AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod alicuius testimonium non sit repellendum, nisi propter culpam. Quibusdam enim in poenam infligitur, quod ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed poena non est inferenda nisi pro culpa. Ergo videtur quod nullius testimonium debeat repelli, nisi propter culpam.