AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd alicuius testimonium nō sit repellendum, nisi propter culpam. Quibusdam enim in pœnam infligitur, quòd ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed pœna non est inferenda nisi pro culpa. Ergo videtur quòd nullius testimonium debeat repelli, nisi propter culpam.