AD Secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum vel trium testimomium . Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictum duorum testium . Legitur enim 3. Reg. 21. quod Naboth ad dictum duorum testium falso condemnatus est: ergo duorum vel trium testimonium non sufficit. ¶ 2 Praeterea. Testimonium ad hoc, quod sit credibile debet esse concors. Sed plerunque duorum vel trium testimonium in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam. ¶ 3 Praeterea + { 2. q. 4. ca. praesul. aliqui codices habent hoc cap. in quaest. 5. }, Secunda quaestione quinta dicitur: Presul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autem Cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romae nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium. SED contra est, quod dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium testium peribit qui interficietur. Et infra 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. RESPONDEO dicendum, quod secundum Philosophum in 1. + { Li. 1. c. 3 circa prin. & cap. 7. circa finem . tom. 3. } Ethicorum, Certitudo non est similiter quaerenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituuntur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eo quod sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quae vt in pluribus veritatem attingat, & si in paucioribus a veri tate deficiat. Est autem probabile, quod magis veritatem contineat dictum multorum , quam dictum vnius. Et ideo cum reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano, quod dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus comprehenditur , scilicet principio, medio & fine. Vnde secundum Philosophum in 1. + { Li. 1. tex. 2. tom. 2. } de Caelo: Omne totum in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cum duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinem , vt si ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Vnde & Eccles. 4. dicitur: "Funiculus triplex difficile rumpitur." + { Tract. 36. in Ioan. in vlti. pagina ante finem. to. 9. } Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum hominum testimonium verum est, dicit quod in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis. AD primum ergo dicendum, quod quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquum , cum scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, que probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt + { In corp. articuli. } dictum est. AD secundum dicendum , quod discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quae variant substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen praeiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint aequales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quam ad condemnandum , nisi forte in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si vero testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causae, vel ex conditione negotij & dictorum. Multo autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimode motus esse ad respondendum. Si vero sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia non praeiudicat testimonio: quia homines non conseruerunt circa talia multum solicitari, vnde facile a memoria elabuntur. Quinimo aliqua discordia in talibus facit testimonium credibilius, vt + { Hom. 1. paulo post princ. Incipit haec homil. Oportuer at nos quiem. to. 2. } Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus concordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamen prudentiae iudicis relinquitur discernendum. AD tertium dicendum, quod illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiae Romanae, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quam multis testibus. Secundo, quia homines qui habent de alijs iudicare, saepe propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertio, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiae & autoritati, quod est periculosius, quam in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur.