ARTICVLVS II.Vtrùm sufficiat duorum vel trium testimonium.

Source
AD Secundũ Secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum vel trium testimoniũ testimomium . Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictũ dictum duorũ duorum testiũ testium . Legitur enim 3. Reg. 21. quod Naboth ad dictũ dictum duorũ duorum testium falsò condemnatus est: ergo duorum vel trium testimonium non sufficit.
¶ 2 Præterea. Testimonium ad hoc, quod sit credibile debet esse concors. Sed plerunq; plerunque duorũ duorum vel trium testimoniũ testimonium in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam.
¶ 3 Præterea
, Secũda Secunda quæstione quinta dicitur: Pręsul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autẽ autem Cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romæ nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorũ aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium.
SED contra est, quod dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium testiũ testium peribit qui interficietur. Et infrà 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
RESPONDEO dicendum, quòd secundum Philosophum in 1.
Ethicorum, Certitudo non est similiter quærenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituũtur constituuntur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eò quod sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quæ vt in pluribus veritatem attingat, & si in paucioribus à veri| tate deficiat. Est autem probabile, quod magis veritatem cōtineat contineat dictum multorũ multorum , quàm dictũ dictum vnius. Et ideo cùm reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano, quòd dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus cōprehenditur comprehenditur , scilicet principio, medio & fine. Vnde secundum Philosophum in 1.
Li. 1. tex. 2. tom. 2.
de Cælo: Omne totũ totum in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cùm duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinẽ certitudinem , vt si ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Vnde & Eccles. 4. dicitur: Funiculus triplex difficilè rumpitur.
Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum hominum testimonium verum est, dicit quòd in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis.
AD primum ergo dicendum, quod quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquũ iniquum , cùm scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, quę probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt
In corp. articuli.
dictum est.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quæ variāt variant substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen præiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint æquales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quàm ad condemnandũ condemnandum , nisi fortè in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si verò testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causæ, vel ex conditione negotij & dictorum. Multò autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimodè motus esse ad respondendum. Si verò sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiā substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia non præiudicat testimonio: quia | homines non consueuerũt conseruerunt circa talia multũ multum solicitari, vnde facilè à memoria elabuntur. Quinimò aliqua discordia in talibus facit testimoniũ testimonium credibilius, vt
Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus cō cordarent concordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamẽ tamen prudẽtiæ prudentiæ iudicis relinquitur discernendum.
AD tertium dicendum, quòd illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiæ Romanæ, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primò quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quàm multis testibus. Secundò, quia homines qui habent de alijs iudicare, sæpè propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertiò, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ & autoritati, quod est periculosius, quàm in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Rationabiliter institutum est iure diuino & humano quod dicto testiũ testium stetur in iudicio. ¶ Secunda conclusio. Requiritur binarius testium, vel ad maiorẽ maiorem certitudinem ternarius.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur in hoc articulo, An iure naturæ vel diuino requirantur vel sufficiāt sufficiant duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primò. Nam in. l. omnium. C. de testamentis, dicitur: quod est sufficiens vnius exi miæ autoritatis testimoniũ testimonium . Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex cōmuni communi vsu iudicũ iudicum , qui solo testimonio custodis montium condemnant cædentes ligna in syluis vetitis.
Secundò arguitur ex. c. paruulos. &. c. cum itaque. de cōsecratione consecratione . dist. 4. vbi à Greg. 4. & à Leone. 1. diffinitur paruulos à parentum cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli.
