COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo, An iure naturæ vel diuino requirantur vel sufficiāt duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primò. Nā in. l. omnium. C. de testamentis, dicitur: ꝙ est sufficiens vnius exi miæ autoritatis testimoniũ . Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex cōmuni vsu iudicũ , qui solo testimonio custodis montium condemnant cædentes ligna in syluis vetitis. Secundò arguitur ex. c. paruulos. &. c. cũ itaque. de cōsecratione . dist. 4. vbi à Greg. 4. & à Leone. 1. diffinitur paruulos à parentum cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli. Tertiò. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus testiũ quā binarius & ternarius, ergo iure naturæ nō sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana nō potest derogare iuri naturali. Antecedẽs probatur ex. c. præsul. & ca. nulla. 2. q. 4. quorũ canonũ dicta refert D. Tho. in art. 3. & assignat triplicẽ rationẽ illorũ Decretorũ in solutione ad tertiũ . Item etiā in. l. hac cōsultissima . C. de testam. Et Instit. eod. tit. §. sed cũ paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1. Part. 6. & in. l. 3. Taur. exigũtur septẽ testes in testamento obsignato, ergo iure naturæ non sufficiunt duo vel tres. Et cōfirmatur . Nam Alex. 3. in. c. cũ esses. de testam. videtur reprobare prædictas leges, tamẽ ipse cōcludit tandem, ꝙ testamenta quæ parochiani cum suo presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet Alexāder ponit tres testes esse necessarios ad firmitatẽ testamenti signati, ergo nō sufficiunt iure naturæ duo vel tres. ¶ Quartò. D. Tho. in art. ait, rationabiliter institutũ esse iure diuino & humano, ergo nō est iure naturæ necessarius binarius testiũ . Patet cōsequẽtia . Quia quod iure naturæ necessariũ est nō est institutum aliqua lege, sed potius inditum & insitum. PRO decisione sit prima cōclusio . Quā do nō agitur de cōdemnatione alicuius, sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet præ sumitur verax quandiu nō probatur mẽdax , ergo vbi nō est periculũ alicuius tertij potest acceptari vnius testimonium. Et isto modo dantur in Hispania prouisiones quædā quæ dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis: quādo ita expedit bono cōmuni . Et si aliquis obijcit, ergo etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis, quando ita expedit bono communi. Respō detur , quòd non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus testis. Nemo enim posset in republica esse tutus. Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure naturæ requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomæ est naturalis discursus & demonstratio moralis ex principio euidenti, ergo iure naturæ constat conclusio. Item etiam in dubio ratione naturali constat, quòd melior est conditio possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum suorum. Item etiam iure & ratione naturali constat, quòd sicut potestas condemnandi debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturæ. Quarta conclusio. Iure naturæ sufficiunt duo testes ad cōdemnationem alicuius. Ista conclusio probatur primò à posteriori, quia multæ respublicæ bene institutæ condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo iure naturæ non requiritur maior numerus. Consequentia patet. Nam alias tales respublicæ peccarent contra ius naturæ. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. "In ore duorum vel trium peribit qui interficietur." Item cap. 19. "In ore duorum vel trium testiũ stat omne verbum," ergo non est contra ius naturæ. Sed valde notandum est quod dicit D. Thomas in. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium, quòd dupliciter aliquid dicitur esse de iure naturæ. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui. Alio modo quia natura circa contrariũ illius nihil determinat. Vt v. g. dicimus quòd iure naturæ omnis homo est liber: & quòd iure naturæ omnia sunt communia: quia ius naturę non determinauit quòd ista bona essent particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed hæc iure gẽtium introducta sunt. Dicimus ergo ad propositum, ꝙ hæc quar ta conclusio intelligenda est hoc secũdo modo: sed tertia conclusio primo modo. Quinta conclusio. In. l. noua nihil statutũ est iure diuino circa numerum testium præ ter id quod erat de lege naturæ. Probatur ex cōmuni proloquio Theologorum, quòd in lege gratiæ nullum est præceptum diuinum superadditum naturæ, præter præcepta virtutum Theologicarum & consequentia ad illa quæ pertinent ad esse gratiæ. Vt v. g. præ ceptum de inuocanda diuina misericordia, & præceptum pœnitentiæ virtutis & humilitatis: quæ omnia præcepta semper fuerunt & in lege naturali & in lege veteri necessaria ad salutem æternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiæ. Cæterum specialia præcepta legis gratiæ hoc tẽpore quando iam explicata est, sunt præcepta de sacramentis: quæ Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quæst. 108. vbi sup. vbi dicit, ꝙ lex noua in exterioribus illa solum præcipere debuit, per quę in gratiam introducimur, ergo circa numerũ testium nullũ præceptũ instituit. Ex quo sequitur, ꝙ cùm Matth. 18. & Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium testiũ testimonij, non est pręceptum nouum diuinum: sed est confirmatio iuris naturalis: sicut etiā in alijs fecit Christus Matth. 5. "Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad cōcupiscẽdũ eam, iā mœchatus est eā in corde suo." Et tamẽ hoc de iure naturali erat præceptũ . Ad primum argumentum respondetur, ꝙ in fauorem vltimæ voluntatis statuit illa lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere hæredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed notā dum est, quòd ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa hæreditatem, tamen illa condemnatio est circa bona temporalia: circa quæ ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse bonũ publicũ ꝙ Princeps sit tātæ autoritatis circa testamentũ confirmādũ , ideo ipsa respublica transfert dominium hæreditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundùm voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quòd talis condemnatio si fiat in re leui licita erit: vt diximus in secunda cōclusione : nō autem in re graui, vt diximus in tertia conclusione. Ad secundũ respondetur, ꝙ in illis capitibus nō agitur de cōdemnatione alicuius: sed agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat puerũ iā esse baptizatũ . Ad tertiũ iam patet ex notabili circa quartam cōclusionem . Potest enim lex humana addere ad numerũ testiũ qui sufficiebat iure naturæ cōsiderando ius naturæ illo secundo modo. Ad cōfirmationẽ vero ex Alexan. 3. quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui: ꝙ ibi Pōtifex loquitur de legatis pijs, quæ ecclesijs relinquuntur, ad quod legatũ nō requiruntur tot testes etiā secũdùm leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet, quia in. c. citato nō statuit Pontifex duos vel tres testes: sed cũ parocho duos vel tres testes. At vero in legatis pijs sufficiũt duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi nulla fit mẽtio parochi. Respōdetur ergo secundo cũ multis Iurisperitis, & Cano lib. 6. de locis. c. 8. ꝙ Alex. 3. ferebat leges subditis sibi in foro ciuili. Respondebat enim Ep̃o Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Cæsareas: sed tamẽ neq; abrogauit illas in toto populo Christiano. Et si quis cō tra obijciat, ꝙ ibi dicit Pōtifex alienum esse à diuina lege & à sanctorũ Patrũ institutis, & à generali ecclesiæ consuetudine: vt requiratur tātus numerus testiũ , & quod propterea dixit præscriptā cōsuetudinẽ improbamus. Respondetur ꝙ alienũ non significat ibi idẽ quod contrariũ . Sed significat nō necessariò conforme legi diuinæ. Diuinā autem legem appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19. quod fuit quasi explicatio legis naturæ. Tertiò respōdetur , quòd Alexan. solum statuit, quòd nō vniuersaliter habet verum, quòd in omni testamento etiā quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes. Nā in villulis nō potest haberi facile tantus numerus testiũ , & ita sufficit ibi præsentia parochi cũ duabus personis fidedignis. Et hoc vbique seruatur etiam secundũ leges ciuiles. Ad quartum negatur cōsequentia . Quia quædam instituuntur legibus humanis, etiā si iure naturæ constent apud sapientes, vt cō clusiones deductæ per bonā consequentiā : eo quòd talis consequentia non est vsque adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis. DVbium secundum est, An licitum sit iudici per tormenta veritatem exigere à reo & testibus: &, An tale testimonium valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primò. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam probationẽ , quæ fit vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam si sunt duo testes per quos conuincitur reus, iniqua est excruciatio per tormenta, ergo nullo modo licita est. Probatur antecedens. Nam tormenta ordinantur ad inquirendũ veritatem criminis, ergo vbi iam constat de veritate perperam adhibentur tormenta. Secũdò . Testis nō est in culpa, ergo nullo modo est torquẽdus . Cōfirmatur . Multi eligũt potius falsum testimoniũ cōtra se dicere: quā pati cruciatus immanissimos. Tertiò, alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem cōfiteantur , ergo medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita esse tormenta. PRO decisione sit prima cōclusio . Erroneum est, aut certè valde temerarium in fide negare tormenta esse licita. Probatur, quia aliàs iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiæ catholicæ etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam veritatem. ¶ Secundò probatur ex Eusebio Papa in epistola ad episcopos Galliæ: & habetur in cap. illi qui. 5. quæst. 5. vbi expressissimè approbat tormenta. Item etiam Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quòd in ipso causæ initio non sunt adhibenda tormenta. ¶ Tertio probatur ex D. Ambrosio in lib. de Cain & Abel. & ex D. Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August. vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in corpore iuris de quæstionibus, hoc est tor mentis. Et ex Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod crimẽ statim puniatur: potest adhibere tormenta ad torquendum reum: etiam duobus testibus cōuictũ . Pro cuius intelligentia nota, quòd reis crimina confessis negatur appellatio: alijs vero etiam cōuictis per testes, conceditur appellatio. Vt patet in l. 2. C. quorum appellationes nō recipiũtur . Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu prædicto, quia est periculũ in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus nō possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum cũ necesse fuerit ad bonũ commune vt etiam reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad bonũ commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque iniuriā facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniustè appellat, & cũ damno boni publici. ¶ Tertia conclusio. Nō est licitum torquere reum etiā conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes & legitimas ad reprobandum processum. Probatur. Nā tunc iustissime appellat reus à iudicis sententia, ergo iudex iniquè agit impediendo appellationem eius per tormenta. Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in quantũ habet rationẽ rei. Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse alicui negotio, & posse testificari: tũc Petrus nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat veritatẽ , quia merito præsumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat secundũ argumentũ , scilicet, quòd testis inquantũ testis non debet torqueri, quia vt sic, non habet culpā . Cęterũ quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere leges sibi præscriptas, & ita non peccabunt. AD argumenta in contrariũ respondetur. Ad primum respōdetur , distingo maiorem: aut per sententiā diffinitiuā , & sic concedo: aut per sententiam inquisitiuā veritatis: & ita nego maiorem. Nā sufficit vnus testis cum accusatore ad interrogādum reũ , & si opus fuerit ad torquendum illum. Ad cōfirmationem respōdetur , nego cōsequen tiam . Et ratio est, quia aliquando cōfessio rei est necessaria bono cōmuni : vt diximus in secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet ex quarta conclusione. ¶ Ad tertiũ nego consequentiam: quia in humanis iudicijs nō potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs. Neq; propterea negligi debet certitudo quę potest haberi per testes & per tormenta: quado opus fuerit. Sed superest soluere vnũ argumentũ contra secundam conclusionem: quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l. edictis. ff. de quæstionibus. & Eusebius vbi supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad exquirendā veritatem, quæ nondũ est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, iniquè agitur torquendo ipsum reum. Propter hoc argumentũ aliqui Iurisperiti negant secundam conclusionẽ . Sed tamen respondetur ad argumentũ , quòd Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter loquẽdo . At vero vbi ad bonum commune expedierit: vt cito reus puniatur, prudenter facit iudex adhibẽ do tormenta, ne post confessionem rei ante tormenta, locum habeat appellatio. DVbitatur tertiò circa solutionem ad secundum de cōcordia testiũ , An requiratur concordia