AD Secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum vel trium testimomium . Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictum duorum testium . Legitur enim 3. Reg. 21. quod Naboth ad dictum duorum testium falso condemnatus est: ergo duorum vel trium testimonium non sufficit.