicibus quos communis consensus elegerit, non liceat prouocare. Ergo multo minus licet appellare a iudicibus ordinarijs. ¶ 3 Praeterea. Illud quod semel est licitum, semper est licitum. Sed non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super eodem. Ergo videtur quod appellatio non sit secundum se licita. SED contra est, quod Paulus Caesarem appellauit, vt habetur Act. 25. RESPONDEO dicendum, quod duplici de causa contingit aliquem appellare. Vno quidem modo, confidentia iustae causae: quia vi delicet iniuste a iudice grauatur. Et sic licitum est appellare. Hoc enim est prudenter euadere. Vnde + { 2. q. 3. cap. omnis oppressus. } 2. quaest. 6. dicitur: Omnis oppressus, libere sacerdotum, si voluerit, appellet iudicium, & a nullo prohibeatur. Alio modo aliquis appellat causa afferendae morae, ne contra eum iusta sententia proferatur. Et hoc est calumniose se defendere: quod est illicitum, sicut + { Artic. prae cedenti. } dictum est. Facit enim iniuriam & iudici, cuius officium impedit: & aduersario suo, cuius iustitiam quantum potest perturbat. Et ideo sicut dicitur 2. quaest. 6. omni modo puniendus est, cuius appellatio iniusta pronuntiatur. AD primum ergo dicendum, quod potestati inferiori intantum aliquis subijci debet, inquantum ordinem superioris seruat, a quo si exorbitauerit, ei subijci non oportet: puta si aliud iusserit Proconsul , & aliud Imperator, vt patet per + { Vid. Augu. erm. 6. de verb. domini. to. 10. } Gloss. Roma. 13. Cum autem iudex aliquem iniuste grauat, quantum ad hoc relinquit ordinem superioris potestatis, secundum quam necessitas sibi iuste iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei, qui contra iustitiam grauatur, ad directionem superioris potestatis recurrere, appellando vel ante sententiam, vel post. Et quia non praesumitur esse rectitudo, vbi vera fides non est, ideo non licet catholico ad infidelem iudicem appellare, secundum illud 2. quaest. 6. + { 2. q. 6. cap. catholicus. } Catholicus qui causam suam siue iustam, siue iniustam ad iudicium alterius fidei iudicis prouocauerit, excommunicetur. Nam & Apostolus arguit eos, qui iudicio contendebant apud infideles. AD secundum dicendum, quod ex proprio defectu vel negligentia procedit, quod aliquis sua sponte se alterius iudicio subijciat, de cuius iustitia non confidit. Leuis etiam animi esse videtur, vt non permaneat in eo quod semel approbauit. Et ideo rationabiliter denegatur subsidium appellationis a iudicibus arbitrarijs, qui non habent potestatem, nisi ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet ex consensu illius, qui eius iudicio subditur, sed ex auctoritate Regis & principis, qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum grauamen lex tribuit appellationis subsidium. Ita quod etiam si sit simul ordinarius & arbitrarius iudex, potest ab eo appellari: quia videtur ordinaria potestas occasio fuisse, quod arbiter eligeretur, nec debet ad defectum imputari eius, qui consensit in eum sicut in arbitrum, non vt in eum, quem princeps iudicem ordinarium dedit. AD tertium dicendum, quod aequitas iuris ita subuenit vni parti, quod altera non grauetur. Et ideo tempus decem dierum concessit ad appellandum, quod sufficiens aestimauit ad deliberandum, an expediat appellare. Si vero non esset determinatum tempus, in quo appellare liceret, semper certitudo iudicij remaneret in suspenso: & ita pars altera damnificaretur. Ideo autem non est concessum vt tertio ali quis appellet super eodem: quia non est probabile, totiens iudices a recto iudicio declinare. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Licitum est appellare ex confidentia iustae causae, quando aliquis grauatur a iudice. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum appellare causa afferendae morae, ne contra ipsum sententia iusta proferatur. COMMENTARIVS. COnclusiones huius articuli habentur expresse. 2. quaest. 6. De materia huius articuli, extant tituli in vtroque iure, de appellationibus, & Summistae etiam tractant in verbo, appellatio. Nobis tamen pro foro conscientiae pauca sufficient. Primo. Nota, differentiam esse inter appellationem & supplicationem: quod appellatio est ad superiorem iudicem, supplicatio vero est ad eundem iudicem qui tulit sententiam: quae quidem licita est, etiam si sententia fuerit iusta, quoniam finis illius est, vt iterum videatur causa, si forte sit locus misericordiae aut mitigationis. Secundo. Nota, quod licitum est appellare a sententia iusta secundum allegata & probata, quando reus habet nouam iuris aut facti probationem, quam non potuit in tempore coram iudice inferiore proponere. Ratio huius est, quia iste appellat, ex confidentia iustae causae, neque impedit officium iudicis neque perturbat iustitiam aduersarij. Tertio. Nota, quod qui appellat a sententia inferioris iudicis, quae omni ex parte scitur esse iusta: peccat contra iustitiam commutatiuam contra iudicem ipsum, cuius officium impedit, & contra partem contrariam cuius officium perturbat: & tenebitur ad resitutionem totius damni quod patitur, & ipse iudex, & pars contraria. Poenam autem quadrupli, que habetur in cap. omnino. 2. quaestione. 6. non tenetur soluere, nisi condemnatus de iniusta appellatione. DVbium est. An condemnatus a iudice inferiore secundum quandam opinionem probabilem circa ius, sciat quod iudex superior habet oppositam opinionem : an scit licitum appellare illum. Pro parte ne gatiua est argumentum. Quia sic appellans imponit falsum crimen inferiori iudici, scilicet quod fecerit sibi iniuriam: ergo non est licitum. Ad hoc dubium, aliqui respondent vniuersaliter, quod non est licitum. Sed nobis aliter videtur respondendum & sit prima conclusio. Si opinio quam sequutus est iudex inferior est minus probabilis, licitum est appellare. Ratio est: quia iudex inferior tenetur sequi opinionem probabiliorem circa ius, vt ostendimus supra. q. 63. artic. 3. Secundo probatur. Etiam supposita opinione illorum qui tenent, quod iudex licite potest sequi opinionem probabilem, relicta probabiliore. Arguitur sic. Reus in tali casu appellat ex confidentia iustae causae, neque imponit falsum crimen iudici inferiori, sed tantum obijcit quod sequutus est opinionem minus probabilem circa ius, & quod vult hoc examinare in superiori tribunali. Item non perturbat iustitiam partis contrarie, sed intendit, vt sua iustitia fiat clarior. Secunda conclusio. Si iudex inferior iudicet secundum opinionem probabiliorem, & hoc constet ipsi condemnato, non est ei licitum appellare. Ratio est, quia iniuriam facit iudice qui rectissime fecit suum officium, & perturbat iustitiam alterius partis. Tertia conclusio. Si opiniones circa ius fuerint aeque probabiles, & nullus sit in possessione, poterit tunc condemnatus appellare superiorem iudicem. Primo, quia poterit allegare se pati iniuriam, nam in tali casu sententia iusta erat vt diuideretur substantia de qua litigabatur, vt nos probauimus supra quaestione 63. artic. 3. Item poterit allegare absque iniuria iudicis, quod iudex tulit sententiam sibi contrariam, secundum quandam opinionem iuris quam reputat falsam, & quod intendit vt hoc examinetur a superiori tribunali. Notandum est etiam, quod populares litigantes, bona fide appellant quando sequuntur sententiam sui aduocati: quia illi non tenentur scire subtilitates iuris. ¶ Denique notandum est, religiosis omnibus inter dictam esse appellationem a suis praelatis iure communi, vt patet in cap. ad nostram. & in capit. reprehensibilis. & capit. cum speciali. de appellationibus. Sed tamen singuli religiosi seruabunt suas consti tutiones. Ratio autem quare iure communi denegata sit appellatio religiosis, sumitur ex bono communi religionis, quod consistit in quadam simplicitate obedientiae & tranquillitate: eo vel maxime, quod religiosi in sua professione renunciant iuri appellandi, sicut renuntiant possessionibus: relinquitur tamen illis locus querelae. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum liceat condemnato ad mortem se defendere, si possit. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod liceat condemnato ad mortem se defendere, si possit. Illud enim ad quod natura inclinat, semper est licitum, quasi de iure naturali existens. Sed naturae inclinatio est ad resistendum corrumpentibus, non solum in hominibus & animalibus: sed etiam in insensibilibus rebus. Ergo licet reo condemnato resistere, si potest, ne tradatur in mortem. ¶ 2 Praeterea. Sicut aliquis sententiam mortis contra se latam subterfugit resistendo, ita etiam fugiendo. Sed licitum esse videtur, quod aliquis se a morte per fugam liberet: secundum illud Eccles. 9. "Longe esto ab homine potestatem habente occidendi, & non viuificandi." Ergo etiam licitum est reo resistere. ¶ 3 Praeterea. Prouerbiorum 24. dicitur: "Erue eos qui ducuntur ad mortem, & eos qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses." Sed plus tenetur aliquis sibi, quam alteri. Ergo licitum est, quod aliquis condemnatus, seipsum defendat, ne in mortem tradatur. SED contra est, quod dicit Apostolus Rom. 13. "Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: & ipse sibi damnationem acquirit." Sed condemnatus , se defendendo, potestati resistit, quantum ad hoc, in quo est diuinitus instituta ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Ergo peccat se defendendo. RESPONDEO dicendum, quod aliquis damnatur ad mortem dupliciter. Vno modo iuste: & sic non licet condemnato se defendere. Licitum enim est iudici eum resistentem impugnare. Vnde relinquitur, quod ex parte eius sit bellum iniustum. Vnde indubitanter peccat. Alio modo condemnatur aliquis iniuste, & tale iudicium simile est violentiae latronum: secundum illud Ezechielis 22. Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem. Et ideo sicut licet resistere latronibus: ita licet resistere in tali casu malis principibus, nisi forte propter scandalum vitandum, cum ex hoc aliqua grauis turbatio timeretur. AD primum ergo dicendum, quod ideo homini data est ratio, vt ea, ad quae natura inclinat, non passim, sed secundum rationis ordinem exequatur. Et ideo non quaelibet defensio fui est licita, sed solum quae fit cum debito moderamine. AD secundum dicendum, quod nullus ita condemnatur, quod ipse sibi inferat mortem, sed quod ipse mortem patiatur. Et ideo non te netur facere id, vnde mors sequatur: quod est manere in loco, vnde ducatur ad mortem. Tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur quod iustum est eum pati. Sicut etiam si aliquis sit condemnatus, vt fame moriatur, non peccat, si cibum sibi occulte ministratum sumat: quia non sumere, esset seipsum occidere. AD tertium dicendum , quod per illud dictum Sapientis non inducitur aliquis ad liberandum alium a morte contra ordinem iustitiae, vnde nec seipsum contra iustitiam resistendo aliquis debet liberare a morte. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si sententia est iusta non est licitum se defendere. Probatur. Nam alias daretur bellum iustum ex vtraque parte. ¶ Secunda conclusio. Si sententia sit iniusta, licitum est se defendere, nisi graue scandalum sequeretur in republica. Ratio est, quia iure naturae, vnicuique datum est, vim vi repellere. COMMENTARIVS. DVbitatur circa istas conclusiones, An innocens damnatus ad mortem per sententiam secundum allegata & probata iustam, possit se ipsum defendere? ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Talis sententia est iusta: sed secundum doctrinam Diui Thomae in prima conclusione, quando sententia est iusta nemo potest se defendere: ergo, &c. ¶ Secundo. Iudex sciens innocentiam damnati per scientiam particularem, potest, imo tenetur exequi sententiam datam: ergo innocens non potest se defendere. Patet consequentia: quia alias dabitur bellum iustum ex vtraque parte seclusa omni ignorantia. ¶ Tertio. Si innocens ille defendendo se, percutiat iudicem , postea punietur, etiam si constet de illius innocentia, ergo. ¶ Quarto. In tali defensione, semper est scandalum & perturbatio reipublicae: er go nunquam est licita talis defensio. ¶ Pro parte vero affirmatiua arguitur primo. Diuus Thom. dicit in secunda conclusione, quod quando sententia est iniusta, licitum est se defendere: sed in tali casu sententia secundum rem est iniusta, quia fundatur in falsa praesumptione: ergo &c. ¶ Secundo. Licitum est vnicuique innocenti se defendere, etiam ab altero innocente, qui per ignorantiam inuadit: ergo in illo casu licitum erit innocenti condemnato se defendere a iudice, etiam innocenti. ¶ Tertio. Innocentes qui sunt in ciuitate, quae bello iusto impetitur: possunt se defendere ab illis, qui iuste pugnant: ergo etiam in casu posito. ¶ Quarto. Si iudex sciat innocentiam damnati, tenetur adhibere omnem diligentiam ad liberandum illum secluso scandalo: ergo vbi non fuerit scandalum, iudex poterit dissimulare, & tenebitur, & non impugnare innocentem: alias erit bellum iniustum ex parte iudicis. ¶ Ad hoc dubium respondet Soto libr. 5. de Iustitia. quaest. 6. artic. 4. negatiue, sed Victoria praeceptor eiusdem, tenet partem affirmatiuam. PRO decisione, sit prima conclusio. Nomine iniustae sententiae intelligit Diuus Thomas, sententiam quae profertur contra ordinem iuris. Probatur, quia comparat illam violentiae latronum, sententia autem quae profertur secundum allegata & probata, non potest comparari violentiae latronum , etiam si detur contra innocentes. Vnde relinquitur, quod nomine sententiae iustae, in prima conclusione, intelligit sententiam quae profertur secundum allegata & probata, siue detur contra innocentem, siue contra nocentem. Secunda conclusio. Damnatus innocens potest per se loquendo se defendere in casu dubij propositi. Probatur, quia talis sententia nulla est in foro conscientiae, neque confert verum ius accusatori aut iudici, vt habet communis opinio: ergo per se loquendo poterit condemnatus ille se defendere, nisi obstet aliqua circunstantia boni vel mali publici. Secundo. Si per talem sententiam ille innocens esset condemnatus poena pecuniaria, poterit adhibere omnem industriam, ne soluat pecunias, & abscondere bona sua: ergo in casu vbi agitur de periculo vitae, poterit se defendere. Et confirmatur, quia si semel soluerit illas pecunias, & postea constiterit de illius Innocentia: tenebitur Fiscus restituere illi bona sua absque noua sententia: ergo prior sententia nulla fuit, ac per consequens poterit se defendere. Tertio, sententia excommunicationis, quae profertur secundum allegata & probata, fundatur tamen in falsa praesumptione, non obligat in foro conscientiae, & sic excommunicatus poterit se gerere vt non excommunicatus secluso scandalo, ergo. Eadem est ratio in casu posito. Ex quo sequitur corollarium, quod ille innocens poterit occidere iudicem in sui defensione, secluso scandalo: si vero fuerit scandalum, erit