RESPONDEO dicendum, quòd secundum Philosophum in 1. † { Li. 1. c. 3 circa prin. & cap. 7. circa finẽ . tom. 3. } Ethicorum, Certitudo non est similiter quærenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituũtur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eò ꝙ sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quæ vt in pluribus veritatem attingat, & si in paucioribus à veri tate deficiat. Est autem probabile, quod magis veritatem cōtineat dictum multorũ , quàm dictũ vnius. Et ideo cùm reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano, quòd dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus cōprehenditur , scilicet principio, medio & fine. Vnde secundum Philosophum in 1. † { Li. 1. tex. 2. tom. 2. } de Cælo: Omne totũ in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cùm duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinẽ , vt si ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Vnde & Eccles. 4. dicitur: "Funiculus triplex difficilè rumpitur." † { Tract. 36. in Ioan. in vlti. pagina ante finem. to. 9. } Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum hominum testimonium verum est, dicit quòd in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis.