AD tertium dicendum, quòd illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiæ Romanæ, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primò quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quàm multis testibus. Secundò, quia homines qui habent de alijs iudicare, sæpè propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertiò, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ & autoritati, quod est periculosius, quàm in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur.