AD Secundũ sic proceditur. Videtur ꝙ non sufficiat duorum vel trium testimoniũ . Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictũ duorũ testiũ . Legitur enim 3. Reg. 21. ꝙ Naboth ad dictũ duorũ testium falsò condemnatus est: ergo duorum vel trium testimonium non sufficit. ¶ 2 Præterea. Testimonium ad hoc, ꝙ sit credibile debet esse concors. Sed plerunq; duorũ vel trium testimoniũ in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam. ¶ 3 Præterea † { 2. q. 4. ca. præsul. aliqui codices habent hoc cap. in quæst. 5. }, Secũda quæstione quinta dicitur: Pręsul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autẽ Cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romæ nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorũ condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium. SED contra est, ꝙ dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium testiũ peribit qui interficietur. Et infrà 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. RESPONDEO dicendum, quòd secundum Philosophum in 1. † { Li. 1. c. 3 circa prin. & cap. 7. circa finẽ . tom. 3. } Ethicorum, Certitudo non est similiter quærenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituũtur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eò ꝙ sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quæ vt in pluribus veritatem attingat, & si in paucioribus à veri tate deficiat. Est autem probabile, quod magis veritatem cōtineat dictum multorũ , quàm dictũ vnius. Et ideo cùm reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano, quòd dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus cōprehenditur , scilicet principio, medio & fine. Vnde secundum Philosophum in 1. † { Li. 1. tex. 2. tom. 2. } de Cælo: Omne totũ in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cùm duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinẽ , vt si ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Vnde & Eccles. 4. dicitur: "Funiculus triplex difficilè rumpitur." † { Tract. 36. in Ioan. in vlti. pagina ante finem. to. 9. } Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum hominum testimonium verum est, dicit quòd in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis. AD primum ergo dicendum, ꝙ quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquũ , cùm scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, quę probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt † { In corp. articuli. } dictum est. AD secundum dicẽdum , quòd discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quæ variāt substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen præiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint æquales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quàm ad condemnandũ , nisi fortè in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si verò testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causæ, vel ex conditione negotij & dictorum. Multò autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimodè motus esse ad respondendum. Si verò sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiā facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia nō præiudicat testimonio: quia homines non consueuerũt circa talia multũ solicitari, vnde facilè à memoria elabuntur. Quinimò aliqua discordia in talibus facit testimoniũ credibilius, vt † { Hom. 1. paulô post princ. Incipit hæc homil. Oportuer at nos quiem. to. 2. } Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus cō cordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamẽ prudẽtiæ iudicis relinquitur discernendum. AD tertium dicendum, quòd illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiæ Romanæ, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primò quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quàm multis testibus. Secundò, quia homines qui habent de alijs iudicare, sæpè propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertiò, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ & autoritati, quod est periculosius, quàm in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur.