Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure naturæ requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomæ est naturalis discursus & demonstratio moralis ex principio euidenti, ergo iure naturæ constat conclusio. Item etiam in dubio ratione naturali constat, quòd melior est conditio possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum suorum. Item etiam iure & ratione naturali constat, quòd sicut potestas condemnandi debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturæ.