ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm sufficiat duorum vel
trium testimonium.
AD
Secundũ
Secundum
sic proceditur. Videtur
ꝙ
quod
non sufficiat duorum vel trium
testimoniũ
testimomium
. Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per
dictũ
dictum
duorũ
duorum
testiũ
testium
. Legitur enim 3. Reg. 21.
ꝙ
quod
Naboth ad
dictũ
dictum
duorũ
duorum
testium falsò
condemnatus est: ergo duorum vel
trium testimonium non sufficit.
¶ 2 Præterea. Testimonium ad
hoc,
ꝙ
quod
sit credibile debet esse concors. Sed
plerunq;
plerunque
duorũ
duorum
vel trium
testimoniũ
testimonium
in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in
iudicio probandam.
¶ 3 Præterea
,
Secũda
Secunda
quæstione quinta dicitur: Pręsul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter
autẽ
autem
Cardinalis nisi
quadraginta quatuor testibus non
deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romæ nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non
condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita
minus est tolerandum. Ergo nec in
aliorũ
aliorum
condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium.
SED contra est,
ꝙ
quod
dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium
testiũ
testium
peribit qui interficietur. Et infrà 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
RESPONDEO dicendum,
quòd secundum
Philosophum in
1.
Ethicorum, Certitudo non est
similiter quærenda in omni materia. In actibus enim humanis, super
quibus
constituũtur
constituuntur
iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eò
ꝙ
quod
sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quæ vt in pluribus veritatem
attingat, & si in paucioribus à veri|
tate deficiat. Est autem probabile,
quod magis veritatem
cōtineat
contineat
dictum
multorũ
multorum
, quàm
dictũ
dictum
vnius.
Et ideo cùm reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem
cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano,
quòd dicto testium stetur. Omnis
autem multitudo in tribus
cōprehenditur
comprehenditur
, scilicet principio, medio
& fine. Vnde secundum
Philosophum in 1.
de Cælo: Omne
totũ
totum
in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cùm
duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem
certitudinẽ
certitudinem
,
vt si ternarius, qui est multitudo
perfecta in ipsis testibus. Vnde &
Eccles. 4. dicitur: Funiculus triplex
difficilè rumpitur.
Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum
hominum testimonium verum est,
dicit quòd in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in
qua est perpetua firmitas veritatis.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
quantacunque multitudo testium
determinaretur, posset quandoque
testimonium esse
iniquũ
iniquum
, cùm scriptum sit
Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, quę probabiliter haberi potest per duos vel tres testes,
vt
dictum est.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quæ
variāt
variant
substantiam facti (puta in tempo
re, vel in loco, vel in personis, de
quibus principaliter agitur) aufert
efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares
esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat
hoc factum esse tali tempore, vel
loco, alius alio tempore vel loco,
non videntur de eodem facto loqui. Non tamen præiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum
tempus vel locum. Et si in talibus
omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint æquales numero &
pares dignitate, statur pro reo, quia
facilior debet esse iudex ad absoluendum, quàm ad
condemnandũ
condemnandum
,
nisi fortè in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si verò testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui
animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex
dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causæ, vel ex conditione negotij & dictorum. Multò autem magis testimonium vnius repellitur, si
sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione &
fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimodè motus esse ad respondendum. Si verò
sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad
substantiā
substantiam
facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum,
vel si domus fuerit picta aut non,
aut aliquid huiusmodi, talis discordia
nō
non
præiudicat testimonio: quia
|
homines non
consueuerũt
conseruerunt
circa talia
multũ
multum
solicitari, vnde facilè à memoria elabuntur. Quinimò aliqua
discordia in talibus facit
testimoniũ
testimonium
credibilius, vt
Chrysost. dicit
super Matth. quia si in omnibus
cō
cordarent
concordarent
, etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod
tamẽ
tamen
prudẽtiæ
prudentiæ
iudicis relinquitur discernendum.
AD tertium dicendum, quòd illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiæ Romanæ, propter eius
dignitatem. Et hoc triplici ratione.
Primò quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus
credatur, quàm multis testibus. Secundò, quia homines qui habent de
alijs iudicare, sæpè propter iustitiam
multos aduersarios habent. Vnde
non est passim credendum testibus
contra eos, nisi magna multitudo
conueniat. Tertiò, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ & autoritati, quod
est periculosius, quàm in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde
publicum, & manifestum, de quo
graue scandalum oriretur.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Rationabiliter institutum est iure diuino & humano
ꝙ
quod
dicto
testiũ
testium
stetur in iudicio. ¶ Secunda conclusio.
Requiritur binarius testium, vel ad
maiorẽ
maiorem
certitudinem ternarius.
COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo, An iure naturæ vel diuino requirantur vel
sufficiāt
sufficiant
duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primò.
Nā
Nam
in. l. omnium. C. de
testamentis, dicitur:
ꝙ
quod
est sufficiens vnius exi
miæ autoritatis
testimoniũ
testimonium
. Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex
cōmuni
communi
vsu
iudicũ
iudicum
,
qui solo testimonio custodis montium condemnant cædentes ligna in syluis vetitis.
Secundò arguitur ex. c. paruulos. &. c.
cũ
cum
itaque. de
cōsecratione
consecratione
. dist. 4. vbi à Greg. 4.
& à Leone. 1. diffinitur paruulos à parentum
cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis
testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli.
Tertiò. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus
testiũ
testium
quā
quam
binarius & ternarius, ergo iure naturæ
nō
non
sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana
nō
non
potest derogare iuri
naturali.
Antecedẽs
Antecedens
probatur ex. c. præsul. &
ca. nulla. 2. q. 4.
quorũ
quorum
canonũ
canonum
dicta refert D.
Tho. in art. 3. & assignat
triplicẽ
triplicem
rationẽ
rationem
illorũ
illorum
Decretorũ
Decretorum
in solutione ad
tertiũ
tertium
. Item
etiā
etiam
in. l. hac
cōsultissima
consultissima
. C. de testam. Et Instit.
eod. tit. §. sed
cũ
cum
paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1.
Part. 6. & in. l. 3. Taur.
exigũtur
exiguntur
septẽ
septem
testes in
testamento obsignato, ergo iure naturæ non
sufficiunt duo vel tres. Et
cōfirmatur
confirmatur
. Nam
Alex. 3. in. c.
cũ
cum
esses. de testam. videtur reprobare prædictas leges,
tamẽ
tamen
ipse
cōcludit
concludit
tandem,
ꝙ
quod
testamenta quæ parochiani cum suo
presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet
Alexāder
Alexander
ponit tres testes esse necessarios ad
firmitatẽ
firmitatem
testamenti signati, ergo
nō
non
sufficiunt iure naturæ duo vel tres. ¶ Quartò. D. Tho. in art.
ait, rationabiliter
institutũ
institutum
esse iure diuino &
humano, ergo
nō
non
est iure naturæ necessarius
binarius
testiũ
testium
. Patet
cōsequẽtia
consequentia
. Quia quod
iure naturæ
necessariũ
necessarium
est
nō
non
est institutum
aliqua lege, sed potius inditum & insitum.
PRO decisione sit prima
cōclusio
conclusio
.
Quā
do
Quando
nō
non
agitur de
cōdemnatione
condemnatione
alicuius,
sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet præ
sumitur verax quandiu
nō
non
probatur
mẽdax
mendax
,
ergo vbi
nō
non
est
periculũ
periculum
alicuius tertij potest
acceptari vnius testimonium. Et isto modo
dantur in Hispania prouisiones
quædā
quædam
quæ
dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In
causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis:
quādo
quando
ita expedit bono
cōmuni
communi
. Et si aliquis obijcit, ergo
|
etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis,
quando ita expedit bono communi.
Respō
detur
Respondetur
, quòd non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus
testis. Nemo enim posset in republica esse tutus.
Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure
naturæ requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomæ est
naturalis discursus & demonstratio moralis
ex principio euidenti, ergo iure naturæ constat conclusio. Item etiam in dubio ratione
naturali constat, quòd melior est conditio
possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum
suorum. Item etiam iure & ratione naturali
constat, quòd sicut potestas condemnandi
debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non
potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturæ.
Quarta conclusio. Iure naturæ sufficiunt
duo testes ad
cōdemnationem
condemnationem
alicuius. Ista
conclusio probatur primò à posteriori, quia
multæ respublicæ bene institutæ condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo
iure naturæ non requiritur maior numerus.
Consequentia patet. Nam alias tales respublicæ peccarent contra ius naturæ. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. In ore duorum vel trium peribit qui interficietur. Item
cap. 19. In ore duorum vel trium
testiũ
testium
stat
omne verbum, ergo non est contra ius naturæ. Sed valde notandum est quod dicit D.
Thomas in. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium,
quòd dupliciter aliquid dicitur esse de iure
naturæ. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui.
Alio modo quia natura circa
contrariũ
contrarium
illius
nihil determinat. Vt v. g. dicimus quòd iure naturæ omnis homo est liber: & quòd iure naturæ omnia sunt communia: quia ius naturę non determinauit quòd ista bona essent
particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed hæc iure
gẽtium
gentium
introducta sunt.
Dicimus ergo ad propositum,
ꝙ
quod
hæc quar
ta conclusio intelligenda est hoc
secũdo
secundo
modo: sed tertia conclusio primo modo.
Quinta conclusio. In. l. noua nihil
statutũ
statutum
est iure diuino circa numerum testium præ
ter id quod erat de lege naturæ. Probatur ex
cōmuni
communi
proloquio Theologorum, quòd in
lege gratiæ nullum est præceptum diuinum
superadditum naturæ, præter præcepta virtutum Theologicarum & consequentia ad
illa quæ pertinent ad esse gratiæ. Vt v. g. præ
ceptum de inuocanda diuina misericordia,
& præceptum pœnitentiæ virtutis & humilitatis: quæ omnia præcepta semper fuerunt
& in lege naturali & in lege veteri necessaria
ad salutem æternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiæ. Cæterum specialia præcepta legis gratiæ hoc
tẽpore
tempore
quando iam explicata est, sunt præcepta de sacramentis: quæ Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quæst. 108. vbi sup. vbi dicit,
ꝙ
quod
lex noua in exterioribus illa solum præcipere debuit, per quę in gratiam introducimur,
ergo circa
numerũ
numerum
testium
nullũ
nullum
præceptũ
præceptum
instituit. Ex quo sequitur,
ꝙ
quod
cùm Matth. 18.
& Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium
testiũ
testium
testimonij,
non est pręceptum nouum diuinum: sed est
confirmatio iuris naturalis: sicut
etiā
etiam
in alijs
fecit Christus Matth. 5. Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad
cōcupiscẽdũ
concupiscendum
eam,
iā
iam
mœchatus est
eā
eam
in corde suo.
Et
tamẽ
tamen
hoc de iure naturali erat
præceptũ
præceptum
.
Ad primum argumentum respondetur,
ꝙ
quod
in fauorem vltimæ voluntatis statuit illa
lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere hæredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed
notā
dum
notandum
est, quòd ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa hæreditatem, tamen illa
condemnatio est circa bona temporalia: circa quæ ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse
bonũ
bonum
publicũ
publicum
ꝙ
quod
Princeps sit
tātæ
tantæ
autoritatis circa
testamentũ
testamentum
confirmādũ
confirmandum
, ideo
ipsa respublica transfert dominium hæreditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundùm voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quòd
talis condemnatio si fiat in re leui licita erit:
|
vt diximus in secunda
cōclusione
conclusione
:
nō
non
autem
in re graui, vt diximus in tertia conclusione.
Ad
secundũ
secundum
respondetur,
ꝙ
quod
in illis capitibus
nō
non
agitur de
cōdemnatione
condemnatione
alicuius: sed
agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat
puerũ
puerum
iā
iam
esse
baptizatũ
baptizatum
.
Ad
tertiũ
tertium
iam patet ex notabili circa quartam
cōclusionem
conclusionem
. Potest enim lex humana
addere ad
numerũ
numerum
testiũ
testium
qui sufficiebat iure
naturæ
cōsiderando
considerando
ius naturæ illo secundo
modo. Ad
cōfirmationẽ
confirmationem
vero ex Alexan. 3.
quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui:
ꝙ
quod
ibi
Pōtifex
Pontifex
loquitur de legatis
pijs, quæ ecclesijs relinquuntur, ad quod
legatũ
legatum
nō
non
requiruntur tot testes
etiā
etiam
secũdùm
secundùm
leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet,
quia in. c. citato
nō
non
statuit Pontifex duos vel
tres testes: sed
cũ
cum
parocho duos vel tres testes.
