AD primum ergo dicendum, ꝙ quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquũ , cùm scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, quę probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt † { In corp. articuli. } dictum est.