Tertiò. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus testiũ testium quā quam binarius & ternarius, ergo iure naturæ non sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana non potest derogare iuri naturali. Antecedẽs Antecedens probatur ex. c. præsul. & ca. nulla. 2. q. 4. quorũ quorum canonũ canonum dicta refert D. Tho. in art. 3. & assignat triplicẽ triplicem rationẽ rationem illorũ illorum Decretorũ Decretorum in solutione ad tertiũ tertium . Item etiā etiam in. l. hac cōsultissima consultissima . C. de testam. Et Instit. eod. tit. §. sed cum paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1. Part. 6. & in. l. 3. Taur. exigũtur exiguntur septẽ septem testes in testamento obsignato, ergo iure naturæ non sufficiunt duo vel tres. Et cōfirmatur confirmatur . Nam Alex. 3. in. c. cum esses. de testam. videtur reprobare prædictas leges, tamẽ tamen ipse cōcludit concludit tandem, quod testamenta quæ parochiani cum suo presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet Alexāder Alexander ponit tres testes esse necessarios ad firmitatẽ firmitatem testamenti signati, ergo non sufficiunt iure naturæ duo vel tres. ¶ Quartò. D. Tho. in art. ait, rationabiliter institutũ institutum esse iure diuino & humano, ergo non est iure naturæ necessarius binarius testiũ testium . Patet cōsequẽtia consequentia . Quia quod iure naturæ necessariũ necessarium est non est institutum aliqua lege, sed potius inditum & insitum.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Quā do Quando non agitur de cōdemnatione condemnatione alicuius, sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet præ sumitur verax quandiu non probatur mẽdax mendax , ergo vbi non est periculũ periculum alicuius tertij potest acceptari vnius testimonium. Et isto modo dantur in Hispania prouisiones quædā quædam quæ dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis: quādo quando ita expedit bono cōmuni communi . Et si aliquis obijcit, ergo | etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis, quando ita expedit bono communi. Respō detur Respondetur , quòd non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus testis. Nemo enim posset in republica esse tutus.
Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure naturæ requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomæ est naturalis discursus & demonstratio moralis ex principio euidenti, ergo iure naturæ constat conclusio. Item etiam in dubio ratione naturali constat, quòd melior est conditio possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum suorum. Item etiam iure & ratione naturali constat, quòd sicut potestas condemnandi debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturæ.
Quarta conclusio. Iure naturæ sufficiunt duo testes ad cōdemnationem condemnationem alicuius. Ista conclusio probatur primò à posteriori, quia multæ respublicæ bene institutæ condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo iure naturæ non requiritur maior numerus. Consequentia patet. Nam alias tales respublicæ peccarent contra ius naturæ. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. In ore duorum vel trium peribit qui interficietur. Item cap. 19. In ore duorum vel trium testiũ testium stat omne verbum, ergo non est contra ius naturæ. Sed valde notandum est quod dicit D. Thomas in. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium, quòd dupliciter aliquid dicitur esse de iure naturæ. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui. Alio modo quia natura circa contrariũ contrarium illius nihil determinat. Vt v. g. dicimus quòd iure naturæ omnis homo est liber: & quòd iure naturæ omnia sunt communia: quia ius naturę non determinauit quòd ista bona essent particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed hæc iure gẽtium gentium introducta sunt. Dicimus ergo ad propositum, quod hæc quar ta conclusio intelligenda est hoc secũdo secundo modo: sed tertia conclusio primo modo.
Quinta conclusio. In. l. noua nihil statutũ statutum est iure diuino circa numerum testium præ ter id quod erat de lege naturæ. Probatur ex cōmuni communi proloquio Theologorum, quòd in lege gratiæ nullum est præceptum diuinum superadditum naturæ, præter præcepta virtutum Theologicarum & consequentia ad illa quæ pertinent ad esse gratiæ. Vt v. g. præ ceptum de inuocanda diuina misericordia, & præceptum pœnitentiæ virtutis & humilitatis: quæ omnia præcepta semper fuerunt & in lege naturali & in lege veteri necessaria ad salutem æternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiæ. Cæterum specialia præcepta legis gratiæ hoc tẽpore tempore quando iam explicata est, sunt præcepta de sacramentis: quæ Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quæst. 108. vbi sup. vbi dicit, quod lex noua in exterioribus illa solum præcipere debuit, per quę in gratiam introducimur, ergo circa numerũ numerum testium nullũ nullum præceptũ præceptum instituit. Ex quo sequitur, quod cùm Matth. 18. & Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium testiũ testium testimonij, non est pręceptum nouum diuinum: sed est confirmatio iuris naturalis: sicut etiā etiam in alijs fecit Christus Matth. 5. Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad cōcupiscẽdũ concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo. Et tamẽ tamen hoc de iure naturali erat præceptũ præceptum .
Ad primum argumentum respondetur, quod in fauorem vltimæ voluntatis statuit illa lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere hæredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed notā dum notandum est, quòd ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa hæreditatem, tamen illa condemnatio est circa bona temporalia: circa quæ ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse bonũ bonum publicũ publicum quod Princeps sit tātæ tantæ autoritatis circa testamentũ testamentum confirmādũ confirmandum , ideo ipsa respublica transfert dominium hæreditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundùm voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quòd talis condemnatio si fiat in re leui licita erit: | vt diximus in secunda cōclusione conclusione : non autem in re graui, vt diximus in tertia conclusione.
Ad secundũ secundum respondetur, quod in illis capitibus non agitur de cōdemnatione condemnatione alicuius: sed agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat puerũ puerum iam esse baptizatũ baptizatum .
Ad tertiũ tertium iam patet ex notabili circa quartam cōclusionem conclusionem . Potest enim lex humana addere ad numerũ numerum testiũ testium qui sufficiebat iure naturæ cōsiderando considerando ius naturæ illo secundo modo. Ad cōfirmationẽ confirmationem vero ex Alexan. 3. quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui: quod ibi Pōtifex Pontifex loquitur de legatis pijs, quæ ecclesijs relinquuntur, ad quod legatũ legatum non requiruntur tot testes etiā etiam secũdùm secundùm leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet, quia in. c. citato non statuit Pontifex duos vel tres testes: sed cum parocho duos vel tres testes. At vero in legatis pijs sufficiũt sufficiunt duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi nulla fit mẽtio mentio parochi. Respōdetur Respondetur ergo secundo cum multis Iurisperitis, & Cano lib. 6. de locis. c. 8. quod Alex. 3. ferebat leges subditis sibi in foro ciuili. Respondebat enim Ep̃o Episcopo Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Cæsareas: sed tamẽ tamen neq; neque abrogauit illas in toto populo Christiano. Et si quis cō tra contra obijciat, quod ibi dicit Pōtifex Pontifex alienum esse à diuina lege & à sanctorũ sanctorum Patrũ Patrum institutis, & à generali ecclesiæ consuetudine: vt requiratur tātus tantus numerus testiũ testium , & quod propterea dixit præscriptā præscriptam cōsuetudinẽ consuetudinem improbamus. Respondetur quod alienũ alienum non significat ibi idẽ idem quod contrariũ contrarium . Sed significat non necessariò conforme legi diuinæ. Diuinā Diuinam autem legem appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19. quod fuit quasi explicatio legis naturæ. Tertiò respōdetur respondetur , quòd Alexan. solum statuit, quòd non vniuersaliter habet verum, quòd in omni testamento etiā etiam quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes. Nam in villulis non potest haberi facile tantus numerus testiũ testium , & ita sufficit ibi præsentia parochi cum duabus personis fidedignis. Et hoc vbique seruatur etiam secundũ secundum leges ciuiles.
Ad quartum negatur cōsequentia consequentia . Quia quædam instituuntur legibus humanis, etiā etiam si iure naturæ constent apud sapientes, vt cō clusiones conclusiones deductæ per bonā bonam consequentiā consequentiam : eo quòd talis consequentia non est vsque adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis.
DVbium secundum est, An licitum sit iudici per tormenta veritatem exigere à reo & testibus: &, An tale testimonium valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primò. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam probationẽ probationem , quæ fit vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam si sunt duo testes per quos conuincitur reus, iniqua est excruciatio per tormenta, ergo nullo modo licita est. Probatur antecedens. Nam tormenta ordinantur ad inquirendũ inquirendum veritatem criminis, ergo vbi iam constat de veritate perperam adhibentur tormenta.
Secũdò Secundò . Testis non est in culpa, ergo nullo modo est torquẽdus torquendus . Cōfirmatur Confirmatur . Multi eligũt eligunt potius falsum testimoniũ testimonium cōtra contra se dicere: quā quam pati cruciatus immanissimos. Tertiò, alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem cōfiteantur confiteantur , ergo medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita esse tormenta.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Erroneum est, aut certè valde temerarium in fide negare tormenta esse licita. Probatur, quia aliàs iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiæ catholicæ etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam veritatem. ¶ Secundò probatur ex Eusebio Papa in epistola ad episcopos Galliæ: & habetur in cap. illi qui. 5. quæst. 5. vbi expressissimè approbat tormenta. Item etiam Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quòd in ipso causæ initio non sunt adhibenda tormenta. ¶ Tertio probatur ex D. Ambrosio in lib. de Cain & Abel. & ex D. Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August. vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in corpore iuris de quæstionibus, hoc est tor| mentis. Et ex Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod crimẽ crimen statim puniatur: potest adhibere tormenta ad torquendum reum: etiam duobus testibus cōuictũ conuictum . Pro cuius intelligentia nota, quòd reis crimina confessis negatur appellatio: alijs vero etiam cōuictis conuictis per testes, conceditur appellatio. Vt patet in l. 2. C. quorum appellationes non recipiũtur recipiuntur . Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu prædicto, quia est periculũ periculum in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus non possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum cum necesse fuerit ad bonũ bonum commune vt etiam reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad bonũ bonum commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque iniuriā iniuriam facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniustè appellat, & cum damno boni publici. ¶ Tertia conclusio. Non est licitum torquere reum etiā etiam conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes & legitimas ad reprobandum processum. Probatur. Nam tunc iustissime appellat reus à iudicis sententia, ergo iudex iniquè agit impediendo appellationem eius per tormenta.
Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in quantũ quantum habet rationẽ rationem rei. Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse alicui negotio, & posse testificari: tũc tunc Petrus nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat veritatẽ veritatem , quia merito præsumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat secundũ secundum argumentũ argumentum , scilicet, quòd testis inquantũ inquantum testis non debet torqueri, quia vt sic, non habet culpā culpam . Cęterũ Cęterum quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere leges sibi præscriptas, & ita non peccabunt.
AD argumenta in contrariũ contrarium respondetur. Ad primum respōdetur respondetur , distingo maiorem: aut per sententiā sententiam diffinitiuā diffinitiuam , & sic concedo: aut per sententiam inquisitiuā inquisitiuam veritatis: & ita nego maiorem. Nam sufficit vnus testis cum accusatore ad interrogādum interrogandum reũ reum , & si opus fuerit ad torquendum illum. Ad cōfirmationem confirmationem respōdetur respondetur , nego cōsequen tiam conseq uentiam . Et ratio est, quia aliquando cōfessio confessio rei est necessaria bono cōmuni communi : vt diximus in secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet ex quarta conclusione. ¶ Ad tertiũ tertium nego consequentiam: quia in humanis iudicijs non potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs. Neq; Neque propterea negligi debet certitudo quę potest haberi per testes & per tormenta: quado quando opus fuerit. Sed superest soluere vnũ vnum argumentũ argumentum contra secundam conclusionem: quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l. edictis. ff. de quæstionibus. & Eusebius vbi supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad exquirendā exquirendam veritatem, quæ nondũ nondum est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, iniquè agitur torquendo ipsum reum. Propter hoc argumentũ argumentum aliqui Iurisperiti negant secundam conclusionẽ conclusionem . Sed tamen respondetur ad argumentũ argumentum , quòd Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter loquẽdo loquendo . At vero vbi ad bonum commune expedierit: vt cito reus puniatur, prudenter facit iudex adhibẽ do adhibendo tormenta, ne post confessionem rei ante tormenta, locum habeat appellatio.
DVbitatur tertiò circa solutionem ad secundum de cōcordia concordia testiũ testium , An requiratur concordia testiũ testium circa factũ factum singulare, vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes debẽt debent testificari de eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia testiũ testium circa factũ factum singulare eatenus requiritur, quatenus crimen fiat manifestũ manifestum sufficiẽter sufficienter : sed non minus, imo magis aliquando manifestatur crimen per plures testes circa actus singulares, quā quam per duos circa vnũ vnum actũ actum singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa idẽ idem factum facilius possunt ex cōdicto condicto falso conuenire, quā quam sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos eiusdẽ eiusdem speciei. Caiet. in cōment comment . super istum artic. dicit primò, quòd regulariter loquendo requirũtur requiruntur duo testes circa idem factũ factum ad cōdemnādum condemnandum reum. Secundò dicit, quòd inter religiosos sufficiet ad cōdemnandum condemnandum aliquẽ aliquem de furto, quòd multi testes singulares singula furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundùm iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam | ad puniendum quā quam ad salutem animæ & regularis obseruantiæ fauorem, ideo tolerabile videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo. Tertiò dicit, quod ipse reus non tenetur acceptare talem sententiā sententiam , & propterea procedẽdũ procedendum erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab illo veritas. Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille vnũ vnum singulare, quod illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc intelligendũ intelligendum est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si non præcessit infamia, non poterit procedi per viam inquisitionis.
PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, & probatur argumẽto argumento facto pro parte affirmatiua, & ex vsu cōmuni communi omniũ omnium tribunalium.
Secunda conclusio. In quibusdā quibusdam criminibus specialiter perniciosis reipublicæ, circa quorũ quorum probationẽ probationem ex natura facti non possunt moraliter loquẽdo loquendo inueniri duo testes circa idem factũ factum : iusta esset lex quæ statueret sufficere testes singulares in maiori tamẽ tamen numero, quàm binario vel ternario. V. g. in vitio Sodomiæ aut Simoniæ vel vsuræ, & multo magis in crimine hæresis. Hæc cōclusio conclusio probatur argumento pro parte negatiua. Probatur etiā etiam , quia necesse est huiusmodi crimina perniciosa aliquādo aliquando puniri: sed moraliter est impossibile inueniri duos cōtestes contestes eiusdem facti, ergo sufficiunt singulares, maximè si multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem factũ factum . Sed notandum, quod circa hanc quæst. est magna cōcertatio concertatio inter Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu. 5. vbi cōcludit concludit iustā iustam esse legem. & tit. 2. lib. 8. ordin. Regal. ad puniendum vsurariũ vsurarium ob crimen vsuræ in cōmuni communi admittũtur admittuntur testes singulares. Sed ille dicit non satis esse ad cōdemnandũ condemnandum illum de aliqua vsura certæ cuiusdā cuiusdam quantitatis. Dicit etiā etiam quod si testes sint in multo numero, erit sufficiens testimoniũ testimonium illorũ illorum : & ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit sequẽs sequens Baldum & alios, quod testes singulares sufficiũt sufficiunt ad probandũ probandum aliquem esse hæreticũ hæreticum , etiam si singuli testificentur distinctas hæreses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis tamẽ tamen Theologis sufficit, non esse semper necessariā necessariam exactissimā exactissimam copiam testiũ testium circa factũ factum singulare. Imo vero neq; neque concordiā concordiam circa actum singularem, quādo quando agitur de crimine vel de positione aliqua in cōmuni communi . Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege.
Ad argumentum pro parte affirmatiua quatenus facit cōtra contra secundam conclusionẽ conclusionem respōdetur respondetur , quod aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie delicti, etiā etiam si non probetur in singulari Item etiam quanuis non sint duo testes vnius actus singularis: sed tamen illud factũ factum singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter cōfirmatur confirmatur multitudine testiũ testium circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est cōtra contra primā primam cōclusionem conclusionem respondetur, quod quanuis sit aliquando licitũ licitum quod in secunda conclusione dicitur, tamen est quasi exceptio quædā quædam à regula vniuersali & cōmuni communi iure: quæ fieri non debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore. Cæterũ Cæterum furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari, & sufficienter prouidetur bono cōmuni communi , si quando cōprobantur comprobantur ista delicta duobus testibus, puniantur, vt cæteri timorẽ timorem habeam.
Denique nota in hoc articulo secundum dictum Caietani: quòd religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per sententiā sententiam absolutam, sed per conditionalem si ipse velit acceptare sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si negauerit manebit liber à pœna furti.
Loading...