At vero in legatis pijs
sufficiũt
sufficiunt
duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi
nulla fit
mẽtio
mentio
parochi.
Respōdetur
Respondetur
ergo secundo
cũ
cum
multis Iurisperitis, & Cano lib. 6.
de locis. c. 8.
ꝙ
quod
Alex. 3. ferebat leges subditis
sibi in foro ciuili. Respondebat enim
Ep̃o
Episcopo
Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Cæsareas: sed
tamẽ
tamen
neq;
neque
abrogauit
illas in toto populo Christiano. Et si quis
cō
tra
contra
obijciat,
ꝙ
quod
ibi dicit
Pōtifex
Pontifex
alienum esse
à diuina lege & à
sanctorũ
sanctorum
Patrũ
Patrum
institutis, &
à generali ecclesiæ consuetudine: vt requiratur
tātus
tantus
numerus
testiũ
testium
, & quod propterea
dixit
præscriptā
præscriptam
cōsuetudinẽ
consuetudinem
improbamus.
Respondetur
ꝙ
quod
alienũ
alienum
non significat ibi
idẽ
idem
quod
contrariũ
contrarium
. Sed significat
nō
non
necessariò
conforme legi diuinæ.
Diuinā
Diuinam
autem legem
appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19.
quod fuit quasi explicatio legis naturæ. Tertiò
respōdetur
respondetur
, quòd Alexan. solum statuit,
quòd
nō
non
vniuersaliter habet verum, quòd in
omni testamento
etiā
etiam
quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes.
Nā
Nam
in villulis
nō
non
potest haberi facile tantus
numerus
testiũ
testium
, & ita sufficit ibi præsentia parochi
cũ
cum
duabus personis fidedignis. Et hoc
vbique seruatur etiam
secundũ
secundum
leges ciuiles.
Ad quartum negatur
cōsequentia
consequentia
. Quia
quædam instituuntur legibus humanis,
etiā
etiam
si iure naturæ constent apud sapientes, vt
cō
clusiones
conclusiones
deductæ per
bonā
bonam
consequentiā
consequentiam
:
eo quòd talis consequentia non est vsque
adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis.
DVbium secundum est, An licitum sit
iudici per tormenta veritatem exigere à reo & testibus: &, An tale testimonium
valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primò. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam
probationẽ
probationem
, quæ fit
vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam
si sunt duo testes per quos conuincitur reus,
iniqua est excruciatio per tormenta, ergo
nullo modo licita est. Probatur antecedens.
Nam tormenta ordinantur ad
inquirendũ
inquirendum
veritatem criminis, ergo vbi iam constat de
veritate perperam adhibentur tormenta.
Secũdò
Secundò
. Testis
nō
non
est in culpa, ergo nullo modo est
torquẽdus
torquendus
.
Cōfirmatur
Confirmatur
. Multi
eligũt
eligunt
potius falsum
testimoniũ
testimonium
cōtra
contra
se dicere:
quā
quam
pati cruciatus immanissimos. Tertiò,
alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem
cōfiteantur
confiteantur
, ergo
medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita
esse tormenta.
PRO decisione sit prima
cōclusio
conclusio
. Erroneum est, aut certè valde temerarium
in fide negare tormenta esse licita. Probatur,
quia aliàs iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiæ catholicæ etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam
veritatem. ¶ Secundò probatur ex
Eusebio
Papa in epistola ad episcopos Galliæ: & habetur in cap. illi qui. 5. quæst. 5. vbi expressissimè approbat tormenta. Item etiam
Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quòd in ipso
causæ initio non sunt adhibenda tormenta.
¶ Tertio probatur ex D.
Ambrosio in lib. de
Cain & Abel. & ex D.
Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August.
vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in
corpore iuris de quæstionibus, hoc est tor|
mentis. Et ex
Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione
Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod
crimẽ
crimen
statim puniatur: potest
adhibere tormenta ad torquendum reum:
etiam duobus testibus
cōuictũ
conuictum
. Pro cuius intelligentia nota, quòd reis crimina confessis
negatur appellatio: alijs vero etiam
cōuictis
conuictis
per testes, conceditur appellatio. Vt patet in
l. 2. C. quorum appellationes
nō
non
recipiũtur
recipiuntur
.
Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu prædicto, quia est
periculũ
periculum
in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus
nō
non
possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum
cũ
cum
necesse fuerit ad
bonũ
bonum
commune vt etiam
reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad
bonũ
bonum
commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque
iniuriā
iniuriam
facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniustè appellat, &
cũ
cum
damno boni publici. ¶ Tertia conclusio.
Nō
Non
est
licitum torquere reum
etiā
etiam
conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes &
legitimas ad reprobandum processum. Probatur.
Nā
Nam
tunc iustissime appellat reus à iudicis sententia, ergo iudex iniquè agit impediendo appellationem eius per tormenta.
Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in
quantũ
quantum
habet
rationẽ
rationem
rei.
Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse
alicui negotio, & posse testificari:
tũc
tunc
Petrus
nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat
veritatẽ
veritatem
, quia merito præsumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat
secundũ
secundum
argumentũ
argumentum
, scilicet, quòd testis
inquantũ
inquantum
testis non debet torqueri, quia vt
sic, non habet
culpā
culpam
.
Cęterũ
Cęterum
quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere
leges sibi præscriptas, & ita non peccabunt.
AD argumenta in
contrariũ
contrarium
respondetur. Ad primum
respōdetur
respondetur
, distingo
maiorem: aut per
sententiā
sententiam
diffinitiuā
diffinitiuam
, & sic
concedo: aut per sententiam
inquisitiuā
inquisitiuam
veritatis: & ita nego maiorem.
Nā
Nam
sufficit vnus
testis cum accusatore ad
interrogādum
interrogandum
reũ
reum
,
& si opus fuerit ad torquendum illum. Ad
cōfirmationem
confirmationem
respōdetur
respondetur
, nego
cōsequen
tiam
conseq
uentiam
. Et ratio est, quia aliquando
cōfessio
confessio
rei
est necessaria bono
cōmuni
communi
: vt diximus in
secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet
ex quarta conclusione. ¶ Ad
tertiũ
tertium
nego consequentiam: quia in humanis iudicijs
nō
non
potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs.
Neq;
Neque
propterea negligi debet certitudo quę
potest haberi per testes & per tormenta:
quado
quando
opus fuerit. Sed superest soluere
vnũ
vnum
argumentũ
argumentum
contra secundam conclusionem:
quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l.
edictis. ff. de quæstionibus. & Eusebius vbi
supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad
exquirendā
exquirendam
veritatem, quæ
nondũ
nondum
est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, iniquè agitur torquendo ipsum reum. Propter
hoc
argumentũ
argumentum
aliqui Iurisperiti negant secundam
conclusionẽ
conclusionem
. Sed tamen respondetur ad
argumentũ
argumentum
, quòd Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter
loquẽdo
loquendo
. At vero
vbi ad bonum commune expedierit: vt cito
reus puniatur, prudenter facit iudex
adhibẽ
do
adhibendo
tormenta, ne post confessionem rei ante
tormenta, locum habeat appellatio.
DVbitatur tertiò circa solutionem ad secundum de
cōcordia
concordia
testiũ
testium
, An requiratur concordia
testiũ
testium
circa
factũ
factum
singulare,
vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua
arguitur primò. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes
debẽt
debent
testificari de
eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia
testiũ
testium
circa
factũ
factum
singulare eatenus requiritur, quatenus crimen
fiat
manifestũ
manifestum
sufficiẽter
sufficienter
: sed
nō
non
minus, imo
magis aliquando manifestatur crimen per
plures testes circa actus singulares,
quā
quam
per
duos circa
vnũ
vnum
actũ
actum
singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa
idẽ
idem
factum
facilius possunt ex
cōdicto
condicto
falso conuenire,
quā
quam
sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos
eiusdẽ
eiusdem
speciei.
Caiet. in
cōment
comment
. super istum artic. dicit primò, quòd regulariter loquendo
requirũtur
requiruntur
duo testes circa idem
factũ
factum
ad
cōdemnādum
condemnandum
reum. Secundò dicit, quòd inter religiosos sufficiet ad
cōdemnandum
condemnandum
aliquẽ
aliquem
de
furto, quòd multi testes singulares singula
furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundùm iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam
|
ad puniendum
quā
quam
ad salutem animæ & regularis obseruantiæ fauorem, ideo tolerabile
videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo.
Tertiò dicit,
ꝙ
quod
ipse reus
nō
non
tenetur acceptare talem
sententiā
sententiam
, & propterea
procedẽdũ
procedendum
erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab
illo veritas.
Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille
vnũ
vnum
singulare,
ꝙ
quod
illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc
intelligendũ
intelligendum
est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si
nō
non
præcessit infamia, non
poterit procedi per viam inquisitionis.
PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, &
probatur
argumẽto
argumento
facto pro parte affirmatiua, & ex vsu
cōmuni
communi
omniũ
omnium
tribunalium.
Secunda conclusio. In
quibusdā
quibusdam
criminibus specialiter perniciosis reipublicæ, circa
quorũ
quorum
probationẽ
probationem
ex natura facti
nō
non
possunt
moraliter
loquẽdo
loquendo
inueniri duo testes circa
idem
factũ
factum
: iusta esset lex quæ statueret sufficere testes singulares in maiori
tamẽ
tamen
numero, quàm binario vel ternario. V. g. in vitio
Sodomiæ aut Simoniæ vel vsuræ, & multo
magis in crimine hæresis. Hæc
cōclusio
conclusio
probatur argumento pro parte negatiua. Probatur
etiā
etiam
, quia necesse est huiusmodi crimina
perniciosa
aliquādo
aliquando
puniri: sed moraliter est
impossibile inueniri duos
cōtestes
contestes
eiusdem
facti, ergo sufficiunt singulares, maximè si
multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem
factũ
factum
. Sed notandum,
ꝙ
quod
circa hanc quæst. est magna
cōcertatio
concertatio
inter
Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu.
5. vbi
cōcludit
concludit
iustā
iustam
esse legem. & tit. 2. lib. 8.
ordin. Regal. ad puniendum
vsurariũ
vsurarium
ob crimen vsuræ in
cōmuni
communi
admittũtur
admittuntur
testes singulares. Sed ille dicit
nō
non
satis esse ad
cōdemnandũ
condemnandum
illum de aliqua vsura certæ
cuiusdā
cuiusdam
quantitatis. Dicit
etiā
etiam
ꝙ
quod
si testes sint in multo
numero, erit sufficiens
testimoniũ
testimonium
illorũ
illorum
: &
ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit
sequẽs
sequens
Baldum & alios,
ꝙ
quod
testes singulares
sufficiũt
sufficiunt
ad
probandũ
probandum
aliquem esse
hæreticũ
hæreticum
, etiam si singuli testificentur distinctas hæreses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis
tamẽ
tamen
Theologis sufficit,
nō
non
esse semper
necessariā
necessariam
exactissimā
exactissimam
copiam
testiũ
testium
circa
factũ
factum
singulare. Imo vero
neq;
neque
concordiā
concordiam
circa actum
singularem,
quādo
quando
agitur de crimine vel de
positione aliqua in
cōmuni
communi
. Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege.
Ad argumentum pro parte affirmatiua
quatenus facit
cōtra
contra
secundam
conclusionẽ
conclusionem
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie
delicti,
etiā
etiam
si non probetur in singulari Item
etiam quanuis
nō
non
sint duo testes vnius actus
singularis: sed tamen illud
factũ
factum
singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter
cōfirmatur
confirmatur
multitudine
testiũ
testium
circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est
cōtra
contra
primā
primam
cōclusionem
conclusionem
respondetur,
ꝙ
quod
quanuis sit aliquando
licitũ
licitum
quod in secunda conclusione dicitur, tamen
est quasi exceptio
quædā
quædam
à regula vniuersali &
cōmuni
communi
iure: quæ fieri
nō
non
debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore.
Cæterũ
Cæterum
furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari,
& sufficienter prouidetur bono
cōmuni
communi
, si
quando
cōprobantur
comprobantur
ista delicta duobus testibus, puniantur, vt cæteri
timorẽ
timorem
habeam.
Denique nota in hoc articulo secundum
dictum Caietani: quòd religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per
sententiā
sententiam
absolutam,
sed per conditionalem si ipse velit acceptare
sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si
negauerit manebit liber à pœna furti.