AD secundum dicẽdum , quòd discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quæ variāt substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen præiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint æquales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quàm ad condemnandũ , nisi fortè in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si verò testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causæ, vel ex conditione negotij & dictorum. Multò autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimodè motus esse ad respondendum. Si verò sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiā facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia nō præiudicat testimonio: quia homines non consueuerũt circa talia multũ solicitari, vnde facilè à memoria elabuntur. Quinimò aliqua discordia in talibus facit testimoniũ credibilius, vt † { Hom. 1. paulô post princ. Incipit hæc homil. Oportuer at nos quiem. to. 2. } Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus cō cordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamẽ prudẽtiæ iudicis relinquitur discernendum.