graue peccatum defendere se per vim, & quia semper est eiusmodi scandalum, quando aliquis se defendit in casu proposito: ideo Diuus Thomas non apposuit illam exceptionem in prima conclusione, sed apposuit illam in secunda conclusione: quia in illo casu multoties non erit scandalum defendere se ab iniquo iudice & tyranno. Ad argumenta in contrarium. Ad primum distinguo maiorem: sententia illa est iusta secundum allegata & probata, quatenus fundatur in falsa praesumptione, concedo: sed secundum rem nego. Et ad minorem respondetur, quod Diuus Thomas loquutus est vniuersaliter, comprehendendo etiam sententiam iustam secundum allegata & probata: quia semper aut fere est scandalum, si quis se defendat contra huiusmodi sententiam. Ad secundum, nego antecedens. Si iudex poterit sine scandalo sententiam non exequi: tunc enim erit bellum iniustum ex parte iudicis. Ad tertium. Concedo antecedens, quia praesumitur culpa saltem scandali: sed negatur consequentia: quia vt habetur in regula, Sine culpa, de regulis iuris in sexto. licite potest aliquis puniri sine culpa, non tamen sine causa. Ad quartum respondetur, quod quando fuerit scandalum, non erit licitum se defendere. Ad argumenta pro parte affirmatiua, conce dimus intentum, quatenus probant nostram secundam conclusionem. Sed tamen circa solutionem ad secundum, disputat Caietanus quaestionem circa condemnatum ad mortem, an possit fugere? Et circa condemnatum ad potionem veneni, an teneatur illam sumere: & an condemnatus ad mortem famis, possit licite comedere. Nos autem per propositiones dicemus ad singula. Prima propositio. Licitum est cuilibet fugere de carcere: etiam si ex fuga illius sequatur aliquod damnum custodibus carceris. Ratio est: quia illud damnum est effectus per accidens & praeter intentionem fugientis, cum ipse vtatur iure suo. Secunda propositio. Non est licitum fugere de carcere impugnando custodes. Ratio est, quia hoc esset repugnare iustitiae legali in suis ministris. Tertia propositio. Licitum est fugere de carcere rumpendo vincula & parietes. Ratio est, quia sic fugiens non facit vim alicui, eo quod vis non fit nisi creaturae rationali. Vnde quemadmodum damnatus ad bestias, potest feram occidere: ita etiam detentus in carcere poterit rumpere carcerem, absque illatione violentiae. Ista conclusio est contra Gandauum quodlibeto. 9. art. 25. Dicunt tamen Caietanus, & Soto, quod ita fugiens tenebitur ad restitutionem damni in carcere illati: sed certe si ille erat condemnatus ad mortem, vel ad abscisionem membri, non tenetur ad aliquam restitutionem: quia erat in extrema necessitate: in qua omnia sunt communia, sicut non teneretur ad restitutionem equi quem fugiendo occidit. Quarta propositio. Licitum est consulere incarcerato vt fugiat, & dare illi ad hoc industriam & instrumenta quibus carcerem frangat. Excipit Caietanus eos quibus incumbit ex officio & statu tueri publicam potestatem, vt sunt ministri iustitiae, & in republica viri senatores. Ratio Caietani pro ista conclusione est: quia nullus prohibetur a cooperatione actus qui licitus est alteri, nisi per accidens ratione status aut officij: sicut non est licitum clerico cooperari ad causam sanguinis iustam. Et si quis obijciat contra Caietanum, quod pari ratione sequeretur, licitum esse rumpere carcerem, vt incarceratus fugiat: negat consequentiam. Nam dicit magnam esse differentiam, quod aliquis intus existens rumpat carcerem, vel quod aliquis extra existens rumpat domum carceris. Quia iste offendit publicam potestatem immediate: ille autem vtitur iure fugiendi, & per accidens rumpit carcerem. Hanc sententiam quantum ad secundam partem, scilicet, quod est licitum dare instrumenta incarcerato, reijcit Soto libro. 5. de Iustitia. quaest. 6. artic. 4. Dicit nanque quod quanuis sit licitum consulere: tamen non est licitum dare illi instrumenta: quia non est licitum rumpere carcerem cum illo: ergo neque instrumenta praestare. Nauarro in Manuali capit. 25. numer. 38. refert vtranque opinionem, & dicit opinionem Caietani esse tolerabilem ex aequitate quadam: sed opinionem Soti esse veriorem secundum iuris rigorem. Et ratio illius est, quia ab omnibus iudicantur peccare infringentes carcerem vt parent viam fugientibus: ergo etiam dantes ad hoc instrumenta. Sed ex hoc statim sequitur, quod etiam peccant dantes consilium & industriam. Patet consequentia: quia magis influunt in effectum dantes consilium & industriam: quam dantes instrumenta. Quamobrem, nobis verior est sententia. Caietani: sed eius ratio indiget expositione. Notandum ergo primo, quod licet quaedam opera si per se intenta sunt, siue vt finis, siue vt medium ad finem sint illicita: efficiuntur licita, quia sunt effectus per accidens alicuius bonae actionis. Vt verbi gratia, occidere hominem est illicitum vt intentum per se, nisi ab autoritate publica: at vero si quis occidit hominem, exercens defensionem suam cum moderamine inculpatae tutelae: non est illicitum. Similiter si quis fugiens feram, incurrit in hominem & praecipitat illum, non est homicida: quia exercet operationem fugiendi ad quam habebat ius: vnde praecipitatio fuit effectus per accidens sequutus ex fuga. Si quis autem in eodem casu videns amicum fugientem praecipitaret eundem hominem, vt pararet amico viam: esset homicida, quia immediate exercet operationem illicitam. ¶ Secundo notandum, quod aliquando effectus ille qui est per accidens respectu operantis actionem sibi licitam efficitur per se intentus respectu alterius, qui intendit adiuuare ad illam actionem: vt in exemplo secundo immediate posito. Ratio est, quia ista fuga in illo casu est tantum operatio vnius fugientis, vnde respectu illius, tantum est effectus per accidens, praecipitatio hominis. Tertio notandum, non esse verum vniuersaliter, vt si alicui est licita operatio, quod cuilibet sit licitum operari cum illo, eandem actionem vt con causa. Verbi gratia, marito adulterae condemnatae per sententiam iudicis, licitum est illam occidere: & tamen nemini licitum est occidere illam simul cum illo: quanuis sit licitum consulere, vt occidatur & dare instrumenta. Ratio igitur Caietani, ita intelligenda est, quod licitum sit adiuuare ad illam operationem, dando consilium aut instrumenta: non autem exercendo eandem actionem. Dicimus ergo, quod cum ipsi incarcerato sit licitum fugere poterit quilibet consulere, vt fugiat, & dare illi instrumenta quibus possit parare viam fugae, at nulli licebit rumpere carceres, vt incarceratus fugiat. Ratio est, quia ista operatio rumpendi carceres, solum erit licita quando fuerit effectus per accidens alterius bonae actionis, ad quam homo habet ius. Sed est argumentum contra tertiam & quartam conclusionem. Nam iure ciuili puniuntur poena capitis effractores carcerum, vt patet in. l. de his. ff. de effractoribus: ergo peccant mortaliter. Patet consequentia, nam tanta poena non esset iusta, nisi pro peccato mortali. Ad hoc dicit Soto vbi supra, quod forte legislatores sequuti sunt opinionem illorum qui dicunt, esse illicitum carceres rumpere. Vel secundo potest responderi & melius, quod leges aliquando praesumunt culpam, etiam si nulla sit, & ita lex illa praesumit violentiam factam esse custodibus, quod potest colligi ex eo, quod ibidem dicitur, qui conspiratione facta cum caeteris, carceces effregerint. Vbi insinuatur factam fuisse vim custodibus, & subditur ibidem, qui per negligentiam custodium euaserint, leuius puniuntur: quod tamen intelligit Soto, si ruperint vincula, alias inquit, iniqua esset punitio. Quinta conclusio. Condemnatus per sententiam iudicis iustam ad poenam carceris, non potest licite fugere. Ratio est, quia sicut tenetur exulare qui condemnatur ad exilium, & qui condemnatur, vt non exeat de ciuitate tenetur non exire: ita etiam, qui condemnatur ad poenam carceris, tenetur non exire. Ratio huius est, nam quilibet tenetur obedire iustitiae legali, in illis actionibus quas potest licite exercere, ergo etiam &c. Ex hac vniuersalitate excipit Soto contra Caietanum, quando aliquis condemnatur ad carcerem dum morte plectendus erit, tunc enim poterit fugere. Quod probat ratio Diui Thomae in solutione ad secundum. Vnde & nos fecimus aliam exceptionem scilicet, quando quis damnatur ad carcerem perpetuum, vel ad durissimam seruitutem: vt si damnatur ad triremes. Ratio est, quia carcer perpetuus comparatur morti, vt habetur. l. antepenultima. ff. de regulis iuris. Item condemnatio ad triremes est acerbissimum tormentum. Ergo licitum est fugere, si potest absque resistentia administrantium. Item probatur, quia capti in bello iusto possunt licite fugere non obstante, quod sunt serui iure gentium. Ergo & illi qui numerantur in nostro casu. Circa praedictas conclusiones. Notandum , quod religiosis non est licitum fugere de carcere, quia illi sponte sua se abdicauerunt libertate vagandi: quare non debent esse melioris conditionis quantum ad hoc, qui sunt in carcere: quam alij religiosi: sed isti non possunt fugere. Ergo neque illi. Hinc excipiunt aliqui, nisi forte ageretur de periculo vitae ipsius religiosi: tunc enim licitum esset illi fugere. Et hoc probat ratio Diui Thomae in solutione ad secundum. Possumus etiam ponere, aliam exceptionem, quando religiosus est condemnatus ad perpetuum carcerem, vel ad durissimam poe nam: tunc enim fugere licebit non ad vagandum, neque ad dimittendum habitum: sed ad quaerendum aliquod remedium a superiori praelato, vel a summo Pontifice. Ratio huius exceptionis est: quia videtur nimis asperum & inhumanum, priuare religio sos recursu ad supremum praelatum in tanta angustia constitut os: satis enim erit in fauorem religionis & voti solennis, quod non concedamus illis licentiam vagandi, sed quod teneantur repraesentare se superiori Praelato, aut Pontifici, vt dictum est. Sexta conclusio. Non est licitum condemnare reum, vt ipsemet sumat potionem mortiferam. Probatur, quia nemini licet se occidere: at qui illam potionem sumit se occidit, ergo, &c. Quomodo autem vniuersaliter sit verum, nemini licere se ipsum occidere: explicuimus supra quaestione 64. arti. 5. Haec sententia est Caietani in hoc loco & Soto libro. 5. de Iustitia. quaestione. 6. arti. 4. cuius oppositum tenuit Victoria in relectione de homicidio. numer. 30. quia videbatur sibi quod non magis se occidit qui bibit venenum: quam qui scandit scalas, vt se applicet ad actionem mortiferam, aut qui extendit collum ad ictum gladij. Item, quia si iudex potest condemnare reum, vt moriatur per venenum, & cogere illum vt aperiatos, & velit, nolit, deglutiat venenum: non videtur esse ratio sufficiens, quae ostendat non esse licitum, quod ipsemet hauriat. Nihilominus nobis probabilior videtur sententia Caietani, & est communior, & ratio non potest melior afferri, quam illa quae adducta est: & ad argumentum in contrarium respondetur, quod ascendere in scalas, non est actio occisiua, & extendere collum potius est pati, aut parare se ad actionem mortis: at vero sumere venenum ex se actio occisiua est. Ad secundum respondetur, quod sicut iudex potest per vim decollare reum, ipse autem reus non potest se decollare. Ita non potest reus venenum bibere, nisi forte inuitus & coactus. Sed maior difficultas est, vtrum sit licitum condemnato ad mortem famis, non comedere cibos sibi oblatos? Videtur quod teneatur comedere. Primo, nam Diuus Thomas in solutione ad secundum, dicit, quod non comedere esset seipsum occidere. Sed nemini licet se ipsum occidere, quin potius tenetur quis propriam vitam tueri ergo iste talis condemnatus ad mortem famis tenetur comedere oblatos sibi cibos, vt propriam vitam tueatur. Secundo. Omnis homo tenetur vitam seruare per sumptionem cibi non prohibiti: sed ipse iudex non prohibet per sententiam, vt ipse comedat, sed quod non dentur illi cibi: ergo &c. Haec sententia est Caietani in hoc loco, & Victoriae vbi supra, numero. 2. Oppositum tenet Soto loco citato: & ratio eius est, quia reus potest non fugere de carcere, etiamsi sit licitum ei fugere, ergo poterit non comedere, etiam si sit ei licitum comedere; Non enim videtur quod magis se occidat iste quam ille. Item, quia non comedere potius est non conseruare vitam quam se occidere: sed quando est causa iusta licitum est non conseruare vitam, ergo &c. Probatur consequentia. Quia satis iusta videtur causa obedire sententiae ex virtute iustitiae legalis. Nihilominus probabilior & verior videtur opinio domini Caietani: quanuis fortasse posset vtrumque problematice sustineri. Ratio autem nostra est, quia vix potest responderi ad verba Diui Thomae allata. Item, quia secundum omnium sententiam, licitum est in illo casu comedere. At vero difficultas est inter Doctores, An sit peccatum mortale non comedere: ergo tutius est comedere, ergo hoc debet facere. Ad primum in oppositum nego consequentiam, & est discrimen quod non fugere est expectare mortem ab extrinseco infligendam: at vero non comedere, est expectare mortem ab intrinseco efficiendam, absque aliqua causa virtutis iusta. Ad secundum respondetur, quod non est ibi causa virtutis obedientiae ad iustitiam legalem: quia sententia non praecipit, vt ego non comedam: esset enim iniqua talis sententia: sed tantum praecipit, vt nemo mihi cibos ministret. Sed contra, ergo alij tenentur dare illi cibum. Patet sequela. Quia licitum est illi dare cibum , & ille est in extrema necessitate, ergo tenentur . Respondetur , nego sequelam & consequentiam: & ratio est, quia sententia prohibet dare cibos condemnato, & quanuis per se non obliget nisi ministros iustitiae ad exequutionem sententiae: tamen ipso facto deobligat omnes alios, ita vt non teneantur succurrere illi damnato, & liceat illis permittere, vt sententia exe quutioni mandetur. De qua re vide Diuum Thomam. 2. 2. quaestione. 31. articul. 2. ad tertium, vbi dicitur, quod non tenemur dare cibum ei qui secundum iustitiam patitur famem. Sed adhuc superest difficultas circa eandem solutionem ad secundum, An teneatur fugere damnatus ad mortem, si commode potest? Videtur, quod teneatur. Nam Diuus Thomas dicit, "Nemo ita condemnatur, vt ipse sibi inferat mortem, sed vt mortem patiatur:" & ideo non tenetur facere id vnde mors sequitur, quod est manere in loco vnde ducatur ad mortem. Hinc infertur, quod manere in illo loco esset seipsum interficere, ergo &c. Respondetur, quod Diuus Thomas duo dicit, Alterum est, quod nemo potest ita condemnari, vt seipsum interficiat: alterum est, quod potest obligari, vt patiatur mortem. Ex hoc secundo infert Diuus Thomas quod licitum est fugere, & quod non tenetur manere in carcere, quando potest fugere sine resistentia ad ministros iustitiae. Et ratio est, quia tunc ipsum manere non est passio illata a ministro iustitiae, vnde non tenebitur manere nisi quando per actualem actionem cogitur manere. Et haec de ista quaestione.