testiũ circa factũ singulare, vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes debẽt testificari de eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia testiũ circa factũ singulare eatenus requiritur, quatenus crimen fiat manifestũ sufficiẽter : sed nō minus, imo magis aliquando manifestatur crimen per plures testes circa actus singulares, quā per duos circa vnũ actũ singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa idẽ factum facilius possunt ex cōdicto falso conuenire, quā sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos eiusdẽ speciei. Caiet. in cōment . super istum artic. dicit primò, quòd regulariter loquendo requirũtur duo testes circa idem factũ ad cōdemnādum reum. Secundò dicit, quòd inter religiosos sufficiet ad cōdemnandum aliquẽ de furto, quòd multi testes singulares singula furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundùm iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam ad puniendum quā ad salutem animæ & regularis obseruantiæ fauorem, ideo tolerabile videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo. Tertiò dicit, ꝙ ipse reus nō tenetur acceptare talem sententiā , & propterea procedẽdũ erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab illo veritas. Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille vnũ singulare, ꝙ illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc intelligendũ est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si nō præcessit infamia, non poterit procedi per viam inquisitionis. PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, & probatur argumẽto facto pro parte affirmatiua, & ex vsu cōmuni omniũ tribunalium. Secunda conclusio. In quibusdā criminibus specialiter perniciosis reipublicæ, circa quorũ probationẽ ex natura facti nō possunt moraliter loquẽdo inueniri duo testes circa idem factũ : iusta esset lex quæ statueret sufficere testes singulares in maiori tamẽ numero, quàm binario vel ternario. V. g. in vitio Sodomiæ aut Simoniæ vel vsuræ, & multo magis in crimine hæresis. Hæc cōclusio probatur argumento pro parte negatiua. Probatur etiā , quia necesse est huiusmodi crimina perniciosa aliquādo puniri: sed moraliter est impossibile inueniri duos cōtestes eiusdem facti, ergo sufficiunt singulares, maximè si multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem factũ . Sed notandum, ꝙ circa hanc quæst. est magna cōcertatio inter Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu. 5. vbi cōcludit iustā esse legem. & tit. 2. lib. 8. ordin. Regal. ad puniendum vsurariũ ob crimen vsuræ in cōmuni admittũtur testes singulares. Sed ille dicit nō satis esse ad cōdemnandũ illum de aliqua vsura certæ cuiusdā quantitatis. Dicit etiā ꝙ si testes sint in multo numero, erit sufficiens testimoniũ illorũ : & ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit sequẽs Baldum & alios, ꝙ testes singulares sufficiũt ad probandũ aliquem esse hæreticũ , etiam si singuli testificentur distinctas hæreses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis tamẽ Theologis sufficit, nō esse semper necessariā exactissimā copiam testiũ circa factũ singulare. Imo vero neq; concordiā circa actum singularem, quādo agitur de crimine vel de positione aliqua in cōmuni . Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege. Ad argumentum pro parte affirmatiua quatenus facit cōtra secundam conclusionẽ respōdetur , ꝙ aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie delicti, etiā si non probetur in singulari Item etiam quanuis nō sint duo testes vnius actus singularis: sed tamen illud factũ singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter cōfirmatur multitudine testiũ circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est cōtra primā cōclusionem respondetur, ꝙ quanuis sit aliquando licitũ quod in secunda conclusione dicitur, tamen est quasi exceptio quædā à regula vniuersali & cōmuni iure: quæ fieri nō debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore. Cæterũ furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari, & sufficienter prouidetur bono cōmuni , si quando cōprobantur ista delicta duobus testibus, puniantur, vt cæteri timorẽ habeam. Denique nota in hoc articulo secundum dictum Caietani: quòd religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per sententiā absolutam, sed per conditionalem si ipse velit acceptare sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si negauerit manebit liber à pœna furti.