AD secundum dicendum , quod discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quae variant substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen praeiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint aequales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quam ad condemnandum , nisi forte in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si vero testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causae, vel ex conditione negotij & dictorum. Multo autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimode motus esse ad respondendum. Si vero sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia non praeiudicat testimonio: quia homines non conseruerunt circa talia multum solicitari, vnde facile a memoria elabuntur. Quinimo aliqua discordia in talibus facit testimonium credibilius, vt + { Hom. 1. paulo post princ. Incipit haec homil. Oportuer at nos quiem. to. 2. } Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus concordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamen prudentiae iudicis relinquitur discernendum.