COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo, An iure naturae vel diuino requirantur vel sufficiant duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primo. Nam in. l. omnium. C. de testamentis, dicitur: quod est sufficiens vnius exi miae autoritatis testimonium . Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex communi vsu iudicum , qui solo testimonio custodis montium condemnant caedentes ligna in syluis vetitis. Secundo arguitur ex. c. paruulos. &. c. cum itaque. de consecratione . dist. 4. vbi a Greg. 4. & a Leone. 1. diffinitur paruulos a parentum cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli. Tertio. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus testium quam binarius & ternarius, ergo iure naturae non sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana non potest derogare iuri naturali. Antecedens probatur ex. c. praesul. & ca. nulla. 2. q. 4. quorum canonum dicta refert D. Tho. in art. 3. & assignat triplicem rationem illorum Decretorum in solutione ad tertium . Item etiam in. l. hac consultissima . C. de testam. Et Instit. eod. tit. §. sed cum paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1. Part. 6. & in. l. 3. Taur. exiguntur septem testes in testamento obsignato, ergo iure naturae non sufficiunt duo vel tres. Et confirmatur . Nam Alex. 3. in. c. cum esses. de testam. videtur reprobare praedictas leges, tamen ipse concludit tandem, quod testamenta quae parochiani cum suo presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet Alexander ponit tres testes esse necessarios ad firmitatem testamenti signati, ergo non sufficiunt iure naturae duo vel tres. ¶ Quarto. D. Tho. in art. ait, rationabiliter institutum esse iure diuino & humano, ergo non est iure naturae necessarius binarius testium . Patet consequentia . Quia quod iure naturae necessarium est non est institutum aliqua lege, sed potius inditum & insitum. PRO decisione sit prima conclusio . Quando non agitur de condemnatione alicuius, sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet prae sumitur verax quandiu non probatur mendax , ergo vbi non est periculum alicuius tertij potest acceptari vnius testimonium. Et isto modo dantur in Hispania prouisiones quaedam quae dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis: quando ita expedit bono communi . Et si aliquis obijcit, ergo etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis, quando ita expedit bono communi. Respondetur , quod non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus testis. Nemo enim posset in republica esse tutus. Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure naturae requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomae est naturalis discursus & demonstratio moralis ex principio euidenti, ergo iure naturae constat conclusio. Item etiam in dubio ratione naturali constat, quod melior est conditio possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum suorum. Item etiam iure & ratione naturali constat, quod sicut potestas condemnandi debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturae. Quarta conclusio. Iure naturae sufficiunt duo testes ad condemnationem alicuius. Ista conclusio probatur primo a posteriori, quia multae respublicae bene institutae condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo iure naturae non requiritur maior numerus. Consequentia patet. Nam alias tales respublicae peccarent contra ius naturae. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. "In ore duorum vel trium peribit qui interficietur." Item cap. 19. "In ore duorum vel trium testium stat omne verbum," ergo non est contra ius naturae. Sed valde notandum est quod dicit D. Thomas in. 1. 2. quaest. 94. art. 5. ad tertium, quod dupliciter aliquid dicitur esse de iure naturae. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui. Alio modo quia natura circa contrarium illius nihil determinat. Vt v. g. dicimus quod iure naturae omnis homo est liber: & quod iure naturae omnia sunt communia: quia ius nature non determinauit quod ista bona essent particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed haec iure gentium introducta sunt. Dicimus ergo ad propositum, quod haec quar ta conclusio intelligenda est hoc secundo modo: sed tertia conclusio primo modo. Quinta conclusio. In. l. noua nihil statutum est iure diuino circa numerum testium prae ter id quod erat de lege naturae. Probatur ex communi proloquio Theologorum, quod in lege gratiae nullum est praeceptum diuinum superadditum naturae, praeter praecepta virtutum Theologicarum & consequentia ad illa quae pertinent ad esse gratiae. Vt v. g. prae ceptum de inuocanda diuina misericordia, & praeceptum poenitentiae virtutis & humilitatis: quae omnia praecepta semper fuerunt & in lege naturali & in lege veteri necessaria ad salutem aeternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiae. Caeterum specialia praecepta legis gratiae hoc tempore quando iam explicata est, sunt praecepta de sacramentis: quae Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quaest. 108. vbi sup. vbi dicit, quod lex noua in exterioribus illa solum praecipere debuit, per que in gratiam introducimur, ergo circa numerum testium nullum praeceptum instituit. Ex quo sequitur, quod cum Matth. 18. & Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium testium testimonij, non est preceptum nouum diuinum: sed est confirmatio iuris naturalis: sicut etiam in alijs fecit Christus Matth. 5. "Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo." Et tamen hoc de iure naturali erat praeceptum . Ad primum argumentum respondetur, quod in fauorem vltimae voluntatis statuit illa lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere haeredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed notandum est, quod ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa haereditatem, tamen illa condemnatio est circa bona temporalia: circa quae ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse bonum publicum quod Princeps sit tantae autoritatis circa testamentum confirmandum , ideo ipsa respublica transfert dominium haereditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundum voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quod talis condemnatio si fiat in re leui licita erit: vt diximus in secunda conclusione : non autem in re graui, vt diximus in tertia conclusione. Ad secundum respondetur, quod in illis capitibus non agitur de condemnatione alicuius: sed agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat puerum iam esse baptizatum . Ad tertium iam patet ex notabili circa quartam conclusionem . Potest enim lex humana addere ad numerum testium qui sufficiebat iure naturae considerando ius naturae illo secundo modo. Ad confirmationem vero ex Alexan. 3. quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui: quod ibi Pontifex loquitur de legatis pijs, quae ecclesijs relinquuntur, ad quod legatum non requiruntur tot testes etiam secundum leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet, quia in. c. citato non statuit Pontifex duos vel tres testes: sed cum parocho duos vel tres testes. At vero in legatis pijs sufficiunt duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi nulla fit mentio parochi. Respondetur ergo secundo cum multis Iurisperitis, & Cano lib. 6. de locis. c. 8. quod Alex. 3. ferebat leges subditis sibi in foro ciuili. Respondebat enim Episcopo Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Caesareas: sed tamen neque abrogauit illas in toto populo Christiano. Et si quis contra obijciat, quod ibi dicit Pontifex alienum esse a diuina lege & a sanctorum Patrum institutis, & a generali ecclesiae consuetudine: vt requiratur tantus numerus testium , & quod propterea dixit praescriptam consuetudinem improbamus. Respondetur quod alienum non significat ibi idem quod contrarium . Sed significat non necessario conforme legi diuinae. Diuinam autem legem appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19. quod fuit quasi explicatio legis naturae. Tertio respondetur , quod Alexan. solum statuit, quod non vniuersaliter habet verum, quod in omni testamento etiam quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes. Nam in villulis non potest haberi facile tantus numerus testium , & ita sufficit ibi praesentia parochi cum duabus personis fidedignis. Et hoc vbique seruatur etiam secundum leges ciuiles. Ad quartum negatur consequentia . Quia quaedam instituuntur legibus humanis, etiam si iure naturae constent apud sapientes, vt conclusiones deductae per bonam consequentiam : eo quod talis consequentia non est vsque adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis. DVbium secundum est, An licitum sit iudici per tormenta veritatem exigere a reo & testibus: &, An tale testimonium valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primo. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam probationem , quae fit vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam si sunt duo testes per quos conuincitur reus, iniqua est excruciatio per tormenta, ergo nullo modo licita est. Probatur antecedens. Nam tormenta ordinantur ad inquirendum veritatem criminis, ergo vbi iam constat de veritate perperam adhibentur tormenta. Secundo . Testis non est in culpa, ergo nullo modo est torquendus . Confirmatur . Multi eligunt potius falsum testimonium contra se dicere: quam pati cruciatus immanissimos. Tertio, alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem confiteantur , ergo medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita esse tormenta. PRO decisione sit prima conclusio . Erroneum est, aut certe valde temerarium in fide negare tormenta esse licita. Probatur, quia alias iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiae catholicae etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam veritatem. ¶ Secundo probatur ex Eusebio Papa in epistola ad episcopos Galliae: & habetur in cap. illi qui. 5. quaest. 5. vbi expressissime approbat tormenta. Item etiam Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quod in ipso causae initio non sunt adhibenda tormenta. ¶ Tertio probatur ex D. Ambrosio in lib. de Cain & Abel. & ex D. Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August. vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in corpore iuris de quaestionibus, hoc est tor mentis. Et ex Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod crimen statim puniatur: potest adhibere tormenta ad torquendum reum: etiam duobus testibus conuictum . Pro cuius intelligentia nota, quod reis crimina confessis negatur appellatio: alijs vero etiam conuictis per testes, conceditur appellatio. Vt patet in l. 2. C. quorum appellationes non recipiuntur . Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu praedicto, quia est periculum in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus non possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum cum necesse fuerit ad bonum commune vt etiam reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad bonum commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque iniuriam facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniuste appellat, & cum damno boni publici. ¶ Tertia conclusio. Non est licitum torquere reum etiam conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes & legitimas ad reprobandum processum. Probatur. Nam tunc iustissime appellat reus a iudicis sententia, ergo iudex inique agit impediendo appellationem eius per tormenta. Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in quantum habet rationem rei. Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse alicui negotio, & posse testificari: tunc Petrus nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat veritatem , quia merito praesumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat secundum argumentum , scilicet, quod testis inquantum testis non debet torqueri, quia vt sic, non habet culpam . Ceterum quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere leges sibi praescriptas, & ita non peccabunt. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , distingo maiorem: aut per sententiam diffinitiuam , & sic concedo: aut per sententiam inquisitiuam veritatis: & ita nego maiorem. Nam sufficit vnus testis cum accusatore ad interrogandum reum , & si opus fuerit ad torquendum illum. Ad confirmationem respondetur , nego conseq uentiam . Et ratio est, quia aliquando confessio rei est necessaria bono communi : vt diximus in secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet ex quarta conclusione. ¶ Ad tertium nego consequentiam: quia in humanis iudicijs non potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs. Neque propterea negligi debet certitudo que potest haberi per testes & per tormenta: quando opus fuerit. Sed superest soluere vnum argumentum contra secundam conclusionem: quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l. edictis. ff. de quaestionibus. & Eusebius vbi supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad exquirendam veritatem, quae nondum est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, inique agitur torquendo ipsum reum. Propter hoc argumentum aliqui Iurisperiti negant secundam conclusionem . Sed tamen respondetur ad argumentum , quod Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter loquendo . At vero vbi ad bonum commune expedierit: vt cito reus puniatur, prudenter facit iudex adhibendo tormenta, ne post confessionem rei ante tormenta, locum habeat appellatio. DVbitatur tertio circa solutionem ad secundum de concordia testium , An requiratur concordia testium circa factum singulare, vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes debent testificari de eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia testium circa factum singulare eatenus requiritur, quatenus crimen fiat manifestum sufficienter : sed non minus, imo magis aliquando manifestatur crimen per plures testes circa actus singulares, quam per duos circa vnum actum singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa idem factum facilius possunt ex condicto falso conuenire, quam sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos eiusdem speciei. Caiet. in comment . super istum artic. dicit primo, quod regulariter loquendo requiruntur duo testes circa idem factum ad condemnandum reum. Secundo dicit, quod inter religiosos sufficiet ad condemnandum aliquem de furto, quod multi testes singulares singula furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundum iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam ad puniendum quam ad salutem animae & regularis obseruantiae fauorem, ideo tolerabile videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo. Tertio dicit, quod ipse reus non tenetur acceptare talem sententiam , & propterea procedendum erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab illo veritas. Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille vnum singulare, quod illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc intelligendum est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si non praecessit infamia, non poterit procedi per viam inquisitionis. PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, & probatur argumento facto pro parte affirmatiua, & ex vsu communi omnium tribunalium. Secunda conclusio. In quibusdam criminibus specialiter perniciosis reipublicae, circa quorum probationem ex natura facti non possunt moraliter loquendo inueniri duo testes circa idem factum : iusta esset lex quae statueret sufficere testes singulares in maiori tamen numero, quam binario vel ternario. V. g. in vitio Sodomiae aut Simoniae vel vsurae, & multo magis in crimine haeresis. Haec conclusio probatur argumento pro parte negatiua. Probatur etiam , quia necesse est huiusmodi crimina perniciosa aliquando puniri: sed moraliter est impossibile inueniri duos contestes eiusdem facti, ergo sufficiunt singulares, maxime si multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem factum . Sed notandum, quod circa hanc quaest. est magna concertatio inter Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu. 5. vbi concludit iustam esse legem. & tit. 2. lib. 8. ordin. Regal. ad puniendum vsurarium ob crimen vsurae in communi admittuntur testes singulares. Sed ille dicit non satis esse ad condemnandum illum de aliqua vsura certae cuiusdam quantitatis. Dicit etiam quod si testes sint in multo numero, erit sufficiens testimonium illorum : & ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit sequens Baldum & alios, quod testes singulares sufficiunt ad probandum aliquem esse haereticum , etiam si singuli testificentur distinctas haereses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis tamen Theologis sufficit, non esse semper necessariam exactissimam copiam testium circa factum singulare. Imo vero neque concordiam circa actum singularem, quando agitur de crimine vel de positione aliqua in communi . Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege. Ad argumentum pro parte affirmatiua quatenus facit contra secundam conclusionem respondetur , quod aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie delicti, etiam si non probetur in singulari Item etiam quanuis non sint duo testes vnius actus singularis: sed tamen illud factum singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter confirmatur multitudine testium circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est contra primam conclusionem respondetur, quod quanuis sit aliquando licitum quod in secunda conclusione dicitur, tamen est quasi exceptio quaedam a regula vniuersali & communi iure: quae fieri non debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore. Caeterum furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari, & sufficienter prouidetur bono communi , si quando comprobantur ista delicta duobus testibus, puniantur, vt caeteri timorem habeam. Denique nota in hoc articulo secundum dictum Caietani: quod religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per sententiam absolutam, sed per conditionalem si ipse velit acceptare sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si negauerit manebit liber a poena furti.