ΒΆ 3 Praeterea + { 2. q. 4. ca. praesul. aliqui codices habent hoc cap. in quaest. 5. }, Secunda quaestione quinta dicitur: Presul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autem Cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romae nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium.