AD tertium dicendum, quod illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiae Romanae, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quam multis testibus. Secundo, quia homines qui habent de alijs iudicare, saepe propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertio, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiae & autoritati, quod est periculosius, quam in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur.