AD primum ergo dicendum, quod quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquum , cum scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, que probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt + { In corp. articuli. } dictum est.